De Trinitate
Trinity Sunday
Feast code:
09011000
Related chants
Displaying 301 - 350 of 375 chantsCantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
---|---|---|---|
ah53081.1 | Sq | Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen | De Trinitate |
ah54161 | Sq | Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria | De Trinitate |
ah54161.1 | Sq | Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Qui sic credit ne festinet et a via non declinet insolenter regia | Servet fidem formet mores nec attendat ad erroes quos damnat ecclesia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sit et simple trinitati coaeterna gloria amen | De Trinitate |
g01113:cs | Al | Alleluia Požehnaný jsi pane bože otcóv našich a máš býti chválen na věky | De Trinitate |
g01113a | AlV | Benedictus sit dei filius qui resurrexit a mortuis die tertia | De Trinitate |
g01114 | Al | Alleluia Omnium in te credentium suscipe vota trinitas alma tibi gloria et laus aeterna | De Trinitate |
g01116 | In | Benedicta sit sancta trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g01116:cs | In | Chválena buď svatá trojice a nerozdielná jednota vyznávati budeme ji žeť jest s námi učinila milosrdenstvie své | De Trinitate |
g01116.Tp13 | Tp | Cunctipotens genitor natus cum flamine sacro gloria majestas deitas virtus simul una BENEDICTA SIT | De Trinitate |
g01116.Tp14 | Tp | Indiscreta manens virtutis robore firma quamquam personis propria cognomina trina CONFITEBIMUR | De Trinitate |
g01116.Tp15 | Tp | Plurima nunc laudum gaudentes dona ferendo atque sua jugiter virtutes rite canendo QUIA FECIT | De Trinitate |
g01116.Tp16 | Tp | Benedicamus patrum et filium cum spiritu sancto | De Trinitate |
g01116a | InV | Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | De Trinitate |
g01116a:cs | InV | Chvalmež otce i syna s duchem svatým | De Trinitate |
g01116b | InV | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | De Trinitate |
g01116c | InV | Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula | De Trinitate |
g01116d | InR | Benedicamus patri et filio cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | De Trinitate |
g01116e | InV | Cantate domino (...) | De Trinitate |
g01116f | InR | Benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula | De Trinitate |
g01116g | InV | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra | De Trinitate |
g01116h | InV | Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra | De Trinitate |
g01117 | Gr | Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim | De Trinitate |
g01117a | GrV | Benedicite deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g01117b | GrV | Benedictus es in throno regni tui et laudabilis in saecula | De Trinitate |
g01117c | GrV | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | De Trinitate |
g01117c.1 | GrV | Benedictus es Domine in firmamento caeli et laudabilis in saecula | De Trinitate |
g01117d | GrV | Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur domino quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g01117d.1 | GrV | Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g01117d.2 | GrV | Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei | De Trinitate |
g01118 | GrV | Benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis in saecula | De Trinitate |
g01120 | Of | Benedictus sit deus pater unigenitusque dei filius sanctus quoque spiritus quia fecit nobis cum misericordiam suam | De Trinitate |
g01120:cs | Of | Chválen buď buoh otec i jednorozený syn boží i svatý duch neb jest s námi učinil své milosrdenstvie | De Trinitate |
g01120a | OfV | Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et super laudabilis (...) | De Trinitate |
g01120a.1 | OfV | Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim | De Trinitate |
g01120b | OfV | Benedicamus patrem filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | De Trinitate |
g01120d | OfV | Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et super laudabilis et super exaltatus in saecula | De Trinitate |
g01121 | Cm | Benedicimus deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g01121:cs | Cm | Chvaltež boha nebe a přěde všěmi živými budem vyznávati jemu žeť jest učinil s námi své milosrdenstvie | De Trinitate |
g01121.1 | Cm | Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g01121a | CmV | Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu | De Trinitate |
g01121b | CmV | Deus misereatur nostri | De Trinitate |
g01121c | CmV | Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula | De Trinitate |
g01121d | CmR | Benedicite angeli domini domino benedicite caeli domini domino | De Trinitate |
g01121e | CmV | Benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino | De Trinitate |
g01121f | CmV | Benedicat nos sancta trinitas et custodiat nos semper amen | De Trinitate |
g01426.1 | Al | Alleluia Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula | De Trinitate |
g02113 | Al | Alleluia Honor virtus et imperium laus sit et decus et potestas per infinita saecula sancte trinitati patri nato atque sancto spiritui | De Trinitate |
g02183 | Al | Alleluia Qualis pater talis filius talis et spiritus sanctus | De Trinitate |
g02184 | GrV | Benedicite deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam | De Trinitate |
g02310 | Al | Alleluia Tu domine pater noster es redemptor a saeculo | De Trinitate |