Wulstani
Wulfstan, Bishop of Worcester
Feast date:
Jan.19
Feast code:
14011920
Related chants
Displaying 1 - 48 of 48 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100220 | I | Psallentes Christo Christum veneremur in isto qui sanctis donat quod in ipsis ipse coronat | Wulstani |
200108 | A | Ad te deus de luce vigilavit per te Wulstanus mundum triumphavit inde demum in pace requievit | Wulstani |
200462 | A | Ave pater Wulstane pastor egregie dirige nos in viam justitiae refove in loco caelestis pascue ut cum sponso cubantes in meridie introduci mereamur in hortum gloriae | Wulstani |
200676 | A | Benedictus sit dominus die cottidie qui beatum Wulstanum induit caelestis stola gloriae | Wulstani |
201122 | A | De sublimi praeceps lapsus membris ne quid conteri quia sanctus benedixit et subtraxit funeri | Wulstani |
201128 | A | Decantemus domino canticum laeticiae qui Wulstano contulit clavem sapientiae suis quo apparuit apothecam gloriae | Wulstani |
201430 | A | Dum oraret sanctus vigil lucis in crepusculo dolens hostis ejus pedem fodit ignis jaculo | Wulstani |
201792 | A | Fatiscens corpus febribus defectu fatigatur divinis tamen laudibus fortius animatur sic accensa lampade sponsum praestolatur lucis ut deivide regnum consequatur | Wulstani |
201796 | A | Febres fugat tactu manus caecus videt claudus sanus surgit ejus meritis | Wulstani |
201849 | A | Florem mundi adolescens spernens ut deciduum totum sibi danti totum vite dat residuum | Wulstani |
202504 | A | In Wulstano cujus aetas adhuc lactis particeps virginalis vite metas tenuit et deinceps | Wulstani |
203283 | A | Nomine aeterno hereditavit illum ut in altis gloria in terris refulgeat signorum gratia | Wulstani |
203829 | A | Perseverans ulcus illud multos visu teruit et hostilis lucte sancto argumentum praebuit | Wulstani |
203916 | A | Praeclara festivitas quam celebramus hodie circumcinxit gaudio orbem Britanniae | Wulstani |
204047 | A | Quam jucunda et suavis Wulstani est memoria cujus vita sanctitatis mores et praeconia illustravit orbem terrae signorum frequentia nobis pater sis patronus in caelorum curia ubi regnat deus ipse sanctorum spes et gloria | Wulstani |
204053 | A | Quam salubre invocatum Wulstani nomen fuerit norunt illi fervor maris fere quos absorbuit | Wulstani |
204092 | A | Quem parentes litterarum tradidere studiis ne quid esset quo dolerent indulgentem ociis | Wulstani |
204229 | A | Reddit muto consonantis verbum quod amiserat et contractae linguae motum sono vocis reparat | Wulstani |
204251 | A | Relinquens Wulstanus pallium Aegyptiae regularis ritu vestis militat justitiae | Wulstani |
204307 | A | Rex virtutum assis nobis sanctorum spes et requies cujus jam Wulstanum sic oblectat facies ut beata visione vultus tui in supernis saties | Wulstani |
204426 | A | Sancte sacerdos domini pro nobis in ara caelesti offer libamina praecum | Wulstani |
205302 | A | Vita verbo est Wulstanus speculum in populis scriba doctus ad astellas os retorquens turturis | Wulstani |
600036 | R | Ad occasum vergens aetas inclinata semo psalmis hymnis praemunita sacroque viatico carnis molem exuit et Wulstanus caeli luce perfusus occubuit | Wulstani |
600036a | V | Assis nobis pater bone interventu in agone ut percepta venia quies nobis tecum sit in gloria | Wulstani |
600277 | R | Beatus Wulstanus domini minister sedulus indefessus crucis Jesu bajulus nil scire ducens commodum nisi Jesum et hunc crucifixum | Wulstani |
600277a | V | Verbum frequens in ore viri mihi absit gloriari nisi in cruce Jesu Christi | Wulstani |
600332 | R | Celebremus diem istum in Wulstano nobis venerabilem qui in Christo transmigravit ad locum admirabilem sanctificatis sanctificandis sanctis habitabilem | Wulstani |
600332a | V | Est ubi vera quies perpes sine murmure merces | Wulstani |
600399 | R | Consecrandus ad altare stans Wulstanus singulare meruit prognosticum quod ab ore salvatoris Nathanaelis dudum exstitit praeconium | Wulstani |
600399a | V | Ecce vere Israelita in quo dolus non est | Wulstani |
600727 | R | Ecce virum a virtute virum plenum gratia fides cujus de salute bene sibi conscia hunc de mundo absolute levant ad caelestia | Wulstani |
600727a | V | Seminavit in benedictionibus et ecce metit vitam aeternam | Wulstani |
601477 | R | Naufragantis carnis pudor ubi sexus frangitur in spinetum aegit virum ubi dolor carpitur numquam flecti lenocinio sic Wulstanus meruit aspirante domino | Wulstani |
601477a | V | Causa salutis erant spinae que causa doloris | Wulstani |
601601 | R | O mirae pietatis homo Wulstanus in orbe fert misero tribuit peccanti servat amico auxilium veniam continuamque fidem | Wulstani |
601601a | V | Offenditur ultro condonat cernit tristia compatitur | Wulstani |
601860 | R | Praesul Christi Wulstanus praeelectus a deo promissionis filius felix vita felicior fine sanctissimus percepcione gloriae sine fine | Wulstani |
601860a | V | Dignis ergo veneremur laudibus quem ascripsit deus civem in caelestibus | Wulstani |
601893 | R | Pro te Jesu Christe morte afficitur tota die sanctus iste diebus in hebdomada tribus non manducans ceteris paucis in tam sustentans inde domine consigna meritum qui se sic mactavit vivum ut vivat tecum | Wulstani |
601893a | V | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Wulstani |
601913 | R | Puer trimus amne mersus sed refusus sancto invocato nomine non mergiturtet rapitur a flumine vehitur quasi solido in liquido donec patre remige abstractus est naufragio | Wulstani |
601913a | V | Vectus amne spatio non modico mergi nequit assistente sancti viri merito | Wulstani |
601991 | R | Regis iram non formidans baculum non tradidit apud regem sed defunctum baculum deposuit quam jacentis virtus servat reddit ut Wulstanus voluit | Wulstani |
601991a | V | Viri usque gloria meritum et gratia cunctis hinc innotuit | Wulstani |
602246 | R | Stans in aede quam ad casum moles inclinaverat sistit sanctus tectum cujus pars corruerat quo egresso est collapsum totum quod supererat | Wulstani |
602246a | V | Astantes cives clamore valido laudavere dominum qui sic operabatur in sancto suo | Wulstani |
800304 | W | O beate pater Wulstanus (...) | Wulstani |
830343 | H | Wulstane praesul inclyte fulget dies oves tuas nos protege fulget dies ista tuisque pro nos laudibus fulget dies adjunge caeli civibus fulget dies ista | Wulstani |