Paulae
Paula, Widow
Feast date:
Jan.26
Feast code:
14012610
Related chants
Displaying 1 - 41 of 41 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100007 | I | Adoremus Christum regem qui aeterna sanctam Paulam coronavit gloria | Paulae |
200179 | A | Affligendum corpus quod multis vacavit deliciis longus risus perpeti compensandus est fletu | Paulae |
201419 | A | Dum crebrius moneretur ut parceret oculis et eos servaret lectioni aiebat turpanda est facies quam contra dei praeceptum saepe depinxi | Paulae |
202133 | A | Nihil pallor in facie mutaverat sed ita quaedam dignitas ora repleverat ut eam non putares mortuam sed dormientem | Paulae |
202337 | A | Illa tamen siccos oculos tenebat ad caelum pietatem in filios pietate in deum superans | Paulae |
202717 | A | Jam navis in altum trahebatur et parvus Toxotius manus tendebat in littore et ruffina jam nubilis ut suas exspectaret nuptias tacens fletibus obsecrabat | Paulae |
203239 | A | Nesciens se matrem ut Christi probaret ancillam amorem filiorum majori Christi amore contempsit | Paulae |
203905 | A | Potens quondam divitiis se exheredavit ut hereditatem inveniret in caelo pauper Christi effecta | Paulae |
203944 | A | Praetulit Romae Bethleem et auro tecta fulgentia informis luti vilitate commutavit | Paulae |
203953 | A | Pretiosa serica asperitate cilicii commutanda quae saeculo placui nunc Christo placere desidero | Paulae |
204572 | A | Secura esto Eustochium magna hereditate ditata es pars tua dominus et quo magis gaudeas mater tua longo martyrio coronata est | Paulae |
204736 | A | Spiritus defecerat animaque erumpere gestiens ipsum stridorem quo vita finitur in laudes domini vertebat | Paulae |
204951 | A | Translata praesulum manibus juxta specum salvatoris est posita tota ad funus ejus Palaestinarum urbium turba convenit | Paulae |
205095 | A | Vale sancta Paula multa prosequenda laude cultores tuos tuis apud deum precibus juva fides tua et opera Christo te sociant praesens facilius impetrabis | Paulae |
205109 | A | Venerabilis Paula nobilis genere sed nobilior sanctitate enituit | Paulae |
205197 | A | Viduae et pauperes in exemplum Dorcadis vestes ab ea praebitas ostendebant et omnes matrem se perdidisse clamabant | Paulae |
205263 | A | Virgo Eustochium a matre abstrahi non poterat haerere vultui totum corpus amplexari se cum matre velle sepeliri | Paulae |
600513 | R | Curiose Christi pauperes tota urbe perquirens damnum putabat si quisquam debilis cibo alterius sustentaretur | Paulae |
600513a | V | Exspoliabat filios et majorem se illis hereditatem Christi misericordiam dimittere loquebatur | Paulae |
600678 | R | Dum sentiret prudentissima feminam adesse mortem et solum animae teporem in sancto pectore palpitare istum versiculum susurrabat | Paulae |
600678a | V | Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae | Paulae |
601190 | R | Ingressa Christi sepulcrum osculabatur lapidem quem ab ostio sepulcri amoverat angelus et ipsum corporis locum in quo dominus jacuerat quasi sitiens desideratas aquas fidei ore lambebat | Paulae |
601190a | V | Quid ibi lacrimarum quid doloris effuderit testis est dominus quem rogabat | Paulae |
601207 | R | Inter doloris aculeos quos mira patientia sustinebat quasi apertos sibi caelos aspiceret loquebatur | Paulae |
601207a | V | Quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Paulae |
601486 | R | Nesciebat se matrem ut Christi probaret ancillam et amorem filiorum majore in deum amore contemnens in solam Eustochium quae comes erat quiescebat | Paulae |
601486a | V | Aversos tenebat oculos ne videret quos sine tormento videre non poterat | Paulae |
601523 | R | O admirabilem feminam quae Romae praetulit Bethleem et auro fulgentia tecta informis luti vilitate commutavit | Paulae |
601523a | V | Omnes suos pauperes pauperior ipsa dimisit pro Christo pauper effecta | Paulae |
601760 | R | Paula ardentior fide toto animo salvatori jungebatur et paupererm dominum pauper spiritu sequebatur reddens ei quod acceperat pro ipso pauper affecta | Paulae |
601760a | V | Exheredavit se in terra ut hereditatem inveniret in caelo | Paulae |
602063 | R | Sancta Paula Gracchorum stirps Pauli haeres nobilis erat genere sed multo nobilior sanctitate | Paulae |
602063a | V | Potens quondam divitiis nunc Christi paupertate insignior | Paulae |
602207 | R | Sicut inter multas gemmas pretiosa gemma micat et jubar solis parvos stellarum igniculos obscurat ita cunctorum virtutes et potentiam sua humilitate superavit | Paulae |
602207a | V | Quanto se dejiciebat tanto magis a Christo sublevabatur | Paulae |
602229 | R | Spiritus defecerat et anhelabat in mortem et anima erumpere gestiens ipsum stridorem quo mortalium vita finitur in laudes domini salvatoris convertebat | Paulae |
602229a | V | Digitumque ad os tenens crucis signum pingebat in labiis | Paulae |
a06422 | R | Haec loca sancta tanto ardore ac studio circuivit ut nisi ad reliqua festinaret a primis non posset abduci | Paulae |
a06422a | V | Prostrata ante crucem quasi pendentem domini cerneret adorabat | Paulae |
a07732 | H | Nunc laudes resonent cordibus intimis et sacris modulis jungite gaudia insigni meritis inclyto honoribus Paulae plaudite nomini I Paulae Romuleis colibus edite Paulae judaicis finibus abdite Paulaeque Hesperiis cetibus inclytae orbis plaudite cardines I Nato conspicuis orta parentibus fulgens Eustochii sidere at a colis Bethlaeis patrio clarior extitit jungens lumina lumini I Ventis acta ruunt carbasa protinus miscetur gemitus quam lacrimabilis clamant o genitrix dulcia pignora torquent viscera fletibus I Sed siccis oculis aequora navigas disrumpens geniti vincula sanguinis poenarum superant flumina gratiae fluctus fluctibus opprimis I Te rerum genitor poscimus annue summum quem dominum seacula praedicant Paulaeque irradiat pectore caelitus lux nobis tua fulgeat I Amen | Paulae |
a07733 | H | Ut suis votis resonent canentes et pie Paulam famuli per orbem sorte felici celebrent fàveto spiritus alme I Cujus adflatu properans trophea lustrat in nostrae pretium salutis quae cruor Christi sacer irrigavit pectore puro I Hic quidem natum referunt Jesum aut ibi passum tumulumque signant his sacris illum spoliis adorans osculabat I Ite tunc clamat suboles et aurum faustus et cultus partiter recedant majus hic nomen potiorque census omnia Christus I Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus I Amen | Paulae |