Constantii
Constantius, Bishop of Perugia
Feast date:
Jan.29
Feast code:
14012920
Related chants
Displaying 1 - 50 of 64 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100406 | I | Ut colletemur sanctis laudes modulemur auctori vitae psalmum cantando venite | Constantii |
207027 | A | Martyr Constanti populo te concelebranti praesenti festo suffragator pius esto Christum placando nobis veniamque rogando ut quam speramus post hanc vitam capiamus | Constantii |
207028 | A | Actu subtili Constantius a puerili flore deo gratus dignoscitur esse beatus | Constantii |
207029 | A | Indolis istae bone munda sub religione mansuetus crevit et carnis ludicra sprevit | Constantii |
207030 | A | Praesul enim factus divina lege coactus quam bene delegit sibi noxia cantus abegit | Constantii |
207031 | A | llicitos motus frangendo per omnia totus Christo servire studuit mundoque perire | Constantii |
207032 | A | Hunc deus orantem votivaque munia dantem latius audivit merito nam justa petivit | Constantii |
207033 | A | Se poenitus Christe sanctus tibi subdidit istae regna petens lucis quo dilectos tibi ducis | Constantii |
207034 | A | Dogmata pravorum detestans facta bonorum traxit in exemplum domino cupiens fore templum | Constantii |
207035 | A | Ambiguae fortis victor miles quasi fortis qui maculam nescit in monte Sion requiescit | Constantii |
207036 | A | Ornatu magno fulget comes additus agno crimina qui lavit orbi mortemque fugavit | Constantii |
207037 | A | Curia caelstis sollemnibus inclyta festis balsamico more predulci fraglat odore | Constantii |
207038 | A | Intermixta rosis rubet et gemmis pretiosis candens in gyro collucet lumine miro | Constantii |
207039 | A | Nactus Constanti splendoris gaudia tanti securus degis Christi sacer accola regis | Constantii |
207040 | A | Hoc est insignae tibi sanctorum quia digne ad sua te coetus misit consortia laetus | Constantii |
207041 | A | Eia coronatus in caelis perpetuatus ipsum collaudes cui te convivere gaudes | Constantii |
207042 | A | Nocturnis horis concentu cordis et oris plebs tibi devota quae debet agens pia vota martyris hujus passio cujus sancta notatur da prece prospera pelle sed aspera Christe precatur | Constantii |
207043 | A | Mente colens pura dominum risit ruitura felix conflictus cujus finis benedictus | Constantii |
207044 | A | Quem calcare facis sunt deus atria pacis admirandus erit sibi qui loca talia quaerit | Constantii |
207045 | A | Palmis aequatus ut cedrus multiplicatus semper florebit adversa quae nulla timebit | Constantii |
207046 | A | Institit humori vir sanctus ut uberiori polleret quaestu nullo perterritus estu | Constantii |
207047 | A | Obsequiis te domine laudis vespertine magnificantes quaesumus ut per sancti martyris Constantii merita nos informatos virtutibus supernae patriae civibus digneris consotiare | Constantii |
207048 | A | Impetret nobis domine sanctus martyr Constantius vitae commoda praesentis ut exuti periculis omnibus tuis insistere valeamus devotiores laudibus | Constantii |
603121 | R | Beatus Constantius dum gereret officium mandrite sollicite corda plurimorum imbuit sacramentis fidei | Constantii |
603121a | V | Nempe revertenti domino dans lucra talenti | Constantii |
603122 | R | Egregii martyris Constantii transitum recolentes tuam domine laudamus potentiam | Constantii |
603122a | V | Caelos implentem pelagus terramque regentem | Constantii |
603123 | R | Sacris hic itaque scripturis intentus utiliter ipsas tenaci commendabat memoriae | Constantii |
603123a | V | Quae fecere viam sibi firmius ad theoriam | Constantii |
603124 | R | Agonista dei Constantius voluptuosis repugnavit affectibus crucemque suam tollens dominum est secutus | Constantii |
603124a | V | Postposito patre cum fratre sororeque matre | Constantii |
603125 | R | Iste sanctus vitae merito laudabilis orans quod credidit in vinea domino cultor fidelis exstitit | Constantii |
603125a | V | Uvam conservans igni fruticem coacervans | Constantii |
603126 | R | Carnales in se luxus conprimendo lumbos praecinxit et in manibus suis lucernas ardentes tenuit | Constantii |
603126a | V | Respergens late plures morum probitate | Constantii |
603127 | R | De praesulatus dignitate collata caelitus vero sacerdoti obligatior humilem se ministrum exhibuit | Constantii |
603127a | V | Grande sciens donum summamque timens rationum | Constantii |
603128 | R | Legitimum electus deo certamen executus lota in agni sanguine stola sua palmam optinet perennis gloriae | Constantii |
603128a | V | Astans divinae majestati sine fine | Constantii |
603129 | R | Gloriosus dei athleta Constantius fervens amore sancti spiritus minas et terrores judicum non timuit saecularium | Constantii |
603129a | V | Arripiens scutum fidei tegimen sibi tutum | Constantii |
603130 | R | Post maris alta rubri Constantius arte salubri litore consedit cui quaequae molestia cedit | Constantii |
603130a | V | Tendens vela citus placitis ventisque potitus | Constantii |
830449 | H | Chorus hymnizans caelitum | Constantii |
a00839 | A | O beate Constanti martyr tuorum Perusinorum pastor cujus martyrio Perusina civitas decoratur esto memor nostri in regno caelorum | Constantii |
a01084 | A | Perusinae plebi dum imperat mira praesul iste Constantius Christi nomen virtute praedicat caeli regnum dat sibi gladius | Constantii |
g01288.Tp01 | Tp | Gaudendum nobis est in domino qui electum sibi militem commendans proclamat dicens | INVENI DAVID | Constantii |
g01288.Tp02 | Tp | (INVENI DAVID) | Fortiter hostes fidei conterentem | SERVUM MEUM | Constantii |
g01288.Tp03 | Tp | (SERVUM MEUM) | Providum et in commisso fidelem | ET IN OLEO | Constantii |
g01288.Tp04 | Tp | (ET IN OLEO SANCTO UNXI EUM) | Plenitudine jocunditatis donatum | MANUS ENIM MEA | Constantii |