Blasii
Blaise, Bishop of Sebastea, Martyr
Feast date:
Feb.3
Feast code:
14020300
Related chants
Displaying 51 - 100 of 112 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
203721 | A | Orationes ejus non solum (...) | Blasii |
203802 | A | Per Christum suam (...) | Blasii |
600086 | R | Alto deinde suspensum ligno septem beate mulieres sanctitatis ejus desiderio fragrantes sequebantur et guttas sanguinis ejus quae ab eo pendente pro fluebant suscipientes se ipsas quasi viva purissimi fontis unda studiose ungebant et pro hoc carnescarum mirum immodum ossetenus dilate in te sunt | Blasii |
600086a | V | Pro sanguine vulnera earum lac stillabant et carnes illarum ut nix dealbabantur quia angeli domini descendentes de caelo sanabant eas | Blasii |
600100 | R | Angelus domini descendit de (...) | Blasii |
600100a | V | Tunc surgens beatus Blasius (...) | Blasii |
600240 | R | Beatus Blasius episcopus (...) | Blasii |
600240a | V | Ego autem habeo (...) | Blasii |
600619 | R | Domine deus meus qui tenebras (...) | Blasii |
600619a | V | Qui expandisti arcum tuum in (...) | Blasii |
600658 | R | Dum ergo progrederetur mulier quaedam vetula pauperima unicam tantummodo suem habens quam a lupo sibi direptam pedibus ejus flebili voce prostrata imminens infortunium conquesta est illo respondente ne tristeris cito tibi tuum reddetur | Blasii |
600658a | V | Haec promissa statim sunt impleta lupus per devia qua fugerat festinus recurrens illaesam retulit quam suem suae dominae sanctus mox consignavit | Blasii |
601042 | R | His in via transactis ingressus metropolim Sebastiam sedentem per tribunali insanum invenit Agricolaum ibi alternis inter se jactis terroribus et minis fustibus acriter caesus iterum et iterum in carceris ima retrusus et eductus multiphariam tyrannum confundebat | Blasii |
601042a | V | Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem jussit eum in aeculeo suspendi et carnes ejus ferreis pectinibus carpinari hoc peracto | Blasii |
601100 | R | Illo sanato beatus Blasius oculos et manus ad caelum elevans hujusmodi preces effudit velox auditor et salvator tuorum domine deus omnium non tantummodo hominum sed etiam brutorum species animalium angore gutturis periclitantium invocato nomine mei servi tui hac oratiuncula subnixa hoc dolore statim absolve | Blasii |
601100a | V | Domine Jesu Christe verus deus noster per orationem servi tui Blasii festina in adjutorium meum | Blasii |
601218 | R | In tertia vero processione minister diaboli sedens pro tribunali jussit sibi beatissimum Blasium episcopum praesentari quo adducto cum utrumque blasphemiae et convicia multa irrogarentur jussit eum in stagnum abyssi jactare ipse autem praecedens benedixit aquam quae statim ita solidata est ut aridam putares | Blasii |
601218a | V | Beatus ille in medio laci quasi in terra sedens circumstantibus turbis dixit ostendite virtutem deorum vestrorum et ingredientes stagnum sedete hic mecum et ingressi sexaginta quinque viri mox dimersi sunt in profundum aquae quae sancto | Blasii |
601240 | R | Iste enim sanctus totum vitae (...) | Blasii |
601240a | V | Ab omni opere malo se (...) | Blasii |
602362 | R | Tunc crudelissimus praeses praecepit eas mittere in fornacem sulphure ardentem quibus inimissis mox ignis caelitus extinctus est et egressae apparuerunt penitus illaesae tandem jussum est ut omnes capite plecterentur tali martyrio caelos ascendunt | Blasii |
602362a | V | Cum nec caminus igne ferventi stridens nec plumbum desuper in eas fusum nec pectines ferrei corporibus earum incussi nec aereae septem tunicae in signulis earum concrematae sanctis feminis nocere potuissent | Blasii |
a00260 | A | Ave praesul honestatis magne pater sanctitatis sancte blasi vir laudandae orbe toto praedicandae qui das lapsis revelamen et infirmis medicamen tu pro nobis intercede ut caelesti nos mercede ditet deus cum beatis regno suae claritatis | Blasii |
a00261 | I | Adoremus unum deum atque trinum pariter in quo vivit felix martyr blasius perenniter | Blasii |
a00262 | A | Celebremus exsultantes sancti festa blasii ut in caelo mereamur ejus esse socii | Blasii |
a00263 | A | Cujus prece nobis deus donet caeli gaudia ut cum ipso perfruamur paradisi gloria | Blasii |
a00264 | A | Hunc genuit virum dei dives Cappadocia fitque dono dei praesul in urbe Sebastia | Blasii |
a00265 | R | Hodie dignus et benignus vir fuit egregius almus infans vir perfectus martyr potens blasius | Blasii |
a00265a | V | Qui invenis factus magnos excrevit in actus | Blasii |
a00266 | R | Videns ad se venientes pontifex sanctissimus deum caeli laudans inde factus est laetissimus | Blasii |
a00266a | V | Christum prope jam sciebat ideoque congaudebat | Blasii |
a00267 | R | Felix martyr pretiose miles Christi gloriose confer nobis revelamen dans aegrotis medicamen | Blasii |
a00267a | V | Ablue nostrorum precibus sordes viciorum | Blasii |
a00268 | A | Quanta deus ejus prece fecit mirabilia saepe vidit atque sentit fidelis ecclesia | Blasii |
a00269 | A | Nam infirmis ejus prece restauratur sanitas languor fugit atque venit optata jucunditas | Blasii |
a00270 | A | Sancte blasi tu pro nobis funde preces domino ut possimus exsultare tecum sine termino | Blasii |
a00271 | R | Deo multos convertebat ab errore quos videbat aegris manus imponebat atque sanos faciebat universi qui videbant signa ejus stupebant | Blasii |
a00271a | V | Exspectantes ejus signa loquebantur deo digna | Blasii |
a00272 | R | Sanabat homines sanabat bestias repellens ab ipsis omnes molestias omnibus profvit ejus oratio nostra sit per eum in caelis portio | Blasii |
a00272a | V | Erat servens caritate magna plenus pietate | Blasii |
a00273 | R | Martyr gaudens in dolore Christi servet in amore in dolore confortatur in amore roboratur | Blasii |
a00273a | V | Cujus nobis suffragium caeli donet palatium | Blasii |
a00275 | A | Cujus prece mulieri damnum restituitur pristinaeque sanitati sanus homo redditur | Blasii |
a00276 | A | Jesus spina gratulatur ipsius suffragio pulso ejus cruciatu ac dolore nimio | Blasii |
a00278 | A | Stans securus super undas felix martyr Blasius deum laudans et exsultans jam coronae conscius | Blasii |
a00279 | R | Ferreis dirupta caro pectinibus magnum dabat planctum illis fidelibus agebat Blasius immensum gaudium sed nimis lugebat coetus fidelium | Blasii |
a00279a | V | Cruore manabat corpus pontificis quem fundebat atrox manus carnificis | Blasii |
a00280 | R | Decoratur praesul sacer blasius martyrio et in Christi regnat felix beato consortio | Blasii |
a00280a | V | Contulit aeterne deus illi gaudia vitae | Blasii |
a00281 | R | O vir magnae sanctitatis et immense pietatis omnes tibi famulantes et te pie venerantes ab inferni tempestate tua magna potestate libera nos martyr sancte ut possimus deo dante paradisum possidere et cum deo permanere | Blasii |