Angelus autem domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornace et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
Angelus domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem flamma autem diffusa est super fornacem cubitis quadraginta novem et non tetigit eos ignis tunc hii tres quasi ex uno hore collaudabant et glorificabant et benedicebant deum dicentes benedictus es deus
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia