Cantus Index
15 years 2 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| g00363 | In | Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar et meditabar in mandatis tuis quae dilexi nimis | 2 months 2 weeks ago | |
| g01408d | InV | Eructavit cor meum verbum (...) | De BMV | 8 years 4 months ago |
| g00771a | InV | Quoniam ad te orabo domine mane exaudies vocem meam | 10 years 4 months ago | |
| 909050 | Pn | Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum | Adveniat regnum tuum | Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra | Panem nostrum cottidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris | Et ne nos inducas in tentationem sed libera nos a malo amen | 10 years 4 months ago | |
| 006222.1 | R | Beatus Wenceslaus jam triumpho potitus novit suis famulis praebere caelestia commoda qui toto corde poscunt ejus petitiones illi nimirum tota nos devotione oportet committere | 11 years 1 month ago | |
| 008275.1 | H | Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum | In Dedicatione Ecclesiae | 11 years 1 month ago |
| 008405.1 | H | Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coronata ut sponsata comite | In Dedicatione Ecclesiae | 11 years 1 month ago |
| 830071g.1 | H | Omnium Christe pariter tuorum festa sanctorum colimus precantes hos tibi qui jam meruere jungi nostra tueri | Omnium Sanctorum | 11 years 1 month ago |
| 008347.1 | H | Martyris Christi colimus triumphum annuum tempus venerando cujus cernua vocis prece jam rotundus orbis adorat | Laurentii | 11 years 1 month ago |
| a00813 | A | Beatus Willibaldus pontifex egregius regali prosapia gentis Anglorum moribus longe nobilior effulsit oriundus | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00812 | I | Regi regum deo salutari nostro exsultantes jubilemus majestatem ejus suppliciter adorantes qui singularis meriti antistitem Willibaldum suum peregrinum hac in luce in patriam provexit aeternam | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| 007575za | V | Ut tuo propitiatus interventu dominus nos a labe peccatorum emancipatos corusco tui annualis splendore illustratos jungat caeli civibus | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| 007575.1 | R | Sancte dei et pretiose confessor Willibalde qui virtute caritatis circumfultus gemine dominum deum tuum toto corde et proximum sicut te ipsum dilexisti funde preces pro devoto tibi hoc collegio | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00808 | A | Si haec rite peragantur qui per totum anni circulum suos semper fovet nutrit et defensat in hac sua festivitate tam exorabilem se praebet ut omnium recta petentium vota et intentiones promptus adjutor suscipiat clementer exaudiat et fidissimus suorum nuntius in conspectum superni judicis celeriter perferat | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00807 | A | Eia fratres precipuam hanc sollemnitatem concentu magnifice laudis excipite psalmis hymnis et spiritualibus canticis extollite rutilantis Phoebi crepusculo noctem per vigiles conjungite corda vestra explosis vitiorum monstris virtutum floribus redimite tanto ut natalitio possitis indemnes inter esse | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00806 | A | In quo eximius antistes et invictus Christi miles sanctissimus Willibaldus devicto mundo et mundi principe triumphali curru caeleste capitolium conscendit angelorum perpetum usurus contubernio et palma coronandus aeterna | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| a00805 | A | Exoptata et festiva dies praelucet clarum et famosum vespere arridet quod revoluto temporum curriculo populorum etiam turmis ultra solitum conglobatis gloriosum lyrico gaudiorum carmine praeoccupat natale | Willibaldi | 11 years 9 months ago |
| 605060a | V | Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum | 12 years 4 days ago | |
| 830449 | H | Chorus hymnizans caelitum | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603130a | V | Tendens vela citus placitis ventisque potitus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603130 | R | Post maris alta rubri Constantius arte salubri litore consedit cui quaequae molestia cedit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603129a | V | Arripiens scutum fidei tegimen sibi tutum | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603129 | R | Gloriosus dei athleta Constantius fervens amore sancti spiritus minas et terrores judicum non timuit saecularium | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603128a | V | Astans divinae majestati sine fine | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603128 | R | Legitimum electus deo certamen executus lota in agni sanguine stola sua palmam optinet perennis gloriae | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603127a | V | Grande sciens donum summamque timens rationum | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603127 | R | De praesulatus dignitate collata caelitus vero sacerdoti obligatior humilem se ministrum exhibuit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603126a | V | Respergens late plures morum probitate | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603126 | R | Carnales in se luxus conprimendo lumbos praecinxit et in manibus suis lucernas ardentes tenuit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603125a | V | Uvam conservans igni fruticem coacervans | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603125 | R | Iste sanctus vitae merito laudabilis orans quod credidit in vinea domino cultor fidelis exstitit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603124a | V | Postposito patre cum fratre sororeque matre | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603124 | R | Agonista dei Constantius voluptuosis repugnavit affectibus crucemque suam tollens dominum est secutus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603123a | V | Quae fecere viam sibi firmius ad theoriam | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603123 | R | Sacris hic itaque scripturis intentus utiliter ipsas tenaci commendabat memoriae | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603122a | V | Caelos implentem pelagus terramque regentem | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603122 | R | Egregii martyris Constantii transitum recolentes tuam domine laudamus potentiam | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603121a | V | Nempe revertenti domino dans lucra talenti | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603121 | R | Beatus Constantius dum gereret officium mandrite sollicite corda plurimorum imbuit sacramentis fidei | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603104 | R | Martyris Wiborade precibus hujus loci domine esto tutor assiduus tuere patrem regulae regulares excole et vulgus cum primatibus cunctis erue reatibus alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603104a | V | Et tibi placabilibus nos instruens moribus | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603105 | R | Splendida nos testis sociari da prece festis hac quae passa die comes intras facta Mariae alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603105a | V | Pax ubi summa datur periit et mors noxque fugatur | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 008277:07.1 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Nativitas Domini | 14 years 23 hours ago |
| 603102 | R | Ejus vero corpus dum octava die daretur sepulturae nulla cicatrix patuit vulnerum quae ei intulit rabies lictorum alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206984 | A | Quam sortem habere cum caelicolis frequentibus signorum ejus declaratur miraculis alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206983 | A | Ibi mundo mortua et soli deo vivida ad ultimum occiditur ab ungris perennibus post victura in gaudiis alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206982 | A | Hac indepta mansiuncula per jugem parsimoniam vitam in ea duxit angelicam alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206981 | A | Quae ut remota saeculo liberius serviret domino beati Magni ecclesiae contigua includitur aedicula alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206985 | A | O beata Wiborade quae cum palma victoriae caelos intraveras hodie nos hujus lacrimosae vallis adhuc incolas per aevum tueri non desinas alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206986 | A | Gloria justorum medicinaque Christe reorum jugis qui festi Wiboradam sorte beasti nos quoque da vitam post hanc captare beatam alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 207027 | A | Martyr Constanti populo te concelebranti praesenti festo suffragator pius esto Christum placando nobis veniamque rogando ut quam speramus post hanc vitam capiamus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207028 | A | Actu subtili Constantius a puerili flore deo gratus dignoscitur esse beatus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207029 | A | Indolis istae bone munda sub religione mansuetus crevit et carnis ludicra sprevit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207030 | A | Praesul enim factus divina lege coactus quam bene delegit sibi noxia cantus abegit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207031 | A | llicitos motus frangendo per omnia totus Christo servire studuit mundoque perire | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207032 | A | Hunc deus orantem votivaque munia dantem latius audivit merito nam justa petivit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207033 | A | Se poenitus Christe sanctus tibi subdidit istae regna petens lucis quo dilectos tibi ducis | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207034 | A | Dogmata pravorum detestans facta bonorum traxit in exemplum domino cupiens fore templum | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207035 | A | Ambiguae fortis victor miles quasi fortis qui maculam nescit in monte Sion requiescit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207036 | A | Ornatu magno fulget comes additus agno crimina qui lavit orbi mortemque fugavit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207037 | A | Curia caelstis sollemnibus inclyta festis balsamico more predulci fraglat odore | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207038 | A | Intermixta rosis rubet et gemmis pretiosis candens in gyro collucet lumine miro | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207039 | A | Nactus Constanti splendoris gaudia tanti securus degis Christi sacer accola regis | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207040 | A | Hoc est insignae tibi sanctorum quia digne ad sua te coetus misit consortia laetus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207041 | A | Eia coronatus in caelis perpetuatus ipsum collaudes cui te convivere gaudes | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207042 | A | Nocturnis horis concentu cordis et oris plebs tibi devota quae debet agens pia vota martyris hujus passio cujus sancta notatur da prece prospera pelle sed aspera Christe precatur | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207043 | A | Mente colens pura dominum risit ruitura felix conflictus cujus finis benedictus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207044 | A | Quem calcare facis sunt deus atria pacis admirandus erit sibi qui loca talia quaerit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207045 | A | Palmis aequatus ut cedrus multiplicatus semper florebit adversa quae nulla timebit | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207046 | A | Institit humori vir sanctus ut uberiori polleret quaestu nullo perterritus estu | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207047 | A | Obsequiis te domine laudis vespertine magnificantes quaesumus ut per sancti martyris Constantii merita nos informatos virtutibus supernae patriae civibus digneris consotiare | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 207048 | A | Impetret nobis domine sanctus martyr Constantius vitae commoda praesentis ut exuti periculis omnibus tuis insistere valeamus devotiores laudibus | Constantii | 14 years 23 hours ago |
| 603094 | R | Deo dilecta virgo Wiborada parentum nobili stirpe praeclara per sancte conversationis studium clarior est effecta alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603094a | V | A primaeva aetate ornans se omni morum gravitate | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603095 | R | Haec in annis puellaribus aetatem transcendens moribus spe futurae beatudinis cohibuit se a vanescentis mundi gaudiis alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603095a | V | Et quae fidei videt oculus bona praetulit fugacibus | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603096 | R | Frequens igitur in orationibus et diversis se mortificans cruciatibus mirificis casta virgo in dies augebatur virtutibus alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603096a | V | Corpus macerans parsimonia et deo serviens in castimonia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603097 | R | Quaedam prenobilis matrona cultricis Christi sanctitate cognita quaedam de suis quem daemonica rabies invaserat ut ejus precibus curaretur ad illam transmiserat alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603097a | V | Et virgo mox prece exclusis daemonibus et stuporem et gaudium injecit astantibus | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603098 | R | Qui Sarae famulam in ipsius olim injuriam quique praespiteros concitavit infamare Susannam ipse per falsidicam mulierem aggressus Wiboradam nisus est eam obvolvere macula mendacis infamiae alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603098a | V | Sed cum probata virginis innocentia inficiatrix plectitur amentia alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 509504a | [MO] | Sanctus Flos candens oritur de spina deus deitate trina de regina Maria Sanctus Ros mundum divinus rigavit peccatorum culpas lavit Christum pavit Maria Sanctus Nos mater salvare dignare ut te possimus laudare exaltare Maria dominus deus sabaoth pleni sunt | Ad Missam | 14 years 23 hours ago |
| 603099 | R | Tandem fortis crucifera post diversos sudores Marthae quietem sitiens Mariae a Salemone praesule inclusa in beati cella Galli compos desiderii consedit juxta pedes domini alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603099a | V | Corporis et cordis auribus perceptura verbum illius | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603100 | R | Illic in remotis animi obtutibus solius dei inhaerens visibus quam multa futura angelicis edocetur affatibus alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603100a | V | Nam et Ungaros vastaturos Alamannian suique martyri diem et horam | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603101 | R | Sed cum jam virginis suae laboribus finem sanciret imponere dominus passa ab Ungris perennibus stabilita est in gaudiis alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603101a | V | Quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendunt | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603102a | V | Sed future gloriae resplenduit honore quam roseo perfuderat cruore | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603103 | R | Virgo igitur Rachilda cum quodam tempore gravissima laboraret aegritudine ut martyris imploravit auxilium ilico per ejus convaluit meritum alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 603103a | V | Et quae imminente in febrium desperabatur per triduum | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206980 | A | Beata Wiborada nauci faciens mundi gaudia et cupiens offerri deo viva hostia crucis ejus praeculis fit bajula alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206979 | A | In cunctis tuis operibus te domine merito benedicimus qui beatae Wiboradae virginale lilium hodie rosis per ejus tinxeras martyrium alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206978 | A | Cui placet aequitas et justitia caste virginis delectatus pudicitiam aedem sibi mea sacraverat quam ipse frequentare desiderat alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206977 | A | Beata virgo Wiborada perspicaci mentis acie legi intendes dominice bonorum operum fructus suo dedit in tempore alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206976 | A | Exsultantes sponso caelesti Wiboradae jubilemus alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 206975 | A | Gaudia de geminis Wiboradae nata coronis lilia tincta rosis quibus alba rubent pretiosis laudibus instantes cuncti veneremur ovantes martyr virgo preces pro nobis funde tenaces alleluia alleluia alleluia | Wiboradae | 14 years 23 hours ago |
| 830453d | HV | Te rogamus pater pie Leonardi fletibus praesens sis extrema die Satanae de retibus nos absolvas et a Styge tua cum potentia | Leonardi | 14 years 23 hours ago |