Vedasti

Vaast (Vedast), Bishop of Arras

Feast date:
Feb.6
Feast code:
14020600

Related chants

Displaying 1 - 50 of 60 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
006485 R Doctor eximius Atrebatum Vedastus sacris praeconiis celebretur ut quos in carne verbis exemplis instruxit sedulus pro eis apud dominum intercedat ne lupus insidians oves Christi incursare praesumat Vedasti
006485a V Ut quos spiritali studio informavit monitis ac miraculis animavit Vedasti
006539 R Dum ergo iter caperet cum rege sacer Vedastus nec mortale sonans caelestia pertracteret et occurrenti caeco lumen restituit et cor principis in fide solidavit Vedasti
006539a V Sensit itaque vir dei virtutum sibi adesse supernam et totum se in sacras effudit preces Vedasti
006829 R Hic est Vedastus Aulescorum sensibus ortus quem fama celebrior verbum praedicaturum Ludovico regi socium itineris ascivit Vedasti
006829a V Quatenus per singulos itineris suis gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis Vedasti
007179 R Mos ubi quondam fuerat ferarum ibi pontifex summus beatus Vedastus chorum fecit resonare psallentium nam et ursi specum in aulam vertit sacrorum Vedasti
007179a V Ut sicut mores bestiales in usu mutavit agnorum ita ex foedis et turpibus pulchra reddidit et honesta Vedasti
007259 R O beatum virum Vedastum pontificem cujus exitum columna lucis edocuit ut verus Israel ab Aegypti aerumnis ad promissa regna percepturus praemia festinaret Vedasti
007259a V Visa est igitur spatio duarum horarum columna lucis a domo pontificis usque ad caelum fastigium eminere Vedasti
007423 R Praedicator egregius vir domini Vedastus urbi Atrebatum destinatus in ipsa urbis porta duos a clade relevavit aegrotos nam et claudo gressum et caeco lumen reddidit oculorum Vedasti
007423a V Antequam verbis plueret miraculis coruscaret qui caducis carebat munera est superna largitus Vedasti
007476 R Qui de rupe arida sitienti populo fontem aquae vivae produxit ipse per beatum Vedastum de sicco vase vinum manare concessit ac suos poculo mirabili satiavit Vedasti
007476a V Cum pocula vitae vir domini quidam propinaret amico qui in Cana Galilaea aquas convertit in vinum Vedasti
007819 R Vedastus igitur festinantem ad vitae fontem deducebat regem Remigius pontifex summus venientem abluebat Vedasti
007819a V Ambo pene pari pietate patres sed Vedastus monita salutis dabat Vedasti
100095 I Confessorum regem adoremus qui contulit beato Vedasto gentem Francorum et potestatem dedit lucrandi atque sanandi Vedasti
200094 A Ad laudem et gloriam nominis domini dei altissimi monitis angelicis aedificatum est templum beato Vedasto in quo glorificetur dei unigenitus in saecula Vedasti
200138 A Adesto nostris laudibus domine rex Christe clementissime respice vultu sereno super servos tuos beati Vedasti sollemnia devotae praevenientes cujus nos quaesumus meritis gaudentes suffragiis tuere potenter Vedasti
200597 A Beatus Vedastus legis dei meditator assiduus divini semina verbi genti Francorum propinavit fructumque protulit centuplum in conspectu domini Vedasti
200693 A Bonorum actuum exsecutione excrevit beatus Vedastus ut cedrus in Libano et morum summa sanctitate politus floruit veluti palma Vedasti
200858 A Confisus in domino Christi sacerdos Vedastus multitudine miraculorum inter gentes clarus emicuit Vedasti
201171 A Desiderium animae servi tui Vedasti domine rex aeterne adimplesti et coronam vitae quam a te expetivit ejus capiti imposuisti Vedasti
201542 A Elegisti domine beatum Vedastum sacerdotem praeclarum cujus annua festa recensentes hymnum laudis canimus tibi deo nostro Vedasti
202021 A Gratiae divinae benedictionis copiosam percepit beatus Vedastus a domino totius orbis conditore Vedasti
202150 A Hic est beatus Vedastus cui templum fieri ab angelis jussum est hominibus Vedasti
202397 A In conspectu regis Francorum et multitudinis populorum mirificavit dominus sanctum Vedastum cujus precibus annuens restituit caeco lumen caelorum Vedasti
202495 A In universa terra et super omnes caelos admirabile est nomen tuum domine Jesu qui beatum Vedastum gloria et honore coronasti Vedasti
203535 A O quam dilecta sunt tabernacula tua domine virtutum in quibus sanctus Vedastus de virtute in virtutem progressus de deum deorum jugiter contemplari promeruit Vedasti
203698 A Opus mirum dictu nec frequenti visu comprehensum orante enim beato Vedasto dominus Jesus produxit vinum ex nihilo hic est deus deus noster magnus et laudabilis valde ipse regat nos in saecula Vedasti
203736 A Oremus omnes meritis beati Vedasti nos adjuvari qui gentem Francorum praedicationis instantia dotuit scandere regna caelestia Vedasti
203854 A Plenitudinem legis tuae domine custodiens beatus Vedastus inventus est sine macula ideo que ingredi meruit et habitare in tabernaculo et monte sancto tuo Vedasti
204316 A Rogemus omnes beatum Vedastum et humiliter supplicemus ut fiat pro nobis in caelo coram excelso intercessor qui pro Christo amore fuit fidelis confessor in terris Vedasti
204565 A Scuto bonae voluntatis coronatus et omni virtutum decore conspicuus Vedastus urbi atrebate directus est evangelizaturus verbum domini Vedasti
204712 A Solum desiderium beatus Vedastus viventibus reliquit felicem de hac vita exitum agens Vedasti
205103 A Vedastus pontifex summus jure festis laudibus sublimatur cujus olim exequiis coetus angelici concinerunt et hi qui in terris corpori flebant auditis caeli gaudiis exsultarunt Vedasti
205106 A Venerabilem virum beatum Vedastum in ecclesia ubi pontificalis cathedre fungebatur officio ibi sepelierunt eum honorifice Vedasti
205224 A Vir domini Vedastus jam civibus supernis ascitus ardentem lectuli sui domum a flammis eripuit quatinus se ostenderet et regi caelorum semper assistere et piis suorum laboribus numquam abesse Vedasti
600033 R Ad laudem et gloriam nominis domini dei altissimi monitis angelicis aedificatum est templum beato Vedasto in quo glorificetur dei unigenitus in saecula Vedasti
600033a V Hic est beatus Vedastus cui templum fieri ab angelis jussum est hominibus Vedasti
600881 R Festivo plausu celebrantes (...) Vedasti
600881a V Tu nobis veniam tu confer (...) Vedasti
600943 R Gaudia contulimus tua quod (...) Vedasti
600943a V Fac te cum Christo conjungi (...) Vedasti
602019 R Sacer sanctus domini Vedastus dum in quadam cellula jaceret super eum ignis columna caelo diffusa per longa noctis spatia duarum horarum immobilis stetit et venerabilis vir suum exitum denuntiavit ac omnibus valedicens animam creatori reddidit Vedasti
602019a V Felicem de hac vita exitum agens solum desiderium viventibus reliquit Vedasti
602106 R Sancte N. Christi martyr audi rogantes servulos Vedasti
602106a V Et impetratam nobis caelitus tu differ indulgentiam Vedasti
602241 R Splendidus antistes festinas (...) Vedasti
602241a V Nos ad virtutes et ad aulae (...) Vedasti

Pages