Leopoldi, transl.
Moving of Leopold, Margrave of Austria's relics (Leopoldi Marchionis)
Feast date:
Feb.15
Feast code:
14021520
Notes:
Holweck, p. 606;
Related chants
Displaying 1 - 44 of 44 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100207 | I | Per summae venerationis obsequium magnum colamus Leopoldi dominum | Leopoldi, transl. |
200029 | A | A saeculo parata est sedes a forti domino electo Leopoldo virtutum decore praecincto | Leopoldi, transl. |
200444 | A | Austria laetare vere felix regio quae summis collocatum principibus laudans Leopoldum Marchionem piissimum | Leopoldi, transl. |
201330 | A | Dolum linguae nec opprobrium contra proximos egit quia eos amore dei sicut seipsum dilexit | Leopoldi, transl. |
201533 | A | Eia nunc dominum laudent universae familiae gentium qui veritatem et misericordiam confirmavit super gloriosissimum Leopoldum principem suum | Leopoldi, transl. |
201606 | A | Eruditus terrena Leopoldus judicavit quia domino servivit in timore exsultans ei qui summa majestas est cum tremore | Leopoldi, transl. |
201746 | A | Exsultatione ast hymnorum confessione Leopoldus in conspectu intravit domini qui eum fecit hominem primo hinc justum et tandem beatificavit | Leopoldi, transl. |
201832 | A | Fides recta indicat deum aeternum remuneratorem inquirentibus caritatis unctione seipsum requiem obtineamus mitissimam angelorum nanciscamur oblectamenta regno utamur mansuro indulgeat miseris praecamur errata remittat aversis tormentorum omnem reatum | Leopoldi, transl. |
201868 | A | Fortissime deus cujus potentia ex nihilo creata sunt omnia cujus sapientia rite gubernantur universa cujus clementia pie relevatur miseria cujus justitia aequissime reddet cuique secundum opera sua quaesumus votis beati Leopoldi nostri patroni consequi ut nos potenter defendas in finem optandum dirigas misericorditer nobiscum agas et tandem juste non aestimator meriti sed solita potius pietate nobis beatitudinem concedas | Leopoldi, transl. |
202300 | A | Hymnisemus hilares aeternae sapientiae ut meritis atque rogatu illustris ethici Leopoldi auctore unigenito dei et Mariae filio trinitatis haereamus obsequiis moribus abjectis scelestorum consolati omnipotentis notitia rapiamus ardus deliciis usuri supernorum | Leopoldi, transl. |
202356 | A | Illuminavit vultum suum super Leopoldum misertus ei dominus ut mandatorum viam congnosceret et ommium gentium salutare | Leopoldi, transl. |
202557 | A | Injuriam passis justitiam Leopoldus ministravit caecos ducens elisos erigens compeditos solvens famelicos pavit | Leopoldi, transl. |
202920 | A | Legem domini meditatus est Leopoldus noctes atque dies quare voluntas ejus optima fructum dare voluit meritorium | Leopoldi, transl. |
202951 | A | Lunam stellas et caelorum opus videns mirabatur quo sibi perfectae dei laudis materia praestabatur | Leopoldi, transl. |
203637 | A | Odivit nempe iniquitatem operances scelera abominando cum dilectione proximorum | Leopoldi, transl. |
203646 | A | Omnes adversantes Leopoldo percussit dominus quia per ipsum etiam filios contrivit hominum dentes daemoniorum | Leopoldi, transl. |
203658 | A | Omnes sanans contritos ligans stellarum nomina vocans magnae virtutis et sapientiae dominus mansuetum ad se suscepit ovans Leopoldum | Leopoldi, transl. |
203669 | A | Omnia opera domini Leopoldi animum concitarunt ut benedicens laudaret dominum ac cunctis superextolleret ipsum | Leopoldi, transl. |
203798 | A | Peccatum irascendo Leopoldus non commisit dum sacrificio justitiae iniquitates non admisit | Leopoldi, transl. |
204800 | A | Super flumina et maria fundatus est Leopoldus quando victis tentamentis omnibus ascendit in montem domini stans in loco sancto ejus | Leopoldi, transl. |
205047 | A | Ubique fines tuos pax possedit o Austria Leopoldo te gubernante quae in melius reformabitur Innocentio ipsum sublimante | Leopoldi, transl. |
205060 | A | Universa quae sunt vivunt sentiunt vel intellegunt laudate nomen domini singulariter exaltatum | Leopoldi, transl. |
205074 | A | Ut clibanum posuit odientes Leopoldum dominus sed ei benedictionis et multorum honorum tribuit decus | Leopoldi, transl. |
600309 | R | Burgi loco miraculose prodito reginae caeli caenobium claustrinopolis fabricavit in quo cum conthorali faecundissima resurrectionem exspectat generalem dotatus stola prima supervestiri cupiens secunda | Leopoldi, transl. |
600309a | V | Qua fulgebit sicut sol discurret ut scintilla subtilis et impassibilis | Leopoldi, transl. |
600368 | R | Claustri saepta quibus servi et ancillae dei ne in viam abeant mundanorum ultro mancipantur sanctus erigebat Leopoldus et plurima in Austria fundavit atque dotavit monasteria ad militandum in eis deo sub beatorum Augustini et Benedicti regulis valde securis | Leopoldi, transl. |
600368a | V | Quorum jugum suave et onus leve dei non gravas dilectores | Leopoldi, transl. |
600550 | R | Deo soli ex infinita sui bonitate summe se diffundenti ut in essentia simplicissima realis subsistat personarum trinitas sit laus per Jesum Christum dei et hominis filium unius quidem personae triplicis vero substantiae et duplicis naturae qui nos sanguine spiritu cooperante sancto patri reconciliavit | Leopoldi, transl. |
600550a | V | Impetra nobis sancte Leopolde ut Christo domino digne gratias referamus | Leopoldi, transl. |
600563 | R | Devoti pio et humili mentis affectu in eum qui super omnia est jugiter tendunt et a tanta repulsi majestate ipsius opera securius contemplantur infernalia timore horrentes filiali cunctis deum terrenis praeferentes varios in beatitudine admirantes caelesti talia cogitare est vere felicitari appropinquare | Leopoldi, transl. |
600563a | V | Nolite fieri sicut equus et mulus ut non intellegatis gaudia sint quanta beatis | Leopoldi, transl. |
600803 | R | Etsi sanctus noster non caelibata sed fretus sit conjugio fructus tamen prole sollemnissima compensavit etiam conjugium jam factum non divortio reprobavit sed praesentia sua et matris suae utique virginum et singulari ipsum miraculo Christus dominus honoravit approbavit confirmavitque | Leopoldi, transl. |
600803a | V | Erant autem ambo justi ante dominum de marito et ejus uxore canit evangelium | Leopoldi, transl. |
600837 | R | Exsultate in rege vestro o fideles animae qui ab aeterno nobis fidum praedestinavit advocatum Leopoldum inclytum qui talis est pro nobis in caelo verius qualis ab omnibus in terra est cognominatus | Leopoldi, transl. |
600837a | V | Pius ac piissimus meruit solotenus praedicari qui nunc ferventissimus interpellator nequit dubitari | Leopoldi, transl. |
600911 | R | Fratres sumus Leopoldi carissimi si originem nostram deum advertimus sic nobiles si vita ab eo non degeneramus vera certaque nobilitas est et re et nomine esse christianum Christo namque servire regnare est et ejus frenis regi summa libertas | Leopoldi, transl. |
600911a | V | Ut alligentur reges in compedibus mandatorum ejus et nobiles ferreis teneantur manicis disciplinae | Leopoldi, transl. |
601514 | R | Novi sollemnitas praeconis nostri non cassa nostras instruit mentes qua potentia sapientia et bonitate diversam hominum sortem summae trinitatis operetur abyssalis justitia oremus ergo omnes ut per preces Leopoldi veniam obtineamus et gratiam | Leopoldi, transl. |
601514a | V | Multum enim valet deprecatio justi assidua praesertim apud deum de concedendis certa | Leopoldi, transl. |
602224 | R | Sorores ubicumque deo dedicatae plus mente quam carne virgines evax qualem exspectant commutationem cum pro perituris aeterna pro terrenis caelestia pro mundanis divina triplex denique praemium accipient pro labore immenso respiciente Leopoldo gaudio in idipsum | Leopoldi, transl. |
602224a | V | Exsultabunt filiae Sion in rege Christo ipsum sequentes et carmen ei singulari canentes | Leopoldi, transl. |
830189 | H | Laetemur nunc in domino Leopoldi sollemnia colamus charis glutino vita cedente noxia | Leopoldi, transl. |
830204 | H | Lux visa per caliginem in terram mittit radium quando sanctorum aliquem nobis donat egregium | Exit ab ea quidquid est quod ab ipsa distinguitur sed multum damni inter est dum quis ab hac disjungitur | O via vita veritas te Christe jubar optimum nescit malorum caecitas sed videt mens fidelium | Petamus ergo gratiam ut Leopoldi merita nobis impetrent veniam mala vadant praeterita | Oriatur hinc claritas veritatis perlucidae fides spes atque caritas virtutes theologicae | Laetemur nunc in domino humilitate placida spreto culparum tumulo et voluptate noxia | Ducentes dies prosperos praesenti in miseria ne sentiamus asperos per infinita saecula | Ut cum finis advenerit vitae praesentis miserae Maria nos respexerit cum Leopoldo comite | Sit patri laus et filio celsa dilecto gloria summo quoque paraclito nostra quod est victoria | Leopoldi, transl. |
909000.1 | Tp | Gloria patri et filio et spiritui sancto ob suum militem Leopoldum pium | Leopoldi, transl. |