Julianae

Juliana, Virgin Martyr

Feast date:
Feb.16
Feast code:
14021600

Related chants

Displaying 1 - 37 of 37 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
100185 I Laudemus sponsum virginum regnantem in perpetuum qui Julianam virginem effecit sibi martyrem Julianae
200364 A Ardor ignis cum cassatus esset prorsus et nullatus deo virgo hymnizavit eam qui sic gubernavit Julianae
200382 A Assentire nuptui prorsus recusavit sacro quia ritui sponsus abdicavit Julianae
201015 A Cum haec virgo percepisset quod tyrannus imperasset eam igne concremari coepit deum deprecari Julianae
201449 A Eam post hoc ira fremens trux in plumbum mergi fervens jussit sed mansit inusta haec puella praevenusta Julianae
201537 A Electa virgo martyr Christi propter mortem quam subisti cerne servos te precantes velut hostem tu vicisti et in publicum traxisti juva sic agonizantes tua gubernatione hostis ne persuasione victi culpis succumbamus sed invicta sis protectrix et post vitam pia vectrix ad superna quae speramus Julianae
202015 A Grandi voce trux est fassus sacer cohors quid est passus protoparens seu seductus aut tyrannus quid inductus hoc feci suggestione meaque perversione Julianae
202071 A Haec donata grandi pyrae angelus dei descendit ac illam exstinxit mire virginemque sic defendit Julianae
202735 A Jesu fons benignitatis sponsus decor castitatis tibi grates agimus Julianam qui beatam genere tam delicatam fovisti divinitus Julianae
202778 A Juliana desponsata senatori jam potenti Christi fide sed amata non assensit quid poscenti Julianae
202792 A Jussit praeses lacessitus supra modum succensitus pyram fieri perfortem virgini qua daret mortem Julianae
202928 A Lictor ense tunc vibrante puellaque deprecante collum petiit praeclarum non renitens quod porrexit ejus trux cervicem plexit sic agmen auxit puellarum Julianae
203297 A Non est sponsi flexa minis nique patris disciplinis litem sacram est congressa Jesum clam cum est confessa Julianae
203633 A Ocius profusa prece protulerunt mox tortores voces parvipensa nece facti sumus meliores Julianae
203641 A Offendi Job est interfectus Abel Isaisas sectus gens infinita profanavit suggestus hoc meus paravit Julianae
204011 A Pulsa truculentia fulta sapientia virgo deum benedixit psallens orans laetius et expansis manibus oculos in caelum fixit Julianae
204266 A Requisivit virgo prudens hostis ferox et impudens dic quid es aut cur venisti sic nam multos elusisti Julianae
204323 A Rupit infidelitatis tenebras tortoribus ingerens credulitatis lumen oraminibus Julianae
205247 A Virginis prudentia stupens de potentia veri dei plasmatoris caeli terrae hominis mox vim quaerens nominis hujus templa salvatoris visitabat fervida ut scripturae stupida ei foret intellectus ut sic magnitudinem dei per formidinem ejus collaudaret pectus Julianae
600121 R Anxiata tribunali jussu patris est addicta quae quasi pro criminali est atrociter adflicta Julianae
600121a V Una sponsi blandimenta parvipendens et tormenta Julianae
600177 R Auxit poenas trux immensas quando frameas propensas addi factae rotae jussit luctam angelus hanc diram machinamque vim per miram visibiliter concussit Julianae
600177a V Vincla suntque resoluta sic confusi mansit tuta Julianae
600830 R Exclamarunt roborati paenitet nos hoc fecisse ecce sumus jam parati scias fidem subiisse Julianae
600830a V Infer quasvis laesiones tormentorum passiones Julianae
601171 R Incarcerata daemon intrat eam ut suasu pervertat sed perplexa quisnam esset Christum rogat ut adesset Julianae
601171a V Hostem docta sensit esse quem adprehendens indefessa Julianae
601433 R Miranda voce proclamarunt est potens deus Julianae protinus se subjugarunt religioni christianae Julianae
601433a V Alter non est deus sed tantum Julianae Jesus Julianae
601454 R Mox praefectus his auditis suis nequam accersitis illos ense perdi jussit namque virgini felici tam constanter certatrici minas poenarum incussit Julianae
601454a V Tandem dire decollati sunt cruore baptizati Julianae
601557 R O conflictus singularis o triumphe puellaris quae sic hostem subegisti sua scelera pandentem ingementem atque flentem cunctis clamque abegisti Julianae
601557a V Luto donans hunc scaenoso poenam augens doloroso Julianae
601979 R Radioso vultu pergit se responsis et immergit virgo sancta Juliana hostem fidei praefectum sacrilegio infectum clam confudit fide sana Julianae
601979a V Quamquam poena foret frendens minas erat parvipendens Julianae
602503 R Virgo crinibus suspensa Christi vocat sublevamen per sex horas est offensa sed mox sensit adjuvamen Julianae
602503a V His suppliciis invicta mansit neque derelicta Julianae