Gregorii
Gregory the Great, Pope and Doctor
Feast date:
Mar.12
Feast code:
14031200
Related chants
Displaying 1 - 50 of 154 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001001 | I | Ad dominum vigiles cuncti convertite mentes Gregorium vigilem caeli qui vexit ad arcem | Gregorii |
001200 | A | Ab hujus quoque spectat meritum quod Trajani paganissimi animam orationibus et lacrimis mercatus ex ipsa inferorum conclavi eripuit | Gregorii |
001270 | A | Adhaerebat moralibus seniorum relatibus quos tenaci memoriae non cessabat committere | Gregorii |
001575 | A | Beate Gregori sanctae sedis pontifex intercede pro nobis ad Christum filium dei | Gregorii |
001630 | A | Beatus Gregorius ab Anglorum populis apostolus est appellatus quia ipsius gratiae ascribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur | Gregorii |
001631 | A | Beatus Gregorius natione romanus nobilitatem suam moribus et probis actibus decoravit | Gregorii |
001632 | A | Beatus Gregorius urbis Romae pontifex Romano ex genere nobilique processit | Gregorii |
001712 | A | Benedictionem vitae nobis a domino sancte defer pia interventione | Gregorii |
001740 | A | Bissenos nummos angelo hic dedit quasi naufrago huic scutellam argenteam quam sibi vidit reliquam | Gregorii |
001785 | A | Christi fidelis famulus prudens quoque Gregorius post quam suo in tempore vixit ejus familiae caelo reddidit animam terrae carnis materiam | Gregorii |
001833 | A | Caelesti cinctus verbere vir mirae innocentiae praesumebat se diligi quod merebatur argui | Gregorii |
001964 | A | Quidam quoque anachoretae urbis contiguo angeli ascendentes et descendentes per praefatam columnam sunt visi | Gregorii |
002140 | A | Defuncto itaque papa Pelagio beatum Gregorium totis viribus renitentem plebs omnis elegit | Gregorii |
002218 | A | Digne ministerium sacrae sedis dum gereret beatus Gregorius Anglorum genti factus est apostolus | Gregorii |
002253 | A | Disciplinis vero liberalibus ita a pueritia est institutus ut nulli in urbe Romana putaretur esse secundus | Gregorii |
002257 | A | Distractum a caenobio romanus omnis populus beatum Gregorium pontificem constituit | Gregorii |
002615 | A | Egregio beatitudinis tuae praeconio triumphat universalis ecclesia per te nobiliter instituta ave papa insignissime Romanorum decus Anglorum gloria Suessorum laetitia sancte Gregori interveni quaesumus pro nostra omniumque salute | Gregorii |
002624 | A | Ejus quoque laudabile praeconium est quod Anglorum ecclesia nova semper sobole fecundatur | Gregorii |
002956 | A | Gloriosa sanctissimi sollemnia Gregorii toto corde catholica suscipiat ecclesia cujus doctrina aurea per mundi splendet climata quam meritis et precibus Christo commendet quaesumus | Gregorii |
002971 | A | Gratias tibi agimus conditor rerum quia hujus viri laudabile meritum semper accipit incrementum | Gregorii |
002981 | A | Gregorius ortus Romae senatorum sanguine fulsit mundo velut gemma auro superaddita dum praeclarior praeclaris hic accessit atavis | Gregorii |
002982 | A | Gregorius papa inclytus patre Gordiano matre vero Sylvia Romana urbe est editus | Gregorii |
002983 | A | Gregorius ut creditur divinitus sic dicitur qui sibi et ecclesiae vigilavit catholicae | Gregorii |
002984 | A | Gregorius vigiliis confectus et jejuniis etsi marcebat corpore ex spe vigebat animae | Gregorii |
002991 | A | Hac latebra triduo se occultavit donec illum populus romanus jejuniis et orationibus tertia super eum nocte columna lucis emissa obtinuit | Gregorii |
003018 | A | Hanc namque beatus Gregorius tantae nobilitatis lineam actibus extulit probis moribus decoravit | Gregorii |
003019 | A | Hauriebat adhuc in parva aetate sitibundo pectore fluenta doctrinae | Gregorii |
003046 | A | Hic ab adolescentia divina fretus gratia anhelare non desiit ad regnum vitae perpetis | Gregorii |
003062 | A | Hic in annis adolescentiae deo coepit devotus exsistere et ad supernae vitae patriam totis desideriis anhelabat | Gregorii |
003064 | A | Hic itaque non solum spectabili senatorum prosapia verum etiam religiosam vitam duxit | Gregorii |
003078 | A | His sane monasteriis praedia large tribuit reliqua tandem vendidit et egenis distribuit | Gregorii |
003117 | A | Hodie sanctus Gregorius migravit ad Christum sacerdotum manibus diligenter beati Petri aula est reconditus | Gregorii |
003124 | A | Hodie vas electionis et habitaculum spiritus sancti beatissimus Gregorius pontifex ex hac luce subtractus ad aeternam regni caelestis sedem est translatus | Gregorii |
003419 | A | Iste est de primoribus theologis unus Gregorius papa inclytus Romulea urbe editus cujus doctrina fulget ecclesia ut sol et luna | Gregorii |
003433 | A | Iste sanctus dum pro colligendis animabus satageret dedit illi dominus ut totam pariter Anglorum converteret gentem | Gregorii |
003593 | A | Laudemus dominum quod doctrinis beatissimi Gregorii multi per orbem universum de peccato elongati revertuntur ad Christi clementiam | Gregorii |
003605 | A | Lentis quidem sed jugibus hic aestuabat febribus Podagrae necnon syncopis pulsabatur incommodis | Gregorii |
003629 | A | Lineam sui generis factis et dictis extulit bibens in pueritia quod ructuavit postea | Gregorii |
003789 | A | Missis namque doctoribus tantam deus gratiam contulit ut verbum fidei quod ore praedicabant signorum efficacia confirmarent | Gregorii |
003984 | A | O admirabile beati Gregorii meritum quo intercedente offa dominici corporis pars digiti auricularis sanguine cruentata inventa ac ostensa est | Gregorii |
004031 | A | O Gregori dulcissimum sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi Quo te gaudemus perfrui | Gregorii |
004102 | A | Obtinet a negotiatoribus ut in cratera occultatus educeretur ab urbe | Gregorii |
004273 | A | Perpendo Petre quid tolero perpendo quid amisi cumque intueor hoc quod perdidi est hoc gravius quod porto | Gregorii |
004370 | A | Pretiosa est mors sanctorum domini qui assistunt ante thronum majestatis suae de quorum collegio inter primos theologos summe confessor et pontifex venerande refulges sancte N. interveni quaesumus pro nostra fragilitate in conspectu summae deitatis | Gregorii |
004419 | A | Quadam die dum beatus Gregorius placidus resideret ei diaconus adfuit Petrus suus | Gregorii |
004427 | A | Quae non parvo noctis spatio a summo caeli usque ad eumdem ipsum linea recta effulgens quaerentibus votum optabile demonstravit | Gregorii |
004439 | A | Quamdiu mundi orbita volvitur beatissimi papae Gregorii venerabile meritum semper accipit incrementum | Gregorii |
004452 | A | Quem apicem attentius fugere tentans fuge latibula praeparat | Gregorii |
004498 | A | Qui solebat in sericis procedere induviis post in abjectis vestibus servit pauper pauperibus | Gregorii |
004538 | A | Quidnam est pater sancte quod plus te solito maeror tenet maerorem Petre jam patior semper mihi per usum vetus est et per augmentum novus | Gregorii |