Gabrielis, Archang.
Gabriel the Archangel
Feast date:
Mar.18
Feast code:
14031800
Related chants
Displaying 1 - 17 of 17 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
008279.2 | H | Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen | Gabrielis, Archang. |
008279f | HV | Virgo dux pacis genetrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Gabrielis, Archang. |
008403:02.3 | HV | Collaudamus venerantes omnes caeli milites sed praesertim Gabrielem dei patris nuntium ad Mariam atque verbi incarnandi pronubum | Gabrielis, Archang. |
205592 | A | Ingressus Gabriel angelus ad Mariam virginem dixit ave gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus | Gabrielis, Archang. |
205593 | A | Ait autem angelus ne timeas Zacharia quoniam exaudita est deprecatio tua | Gabrielis, Archang. |
205594 | A | Ego sum Gabriel angelus qui asto ante deum et missus sum loqui ad te | Gabrielis, Archang. |
205595 | A | Archangelus Gabriel ait ad Mariam non erit impossibile apud deum omne verbum dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab ea angelus | Gabrielis, Archang. |
a01533 | A | Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini | Gabrielis, Archang. |
a01974 | H | Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen | Gabrielis, Archang. |
a01975 | H | En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen | Gabrielis, Archang. |
g00119 | Tc | Ave Maria gratia plena dominus tecum | Gabrielis, Archang. |
g00119a | TcV | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui | Gabrielis, Archang. |
g00119b | TcV | Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen ejus Emmanuel | Gabrielis, Archang. |
g00119c | TcV | Quomodo inquit fiet istud quoniam virum non cognosco et respondens angelus dixit ei | Gabrielis, Archang. |
g00119d | TcV | Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi | Gabrielis, Archang. |
g00119e | TcV | Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei | Gabrielis, Archang. |
g00125 | Al | Alleluia Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis | Gabrielis, Archang. |