Benedicti
Benedict, Abbot
Feast date:
Mar.21
Feast code:
14032100
Related chants
Displaying 1 - 50 of 366 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 001099 | I | Laudemus dominum in hac sacra sollemnitate beatissimi patris nostri Benedicti | Benedicti |
| 001204 | A | Ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile aetatem moribus transiens nulli animum voluptati dedit | Benedicti |
| 001468 | A | Aqua de montis vertice ferrum profundo gurgitis et placidum de flumine traxit perpensilem | Benedicti |
| 001673 | A | Beatus vir Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari | Benedicti |
| 001673.1 | A | Beatus vir Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli | Benedicti |
| 001714 | A | Benedictus dei famulus magnum fecit miraculum preces fudit ad dominum rejunxit capisterium | Benedicti |
| 001715 | A | Benedictus dei famulus per spiritus sancti indagia praecognoscens quae ventura sunt omnia | Benedicti |
| 001859 | A | Compassus nutrici orationem fudit Benedictus puer cum lacrimis capisterium reparavit | Benedicti |
| 002062 | A | Cumque in specu posito submitti panem diabolus conspiceret jactavit lapidem et tintinnabulum fregit | Benedicti |
| 002073 | A | Cumque sibi conspicerent illicita non licere et assueta relinquere conati sunt ejus mortem tractare | Benedicti |
| 002454 | A | Dum famis inopia tristes fratres cerneret beatus Benedictus per prophetiae spiritus eos admonuit hodie minus habetis crastina vero abundanter habebitis | Benedicti |
| 002457 | A | Dum in hac terra esset quo temporaliter libere uti potuisset jam quasi aridum mundum cum flore despexit | Benedicti |
| 002482 | A | Dumque super undas Placidus traheretur Maurus occurrit in mediis fluctibus emerso pede puerum liberavit | Benedicti |
| 002556 | A | Ecce vir dei Benedictus reliquit nutricem suam secutus est dominum | Benedicti |
| 002626 | A | Electus a fratribus invitus obtinuit quo scienter scivit se illorum moribus convenire non posse | Benedicti |
| 002662 | A | Erat vir domini Benedictus vultu placido canis decoratus angelicis tantaque circa eum claritas excreverat ut in terris positus in caelestibus habitaret | Benedicti |
| 002663 | A | Erat vir nomine Firmus nobili genere ortus orationibus ac jejuniis vacans die noctuque Christum deprecabatur | Benedicti |
| 002731 | A | Euge beate pater meritum qui nomine prodis Fulgida lux saeculi mitis adesto piis | Benedicti |
| 002798 | A | Expetitus a fratribus invitus assensum praebuit ut patris eis officio fungeretur | Benedicti |
| 002819 | A | Exsultet omnium turba fidelium pro gloria almi patris Benedicti laetentur praecipue catervae monachorum celebrantes ejus festa in terris de cujus societate sancti congaudent in caelis | Benedicti |
| 002895 | A | Frater Maure curre velociter quia puer Placidus in amnem mergitur | Benedicti |
| 002906 | A | Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine | Benedicti |
| 003005 | A | Haec est via qua dilectus domini caelum Benedictus ascendit | Benedicti |
| 003063 | A | Hic itaque cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat secuta est | Benedicti |
| 003115 | A | Hodie sanctus Benedictus per viam orientis tramitem videntibus discipulis caelum tetendit hodie erectis manibus inter verba orationis efflavit hodie in gloria ab angelis susceptus est | Benedicti |
| 003190 | A | Immensi regis signifer beate Benedicte succurre nobis miseris ad te confugientibus | Benedicti |
| 003347 | A | Inito consilio fratres venenum vino miscuere quo oblato signavit sicque confractum est ac si pro signaculo lapidem dedisset | Benedicti |
| 003361 | A | Intempesta noctis cuncta sub silentio quasi sub solis radio totum mundum conspexit | Benedicti |
| 003626 | A | Liberiori genere ex provincia Nursiae ortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat | Benedicti |
| 003823 | A | Mulier quaedam mente perdita specu ejus ingressa sana regressa est | Benedicti |
| 003901 | A | Non aspicias peccata mea domine sed fidem hominis istius qui resuscitari filium suum rogat et redde in hoc corpusculum animam quam abstulisti | Benedicti |
| 003982 | A | Nursiae provincia exortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat | Benedicti |
| 003983 | A | Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium | Benedicti |
| 004001 | A | O beati viri Benedicti sancta praeconia o inaestimabilis dilectio caritatis qui dum saeculi pompam contempsit aeternae vitae conjunctus est | Benedicti |
| 004173 | A | Orabat sanctus Benedictus domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui rogat resuscitari filium suum et sub oculis omnium viventem puerum reddidit patri suo | Benedicti |
| 004175 | A | Oramus te beatissime confessor dei et dux gloriose agminis monastici Benedicte ut pro gregis ejus aeterna salute perpetuus intercessor digneris exsistere | Benedicti |
| 004240 | A | Pater sanctus dum sancta populo loqueretur verba terris membra caelo reddit spiritum | Benedicti |
| 004245 | A | Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri | Benedicti |
| 004362 | A | Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit quod casu accidente fractum est | Benedicti |
| 004413 | A | Puer quidam parvulus elephantino morbo percussus ad dei hominem est adductus pristina sanitate recepta incolumis remeavit ad propria | Benedicti |
| 004467 | A | Qui dum eremum peteret Romanorum monachum obviavit cujus cum desiderium cognovisset et secretum tenuit et adjutorium impendit | Benedicti |
| 004574 | A | Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus | Benedicti |
| 004605 | A | Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit | Benedicti |
| 004749 | A | Sanctimonialis autem femina cum negantis verba audisset orationem fudit et inundatio pluviae erupit | Benedicti |
| 004752 | A | Sanctissime confessor domini monachorum pater et dux Benedicte intercede pro nostra omniumque salute | Benedicti |
| 005105 | A | Tantam gratiam ei virtus divina contulerat ut sub uno solis radio omnem mundum collectum conspiceret | Benedicti |
| 005237 | A | Tunc ad locum dilectae solitudinis rediit et solus in superni inspectoris oculis habitavit secum | Benedicti |
| 005435 | A | Vir domini Benedictus omnium justorum spiritu plenus fuit ipse intercedat pro cunctis monasticae professionis | Benedicti |
| 005482 | A | Vix obtinui apud deum omnipotentem ut ex hoc loco mihi animae cederentur | Benedicti |
| 006105 | R | Ante sextum vero exitus sui diem aperire sibi sepulturam jubet qui mox correptus febribus acri coepit dolore fatigari usque ad mortem | Benedicti |