Monicae
Monica, Mother of Augustine
Feast date:
May.4
Feast code:
14050440
Related chants
Displaying 1 - 50 of 65 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100376 | I | Alleluia regem coronantem Monicam venite adoremus alleluia | Monicae |
206547 | A | Aperuit Augustino mater symbolum apostolicum quae aversis oculis nec primum aticulum credit sed induere dominum Jesum Christum non statim quasi obducta nube gentilitatis valebat nam errorum suorum tenebre obstitert alleluia | Monicae |
206548 | A | Adest dies celebris quo soluta nexu carnis sancta mater Augustini assumpta est ab angelis ubi gaudet cum prophetis laetatur cum apostolis cumque omni militia deum collaudantium in caelesti curia inter quos jucunda contemplando vultum dei pia refulget Monica alleluia | Monicae |
206549 | A | Commendabat ergo cum lacrimis precibusque continuis deo votum suum ut lustraret lumine spiritus sancti intellectum ejus quo precipiende christiane gratiae aptior fieret atque paratiorum alleluia | Monicae |
206550 | A | At ille incidit in Manicheorum sectam quo per amplius de periculo perditionis sui filii matri fuit dolor acerbiorum alleluia | Monicae |
206551 | A | Verumtamen piam suam intentionem non inficians votumque precum interans censuit repetendum quo fiat dociliorum in dominico eloquio alleluia | Monicae |
206552 | A | Inde ubi tempus advenit quo lege viri tandem est soluta ex hinc in sancta viduitate remanens conversata est omni morum praeconio fuitque in ea sanctitudo vite perfecte alleluia | Monicae |
206553 | A | Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili contemplari magnitudinem solatii divini supra virtutem spiritus humani alleluia | Monicae |
206554 | A | Flebat autem uberrime passionem dominicam per panimentum ecclesiae lacrimas affluenter effundes alleluia | Monicae |
206555 | A | Vocem spiritus illa eructabat labiis suis dum eliquabatur eucharistia in cor ejus et fluebant lacrime et bene illi erat cum illis alleluia | Monicae |
206556 | A | Profectus inde Augustinus mari transito remeabat ad orbem romam quaerens quis eum ad bene studendum locus haberet utilius quod cum matri innotesceret magis flebat implens aurens dei gemitibus alleluia | Monicae |
206557 | A | Post mortem mariti egressa est sancta Monica ab agris proprius quaerere filium quem periculis atque laboribus multis et apud doctos quaerebat et indoctos alleluia | Monicae |
206558 | A | Comperta autem ejus fama beata dei famula quia mediolani esset eum confestini terra matrique sequens quietis in patiens illuc concita properavit alleluia | Monicae |
206559 | A | Gaudens ergo Monica quia filium Manicheorum sectam liquesse reperit sed nondum ei lucebat veri regula a sanctis apostolis instituta alleluia | Monicae |
206560 | A | Sanctum autem Ambrosium ancilla dei diligebat ut angelum eo quod per illum novit divinitus filium ad illam fluctuationem ancipitem esse perductum alleluia | Monicae |
206561 | A | Eodem tempore Pontitianus superveniens eremitarum exempla plutina enarrabat quae matri Augustinus hic conversus postmodum indicans ejus spiritum exhilaravit alleluia | Monicae |
206562 | A | In diebus illis baptizatus Augustinus instigante matre ad affrican remeabat sed cum jam esset apud ostia Tiberina febribus coepit pia mater decumbere atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace alleluia | Monicae |
206563 | A | O rex altissime deus mirabilis tibi canentibus esto placabilis dum matris praesulis Augustini canimus laudes ut vocibus concordet animus quae sancti spiritus ebria poculis implevit placita divinis oculis o mater Monica succurre filius alleluia | Monicae |
501004.9 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Monicae vidue de cujus sollemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei | Monicae |
507024.1 | Al | Alleluia O consolatrix pauperum Monica tuis precibus Augustini sequacium in caritate Christi fratrum ad auge numerum ut gaudia percipiant mater quo jam praeisti | Monicae |
602948 | R | Invenit Monica Augustinum longe esse a deo quae flens amare responsum accepit tale tamque audiret vocem angeli de excelso filius et te in eadem regula tecum stat alleluia | Monicae |
602948a | V | Noli flere filium tuum sicut Christo perditum eu ubi tu ibi ille | Monicae |
602949 | R | Accepit igitur et aliud responsum divinum per quendam antistitem sanctum virum qui flenti sic ait impossibile est enim ut filius tantarum lacrimarum pereat alleluia | Monicae |
602949a | V | Vade secura mulier corripiet deus hominem te tabescere faciet sicut araneam aninarum ejus | Monicae |
602950 | R | Cum vero credibilia dei apertis fidei oculis Augustinus conspexit ad matrem ingredi non distulit quia non secum ferebat nisi amantem memoriam ut diu afflicta desideratam spem accipere secum posset alleluia | Monicae |
602950a | V | Quid autem tunc mente haberet pia mater gaudii nec explicare quidem poterat | Monicae |
602951 | R | Itaque devotissime deo gratias egit pro ceteris Ambrosium attollens et perierunt ille plorationes in quibus aliquando visum est ei adversari Augustinum legi christianorum latra tu sermonis ejus alleluia | Monicae |
602951a | V | Et apparuit ei laeta facies divinarum consolationum et exsultare in amore didicit | Monicae |
602952 | R | Misit ergo dominus in mentem ejus visumque est bonum in conspectu ejus pergere adrus foras mediolanum cum filio suo amicisque servus dei quo vacabant studio in lege divina alleluia | Monicae |
602952a | V | Quibus haec servivit virili fide sua muliebri habitu anili securitate matina caritate christiana pietate et vere sic erat | Monicae |
602953 | R | Volebat Monica dissolvi et esse cum Christo cum videret Augustini aptum modum vivendi sic affecti ut ipsa erat ad ambulandum in via dei pro quo tantum hic vivere diligebat alleluia | Monicae |
602953a | V | Displicebat ei quidquid agebat in saeculo pro dulcedine dei et amore salutis filii quem dilexit | Monicae |
602954 | R | O felix mater Monica carne felicior spiritu duplici consolata spiritu prophetico ne defleas filium tuum quasi mortuum quem deus suscitavit vere catholicum alleluia | Monicae |
602954a | V | Forti animo esto filia deus caeli dabit tibi gaudium procedio quod propessa es | Monicae |
602955 | R | Verbum dei semper in pectore suo recondebat inpretermisse alacriter et fortiter devotamente precibus continuis in sancta ecclesia insistebat membris omnibus sui corporis febribus extremo correptis gaudens in Christo coram positis filio atque fratribus dormivit in pace alleluia | Monicae |
602955a | V | Nihil inquit longe deo quia unde me resuscitet in fine Christus non ignorat | Monicae |
830430 | H | Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium | Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus | Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio | Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam | Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium | Monicae |
830430:01 | HV | Alma mater Augustini preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage utque regat gregem suum tuum ora filium | Monicae |
830430:02 | HV | Amatorem paupertatis genuisti precibus assertorem veritatis protulisti fletibus frange nobis favos mellis de suis sermonibus | Monicae |
830430:03 | HV | Quae obscura multis erant tu dulci colloquio ejus ore reportasti pectoris armario hinc propina potum vitae flagranti collegio | Monicae |
830430:04 | HV | Tu de vita electorum corde scriptam regulam stylo dei habuisti quae per viam regiam te de mundi incolatu reduxit ad patriam | Monicae |
830430:05 | HV | Regi regum salus vita decus et imperium trinitati laus et honor sit per omne saeculum quae concives nos ascribat supernorum civium | Monicae |
a02667 | R | ... tunc mater ait filio cur ultra vivam nescio alleluia | Monicae |
a02667a | V | Cum ad augmentum fidei devideam servum dei | Monicae |
a02668 | R | Cum expectarent hostiis tempus aptum navigiis et ad superna pariter suspirarent non signifer pia mater est defuncta et sanctorum choris juncta alleluia | Monicae |
a02668a | V | Praesaga sui exitus et visita caelitus | Monicae |
a02673 | A | Monica ferocissimum viri demulcens animum suum traxit ad dominum alleluia | Monicae |
a02674 | A | Mira virtus in femina ipsos nautas per marina consolatur discrimina alleluia | Monicae |
a02675 | A | Laudat eam Ambrosius quod ceteris ferventius bonis instet operibus operibus alleluia | Monicae |
a02676 | A | Benedicta haec vidua cuis praece assidua conversa est proles sua alleluia | Monicae |