Cucuphatis
Cucuphas, Martyr
Feast date:
Jul.25
Feast code:
14072530
Related chants
Displaying 1 - 50 of 52 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001509 | A | Athleta autem Christi ad populum ait videtis quanta mirabilia fecit deus verus quae praedico vobis credere vos oportet in eum et ipsum adorare | Cucuphatis |
001602 | A | Beatissimus Cucuphas Scillitana civitate nobilissimis exstitit natalibus oriundus fide Christi praepotens clarissimus fulsit in populis | Cucuphatis |
001618 | A | Beatus Cucuphas athleta domini post multa fidei documenta ac immania ignis supplicia coepit agere gratias deo dicens satia Christe animas esurientium te et sitientium sanguinis tui recreationem quia tu es benedictus deus | Cucuphatis |
001619 | A | Beatus Cucuphas expansis ad caelum manibus ait gratias tibi ago omnipotens et salvator mundi qui me primo plasmasti modo iterum quasi a novo tua gratia reformasti | Cucuphatis |
002053 | A | Cum vidisset proconsul sanctum domini nimio furore arreptus gravissimam jubet subire sententiam | Cucuphatis |
002072 | A | Cumque sanctus domini gravissime torqueretur voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo | Cucuphatis |
002178 | A | Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia | Cucuphatis |
002616 | A | Egregius Christi martyr Cucuphas oravit deum et dixit domine mi Jesu Christe qui creasti omnia exaudi me certantem cum diabolo et ostende incredulis mirabilia tua | Cucuphatis |
002792 | A | Eximius Cucuphas agonista divinus coepit prodigiorum resplendere miraculis in nomine domini et virtute Christi | Cucuphatis |
002966 | A | Gloriosus Cucuphas visceribus in alvum ad horam receptis citius est divina operatione sanatus | Cucuphatis |
003145 | A | Hostia Christi Cucuphas in mediis ignibus dans laudis praeconia ab omni vapore flammae illaesus intactusque apparuit | Cucuphatis |
003453 | A | Ita namque in gratiam curationum excrevit ut nemo ab eo salutem exposceret qui non sine mora perciperet | Cucuphatis |
003526 | A | Jussit tyrannus sanctum domini in craticula assari et ambustum sinapi et aceto perfundi et sic in flammam ferventem mitti | Cucuphatis |
003682 | A | Magnus est deus Cucuphatis ac potentissimus liberator | Cucuphatis |
004422 | A | Quae audiens judex directis militibus suis tribunalibus jussit eum offerri | Cucuphatis |
004614 | A | Repletus iracundia judex dicit si verus deus est ille tuus quem dicis modo veniat et eripiat te de manibus meis et de praeparatis tibi tormentis | Cucuphatis |
004771 | A | Sanctus autem Cucuphas ad praesidem dixit ego deum alium nescio praeter dominum qui est verus deus quem corde credo ore confiteor et omni studio praedico | Cucuphatis |
005147 | A | Tibi laus domine Jesu Christe tibi gloria deus omnipotens gratiarum actiones persolvo qui incredulos destruis et te diligentes glorificas | Cucuphatis |
005163 | A | Tradensque eum tortoribus dixit tamdiu torquere eum quousque spiritum ejus extorqueatis ab eo | Cucuphatis |
005248 | A | Tunc omnes populi laudem dederunt deo dicentes tu es deus verus qui facis mirabilia haec | Cucuphatis |
005387 | A | Videntes autem milites intestina sancti viri perfusa in terram caecati sunt et Galerius cum suis idolis repente consumptus est | Cucuphatis |
006189 | R | Beatissimus Cucuphas Scillitana civitate nobilissimus exstitit natalibus oriundus fide Christi praepotens clarissimus fulsit in populis | Cucuphatis |
006189a | V | Daemones quoque solo verbo pellebat et a credentium finibus perturbabat | Cucuphatis |
006311 | R | Confessor domini caesus cardis ferreis suscipiens caelum cum magna voce dixit ago tibi gratias omnipotens deus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua | Cucuphatis |
006311a | V | Dixit praeses militibus tormenta adhibete ut exterminetur caro ejus et hostia domini ad haec agebat | Cucuphatis |
006352 | R | Cucuphas praedicator sanctissimus applaudens populi credenti fidei ita exorsus ait tibi laus domine Jesu Christe tibi omnis debetur honor et adoratio qui incredulos destruis et te diligentes glorificas | Cucuphatis |
006352a | V | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Cucuphatis |
006383 | R | Cumque sanctus domini gravissime torqueretur ita ut dirupto corpore interanea apparerent voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo | Cucuphatis |
006383a | V | Domine Jesu Christe qui omnia tuo praecepto fundasti et me de fragilissimo limi pulvere formasti | Cucuphatis |
006429 | R | Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo in hoc agone novissimo ut gaudens in exsultatione sanctorum introire merear | Cucuphatis |
006429a | V | Suscipe nunc Jesu benigne animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde | Cucuphatis |
006499 | R | Domine Jesu Christe qui cuncta prospicis ostende virtutem tuam incredulis qui nomen tuum persequuntur ut videntes mirabilia tua credant et convertantur | Cucuphatis |
006499a | V | Illumina faciem tuam super servos tuos et salvifica eos in tua misericordia | Cucuphatis |
006697 | R | Eximius Cucuphas agonista divinus coepit prodigiorum resplendere et miraculis in nomine domini et virtute Christi | Cucuphatis |
006697a | V | Ita namque in gratiam curationum excrevit ut nemo ab eo salutem exposceret qui non sine mora perciperet | Cucuphatis |
006719 | R | Famulo Christi in precibus commorante salutaris vox de caelis ruit dicens quodcumque petieris dabitur tibi secundum fidem tuam | Cucuphatis |
006719a | V | Corrobora cor meum Christe et da virtutem servo tuo qui mihi pollicitus es modo | Cucuphatis |
006914 | R | In medio flammarum Christi hora extendens palmas cum alacritate cordis ait adesto mihi nunc domine Jesus Christe qui in fornace ignea fidelibus tuis tribus pueris affuisti | Cucuphatis |
007049 | R | Jussit tyrannus sanctum domini in craticula assari et ambustum sinapi et aceto perfundi et sic in flammam ferventem mitti | Cucuphatis |
007049a | V | Iratus autem praeses praecepit triumphantem domini catenarum nexibus aggravatum suis tribunalibus praesentari | Cucuphatis |
007541 | R | Retruditur sanctus domini catenarum pondere pressus orans et dicens satia Christe animas esurientium te et sitientium sanguinis tui consecrationem | Cucuphatis |
007541a | V | Tantus autem splendor ibidem refulsit ut custodes carceris crederent Christo unde sanctus gavisus ait | Cucuphatis |
a06850 | H | Barcinon laete Cucufate vernans corporis sancti tumulum honorans et locum sacri venerans sepulcri sparge ligustris | Munus hoc clarum tibi Scillitana civitas misit dedit et beatum quando Felicem populis Gerundae sorte colendum | Hii sequestrato tumuli honore proprias sedes adeunt tuendas Barcinone hic caelebratur aula ille Gerunda | Hinc cruor hujus Cucuphatis almi factus est nostrae regionis heres inde hic nobis sua membra ponens vivere praestat | Hic fide plenus redamando Christum lucis infestum patitur tyrannum moxque bisseno teritur beandus milite tortus | Cede percussus nimia furentis viscera fudit quasi perditura quae reformata recipit in alvum sanus ad oram | Missus in flammis praecibus minacem ignis admoti perimit vigorem nequid audere nimis in beato corpore flamma | Cratis ignite facibus cremari jussus ardoris nutrimenta gliscunt sed nihil Christi famulo nocetur suppliciorum | Sustinet posthinc pius ille cardos ferreos in se ferientis hictus sicque decisi capitis in aethera spiritus efflat | Jam fave martyr praecibus clientum instrue civem populum tuaere et sacerdotum pia corde mulcae pacis amore | Crimine demto anima virescat pane caelesti satiemur omnes carnis elapse vitiata membra spiritus ornet | Non ruinoso perimamur hactu non civis corpus vitiisque praessum non in occultis animus cremetur igne malorum | Ut piae tecum Cucuphas beate regna caelorum meritis tenentes det deo nostro resonans placentem lingua canorem | Gloria patri celebrans sonora gloria nato recinens perenni cum quibus sanctos sociatus extat spiritus unus | Amen | Cucuphatis |
h01340 | ALL | Hic est vir qui stetit contra reges horrendos et insignis et portentis alleluia alleluia | Cucuphatis |
h01340a | ALLV | Beatus vir qui * | Cucuphatis |
h01361 | ALL | In memoria aeterna erit justus ab auditu malo non timebit alleluia alleluia alleluia | Cucuphatis |
h01361a | ALLV | Paratum est cor * | Cucuphatis |
h01361b | ALLV | Potens in terra * | Cucuphatis |
h01361c | ALLV | Beatus vir * | Cucuphatis |
h03591 | ANT | Iste homo multa bona fecit in vita sua et fidelis inventus est in gloria aeterna | Cucuphatis |