Pantaleonis

Pantaleon (Panteleimon), Martyr

Feast date:
Jul.27
Feast code:
14072700

Related chants

Displaying 1 - 41 of 41 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001184.2 I Vincentem mundum adoremus dominum in quo pressuram mundi martyr vicit Pantaleon Pantaleonis
200120 A Adest beati Pantaleonis festiva sollemnitas qui senatoris filius factus est senator curiae caelestis laetetur ecclesia exsultet clerus gaudeat populus beate Pantaleon martyr Christi intercede pro nobis Pantaleonis
206404 A Senator quidam nomine (...) Pantaleonis
206404.1 A Senator quidam nomine Eustorgius morabatur in eadem civitate habens filium nomine Pantaleonem eruditum liberalibus litteris Pantaleonis
206405 A Acceptumque discipulum Pantaleonis
206406 A Fuit itaque quidam presbyter (...) Pantaleonis
206407 A Et respiciens beatus (...) Pantaleonis
206408 A Gratias tibi ago domine Jesu (...) Pantaleonis
206409 A Sanctus autem Pantaleon (...) Pantaleonis
206410 A Beatus Pantaleon tenuit manum (...) Pantaleonis
602126.2 R Sanctissimi martyris Pantaleonis solemnitatem recolentes te Christe deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare digneris Pantaleonis
602126za V Tibi junctus igitur cum triumpho mittente nobis pius ostendat Pantaleonis
a00759 A Non diceris ultra Pantaleon sed Pantaeleymon quod est omnium miserans quia multios liberaturus es alleluia Pantaleonis
a00760 R Senator nomine Eustorgius erat in civitate Nicomedia habens filium nomine Pantaleonem eruditum litteris liberalibus Pantaleonis
a00760za V Hunc dedit Eufrosino medico instruendum omni arte medicine Pantaleonis
a00761 R Sanctus Pantaleon defuncto patre manum misit servis suis dans eis pecuniam et quod remansit erofavit pauperibus his qui inpressuris erant constituti Pantaleonis
a00762 V Sanctus qui a Maximiano torquebatur pro Christi nomine curam impendebat et alimoniam praestabat Pantaleonis
a00763 R Martyr dei Pantaleon cum quo lapis inmanis in mari ita ut lignum natavit quem leones et feroces bestiae venerabantur pavide tuere nos piis tuis precibus a crudelitate daemonum et inmanitate peccatorum nostrorum Pantaleonis
a00763za V Cujus corpus per eus sum sicut nix album est factum de quo lac cucurrit pro sanguine arbor ubi ligatus erat impleta est fructu Pantaleonis
a00764 R Vox de caelo Pantaleoni respondit oranti serve bone aperti sunt tibi caeli non diceris ultra Pantaleon sed Pantaeleymon quia multos liberaturus eris Pantaleonis
a00764za V Tu eris portus naufragrantium tribulantium susceptor egrotantium medicus daemonium effugator Pantaleonis
a00765 A Hunc magister ejus Eufrosinus medicus saepe dixit saecum in palatio ubi reges et principes convenerunt in unum Pantaleonis
a00766 A Baptizatus Pantaleon avertit patrem suum ab idolorum cultura qui in domino confisus est Pantaleonis
a00767 A Ingressus sine macula dixit ad paraliticum in nomine Jesus Christi esto sanus ab ista hora Pantaleonis
a00768 A Ductus ante Maximianum confessus est Christum interrogatus ostendit suum magistrum quia non erat in spiritu ejus dolus Pantaleonis
a00769 A Apparitores osculantes manus et pedes sancti viri percusserunt eum statimquae corpus ejus factum est sicut nix lac pro sanguine cucurrit arbor uvi ligatus erat repleta est fructu justus igitur ut palma florebit Pantaleonis
a00866 H Jesu tuorum palma perpes martyrum pantaleonem qui sacrasti martyrem nobis per ipsum da perenne gaudium ob festa cujus nos ovantes adsumus Pantaleonis
a07530 A Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo Pantaleonis
a07531 A Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum Pantaleonis
a07532 A Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide Pantaleonis
a07533 A [...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est Pantaleonis
a07534 A Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum Pantaleonis
a07535 A Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti Pantaleonis
a07536 A Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine Pantaleonis
a07538 A Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit Pantaleonis
a07540 R Pantaleon sicut arbor fructifera suscepit verba presbyteri et melius ac melius confirma[tus] in fide Pantaleonis
a07540a V Sic enim plenus erat gratia domini nostri Jesu Christi Pantaleonis
a07541 R Ut Pantaleon puerum obligatum a serpente et respiciens in caelum dixit domino deus si dignus sum esse servus tuus eripet hic serpens et liberetur puer in nomine domini nostri Jesu Christi Pantaleonis
a07541a V Statim ut complevit orationem eripuit serpens et liberatus est puer Pantaleonis
a07542 R Sanctissimi martyris Pantaleonis sollemnitatem recolentes te Christe' deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare digneris Pantaleonis
a07543 R Currens cum (...) Pantaleonis