Bartholomaei
Bartholomew, Apostle
Feast date:
Aug.24
Feast code:
14082400
Related chants
Displaying 1 - 50 of 173 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001535 | A | Aurum et argentum sicut Christus contemnimus sanctus ait apostolus quia illic ditari cupimus ubi solum ejus regnat imperium | Bartholomaei |
001615 | A | Beatus Bartholomaeus ait Polymio terrea terrenis sunt necessaria ego autem nil terrenum desidero | Bartholomaei |
001821 | A | Clamabat plebi apostolus audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat et nolite in lapidibus credere vanis | Bartholomaei |
001842 | A | Cogente apostolo fatebatur daemon populo nolite miseri sacrificare mihi quia catenis igneis vinctus retineor | Bartholomaei |
002307 | A | Dixit regi Astragi sanctus apostolus ego deum quem colebat frater tuus vinctum ostendi ipsumque feci frangere simulacrum suum | Bartholomaei |
003128 | A | Homo erat plenus daemonio clamabat dicens apostole Christi incendunt me orationes tuae tunc apostolus dixit ei obmutesce et exi ab eo et statim liberatus est homo | Bartholomaei |
003384 | A | Intravit Bartholomaeus apostolus in templum Astaroth et cessavit a responsis et ludificationibus daemon | Bartholomaei |
003529 | A | Jussu regis Astragi beatus Bartholomaeus pro Christi nomine vivens decoriatus est et amputatum est caput ipsius | Bartholomaei |
003986 | A | O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus | Bartholomaei |
004066 | A | O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam | Bartholomaei |
004179 | A | Orante sancto Bartholomaeo omnes in templo Astaroth diversis languoribus vexati gratia Christi salvati sunt | Bartholomaei |
004301 | A | Polymii regis filiam lunaticam Bartholomaeus apostolus solo jussu sanavit citius | Bartholomaei |
004338 | A | Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat | Bartholomaei |
004354 | A | Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit astragi Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis | Bartholomaei |
004644 | A | Revelante apostolo Polymium ordinarunt antistitem qui multa in Christi nomine coepit miracula facere | Bartholomaei |
004653 | A | Rex in Christum credens Polymius deposito diademate ac purpura Christi apostolum non deserebat | Bartholomaei |
004877 | A | Seustium per annos plurimos a daemonio vexatum Bartholomaeus apostolus oratione et imperio salvavit | Bartholomaei |
005291 | A | Ut jussu apostoli cuncta daemon idola comminuit credentes clamabant populi unus deus quem praedicat Bartholomaeus | Bartholomaei |
006097 | R | Angelus domini sicut sol splendidus populis apparuit nuntians eos mundatos esse a languore corporis ceu templum a daemonum squaloribus | Bartholomaei |
006097a | V | Cumque orationem complesset beatus apostolus confestim visus est angelus domini | Bartholomaei |
006221 | R | Beatus namque apostolus Bartholomaeus a saevissimo astrige rege crudeliter fustigatus est et in morem follis eo praecipiente decoriatus vivens et laetus pro Christo persistit atque ad extremum capite plexus caelum triumphator ascendit | Bartholomaei |
006221a | V | Cum autem nuntiatum esset tyranno regi corruisse scilicet Waldach deum suum scidit vestimenta sua atque eo jubente | Bartholomaei |
006555 | R | Dum precibus apostoli filia regis esset incolumis voluit ipsum rex honorare cum auro et argento opibusque plurimis | Bartholomaei |
006555a | V | Terrena quidem cuncta despiciens solisque caelestibus inhians sprevit eadem munera | Bartholomaei |
006723 | R | Felix namque apostolus per quem rex temporalia sceptra Polymius abjiciens aeterni regni gloriam adeptus est | Bartholomaei |
006723a | V | Qui postquam sacri fontis unda renatus est plura signa atque miracula exercens migravit ad Christum | Bartholomaei |
006964 | R | Ingressus Bartholomaeus apostolus ulteriorem Indiam intravit in templum Astaroth et statim a responsis siluit daemon et a cunctis ludificationibus cessavit | Bartholomaei |
006964a | V | Cumque ut peregrinus in templo Astaroth lateret apostolus et centies in die ita et in nocte genu in oratione flecteret deo | Bartholomaei |
007287 | R | O quam praecipuis laudibus beatus fulget Bartholomaeus qui inter ceteros apostolos solus vivens decoriatus demumque capite caesus caelos athleta penetravit | Bartholomaei |
007287a | V | Ut cujus commemorationis temporali laetamur officio ita eo intercedente obtinere valeamus aeternae vitae consortium | Bartholomaei |
007304 | R | Obsecrante sancto apostolo statim apparuit angelus splendens sicut sol sculpens digito suo in saxis signum sanctae crucis quod christicolae suis frontibus infigerent | Bartholomaei |
007304a | V | Circumvolans igitur per quattuor angulos templi subito scripsit mirabiliter | Bartholomaei |
007376 | R | Per os Seustii clamabat daemon Bartholomaee apostole incendunt me orationes tuae cui dicente apostolo obmutesce et exi ab eo statim a daemonio est liberatus | Bartholomaei |
007376a | V | Per multos enim annos fuerat Seustius a daemonio fatigatus | Bartholomaei |
007408 | R | Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat | Bartholomaei |
007408a | V | Ibi lux sine fine manet requies sine labore satietas sine fastidio | Bartholomaei |
007417 | R | Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit beatus Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis | Bartholomaei |
007417a | V | Propterea profanas imagines comminui et ipsum daemonem ire in desertum praecepi | Bartholomaei |
007861 | R | Videns rex Polymius ex diversis partibus in templo Astaroth congregatos languidos oratione Bartholomaei salvatos credidit Christo et baptizatus est cum omni domo et regno suo | Bartholomaei |
007861a | V | Statim quo a daemonio confracta conspiceret omnia idola et ipsum daemonem igneis religatum catenis | Bartholomaei |
007910 | R | Vocatus a Polymio rege Indiae Bartholomaeus apostolus strictam catenis pluribus filiam ejus solo jussu a daemonio sanavit citius | Bartholomaei |
007910a | V | Regis filiam lunaticam morsu et ictibus laniantem quos capere poterat | Bartholomaei |
008262e | HV | Bartholomaee caeli sidus aureum milies supra solis jubar radians erige mentes nostras polo turbidas aegrasque nostras sana conscientias | Bartholomaei |
100234 | I | Regem regum adoremus deum qui sibi apostolum elegit Bartholomaeum | Bartholomaei |
100236 | I | Regem regum Christum sicut dignum est adoremus cujus honore sanctum Bartholomaeum veneremur | Bartholomaei |
200085 | A | Ad festa beati Bartholomaei concurrant omnes fideles dei qui eum per electionis gratiam ad dignitatem provexit apostolicam per quem conversa credit India quo patrono gaudet omnis ecclesia sancte Bartholomaee commenda nos Christo ne damnemur in districto judicio | Bartholomaei |
200167 | A | Advenit missus Indiae Bartholomaeus nomine superna plenus gratia Indorum fugat numina | Bartholomaei |
200413 | A | Audi servorum clemens pia vota tuorum Bartholomaee chori medium sidus duodeni flecte pias aures ad nostras splendide laudes nosque tuo regi commenda voce fideli | Bartholomaei |
200478 | A | Barba illius prolixa paucis canis mixta vox ejus ut tuba vehemens statura corporis media et decens | Bartholomaei |
201004 | A | Cum ergo mundum appeteret excolere vomere verbi dei beatus apostolus ulterioris Indiae partes ingressus est | Bartholomaei |