Januarii

Januarius of Benevento

Feast date:
Sep.19
Feast code:
14091900

Related chants

Displaying 1 - 43 of 43 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001163 I Surgite qui dormitis et illuminabit vobis Christus qui hodie perennem septem suis lucem infudit lucernis Januario et sociis ejus Januarii
001576 A Beate martyr Januari qui cum tuis felicibus collegis nunc inhabitas in atriis dei eisdem tibi adjunctis apud eum qui te elegit et assumpsit intercede pro nobis Januarii
001636 A Beatus Januarius orabat dicens domine Jesu Christe qui me ex utero matris usque hanc horam custodire dignatus es adhibe solitam pietatis tuae custodiam et libera me de ferventis fornacis incendio Januarii
001659 A Beatus praesul Januarius et ejus socii in Campania provincia tamquam ligna nobilia orti suo in tempore suavem fidei fructum dederunt Januarii
001798 A Christus vero ut manifestaret quod ejus est orbis terrarum et omnes qui habitant in eo ad precem sanctorum obcaecavit rursumque illuminavit tyrannum Januarii
001846 A Cognoscentes duo ex clero sanct viri Festus diaconus et Desiderius lector teneri eum in vinculis venerunt flentes invisere eum et statim a judice detenti ad palmam martyrii cum ipso pervenerunt Januarii
001992 A Cum beati martyres pervenissent ad locum ubi decollandi erant sanctus Januarius cum ceteris flectens genua orabat dicens domine Jesu Christe suscipe spiritum nostrum in pace Januarii
002017 A Cum judex audisset gesta beatorum martyrum Sossii et Proculi Euticetis et Acutii jussit eos sub arta constringi custodia quousque decerneret qua poena eos perdideret Januarii
002019 A Cum opinionem sancti viri Timotheus insanus audisset jussit eum exhiberi et fornacem igne succendi ut eum intromitteret si Christum non negaret Januarii
002648 A Erat autem divina gratia largiente sanctus Januarius et corpore pulcher et mente Januarii
003086 A Hoc signo quinque milia hominum quasi quodam camo ac freno ad fidem constringuntur et injustitias suas domino confitentes remissionem consequuntur Januarii
003140 A Hos quidam Diocletiani Caesaris princeps infremens adversus dominum et Christum ejus ex hac vera radice abrumpere inaniter est meditatus Januarii
003170 A Ille autem tam firmo in confessione Christi nominis in universa terra admirabilis statui eorum vim dehinc adhibuit tormentorum Januarii
003458 A Itaque ad vana sacrifica idolorum illos coepit impellere qui deo vero cottidianum sacrificabant sacrificium justitiae Januarii
003476 A Januarius inopi orarium ut dixit dedit post suum obitum Januarii
003513 A Judex autem saevior non ferens magnam eorum in Christo salutari ipsorum gloriam mox in eos capitalem dictavit sententiam Januarii
004328 A Post haec cum jam Christi agonista ex omnibus eripiendi essent tribulationibus capite tandem plexi angelorum adjuncti sunt legionibus Januarii
004331 A Post mortem vero martyrum plebs unaquaeque venerat in locum decollationis suum patronum quaerebant et inventis corporibus nocte silenter rapientes cum honore decenti sepelierunt Januarii
004376 A Primo igitur principem ipsorum justitiae operatorem Januarium igni tradidit quem ille ingressus sine macula illaesus pertransiit Januarii
004740 A Sancti vero mane deo astantes et quoniam non velit iniquitatem videntes ante manum dolosae linguae tyranni perstiterunt inflexibiles Januarii
004753 A Sanctissime dei nostri minister Januari jam in pace et plena immortalitate fruens tuae spei Christo a quo tibi tuisque sociis laborum vestrorum reddita est merces pia cum eisdem pro nobis effunde preces Januarii
004783 A Sanctus Januarius Beneventanae civitatis episcopus a Timotheo judice percussus ad palmam martyrii cum sociis pervenit Januarii
004793 A Sanctus pontifex Januarius et socii ejus a judice nequam ursis traduntur sed a domino in quem speraverunt mirificati ab illis intacti conservantur Januarii
006730 R Festus et Desiderius ad pastorem suum Januarium in carcere positum de Benevento accurrentes mox capiuntur et una cum ipso ante currum judicis puteolanam in urbem pertrahuntur Januarii
006730a V Ut cum Sossio Proculo Euticete et Acutio ibidem incarceratis saevis traderentur ursis Januarii
006742 R Fortissime Christi miles Januari qui post triumphatos hostes jam cum sociis tuis laurea donatus es immarcescibili nobis adhuc in acie titubante stantibus piam porrige manum e caelestibus Januarii
006742a V Ut precibus tuis quandoque indepti victoriam perpetem tecum possideamus gloriam Januarii
006888 R Impius judex in felle permanens amaritudinis et angustiatus tantae ei Christum conversione multitudinis nesciens quid ageret capitali sanctos dei athletas finivit sententia Januarii
006888a V Aestimans exitus illorum afflictionem qui transierunt ad pacis visionem Januarii
006902 R In egressus viri dei de furno quosdam ejus tortorum flamma efflans combussit quod tyrannus magice adscribens arti eum crudeliter enervatum incarcerari jussit Januarii
006902a V Quoadusque secum conferret quo saevissimo mortis genere de medio illum auferret Januarii
007042 R Judex quidam Timotheus nomine agonistas dei Caesaris impugnaturus vice primo eorum primatem vincere aggreditur Januarium Beneventium praesulem Januarii
007042a V In Nola civitate Campaniae pro tribunali sedens et sanctorum inibi opinionem audiens Januarii
007597 R Sanctis martyribus sui vindictam in tyrannum adeo poscentibus rogatu citius obcaecatur sed eisdem ab illo flebiliter invocatis interventu eorum rursus illuminatur Januarii
007597a V Astantibus quinque milibus hominum qui et eadem hora crediderunt in dominum Januarii
007600 R Sanctissimos Christi testes Januarium et socios ejus in hoc eorum annuo passionis die pia fratres ac deo digna devotione collaudemus Januarii
007600a V Quos septem numero septemplici spiritus sanctus consecravit dono Januarii
007686 R Spernens judicis minas camino tridui succendio candenti Christi miles Januarius includitur sed fidei lorica circumtectus nullo saltim in vestibus ignis ad tactu laeditur Januarii
007686a V Exemplo trium puerorum deambulans ac laudans in medio fornacis dominum Januarii
007714 R Sub Diocletiani Caesaris imperio passi sunt sancti isti quos canimus pontifex Januarius diacones Sossius proculus ac Festus lector Desiderius laici Eutices et Acutius Januarii
007714a V Tunc pressuram habentes in mundo nunc cum Christo mundi victore gaudent in caelo Januarii
007810 R Ursi jussu judicis laxati contra Christi testes impetum fecerunt sed divina quadam vi mox ad aspectum illorum ovillam in mansuetudinem mutati nullam illis saevitiae suae notam ingesserunt Januarii
007810a V Solo tenus dimissis capitibus illorum solummodo adblandientes pedibus Januarii