Fidis
Fides (Faith, Foy), Virgin Martyr
Feast date:
Oct.6
Feast code:
14100600
Notes:
Holweck, p. 380;
Related chants
Displaying 1 - 46 of 46 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
100372 | I | Exsultantes deo salutari nostro jubilemus qui pro magne fidei meritis beatam Fidem coronavit in caelis | Fidis |
206505 | A | Magne jucunditatis laetitia tua desiderata beatissima Fides recolimus sollemnia quae perfecte fidei fervens calore a Christi amore nullo poteras separari terrore nunc a dextris talis sponsi gloriosa astans regina nos illi omnes te laudibus venerantes continuis precibus commenda | Fidis |
206506 | A | Sancta Fides virgo fidelissima in civitate Agenno progenita tam stemmatis quam martyrum titulis exitet clarissima | Fidis |
206507 | A | Quae licet genere esset nobilis nobiliorum tamen enituit meritis nam lilio candidi virginitatis odorem bone protulit suavitatis | Fidis |
206508 | A | A primis enim cunabulis infantiae domini Jesu Christi succensa amore bonorum ei actuum scudiis coepit adhaerere | Fidis |
206509 | A | Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus speciositatem Fidei superabat soliditate | Fidis |
206510 | A | Haec igitur prima in civitate prefata praeclara pro Christo patiendi fidelibus prebuit exempla | Fidis |
206511 | A | Ardebat namque desiderus corpus duris subdere tormentis ut per deus temporalem viteam possideret perennem | Fidis |
206512 | A | Requisita a ministris sacra dei virgo Fides undique se signo crucis munuit seque sponte requirentibus obtulit | Fidis |
206513 | A | Orabat quoque dominum ut sibi sermonem praeberet commodum quem ante sevientem apte proferret tyrannum | Fidis |
206514 | A | Igitur imperterrita virgo sancte crucis armata vexillo roborante se spiritu sancto Hilari praexit animo | Fidis |
206515 | A | Astante ea coram praeside ipsoque ejus vocabulum requirente Fides inquit nomine dicorum et opere | Fidis |
206516 | A | Requirente praeside cujus cultus ac Fidei regeretur religione sum inquit ab exordio infantiae professioni mancipata Christiane | Fidis |
206517 | A | Domino Jesu Christo toto mentis affectu deservio illius nomen invoco ipsi me tota intentione committo | Fidis |
206518 | A | Virgo dei Fides alma quasi rosa super aquas plantata fructificavit dum caelestis amore candoris stolam suam in sanguine agni lavit | Fidis |
206519 | A | Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat | Fidis |
206520 | A | Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia | Fidis |
206521 | A | Precatus est ergo dominum ut famulam suam in certamine victricem faceret et aliquam caelitus super eam virtutem ostenderet | Fidis |
206522 | A | Ad cujus preces columba de nubibus nive candidior descendit et nimis fulgidam capiti gloriosae viriginis coronam imposuit | Fidis |
206523 | A | Ipsa quoque avis blandis circumvolans alis totam vim flammarum extinxit et quasi superjectis fontibus omnino repressit | Fidis |
206524 | A | Incitati beatae Fidis exemplo sancti dei Caprasius primus et Felicianus mortis se periculis in jecerunt sic quae cum illa capitalem accipientes sententiam cum triumpho martyrii ad coronam gloriae feliciter pervenerunt | Fidis |
206525 | A | Magnifice et mirabilis domine Jesu Christe in sanctis tuis da nobis interventu beatae virginis et martyris tuae Fidis cujus sacra gaudemus sollemnitate ab omni anime et corporis liberari adversitate | Fidis |
602922 | R | Regnantibus illis diebus Diocletiano et Maximiano profanis principibus per supernae patriae amore dulce fuit piis morti succumbere | Fidis |
602922a | V | Divino judicio permittente impiis cathedram insidentibus pestilentiae | Fidis |
602923 | R | A pessimis regibus nequissimus praeses Datianus directus ut sanctis omnium inferret genera poenarum furibundus urbem ingreditur Agennum | Fidis |
602923a | V | Adversus dominum et adversus ejus Christum funestum accurus bellum | Fidis |
602924 | R | Audita eximia beatissimae virginis Fidis opinione Datianus statim ministros misit suisque eam conspectibus praesentari praecepit | Fidis |
602924a | V | Os suum sicut Leo rapiens et rugiens aperuit | Fidis |
602925 | R | Datianus praeses mentis famulata tranquillitate cessa inquit bona puella a Christi confessione et venerande offer sacrificia Dyane | Fidis |
602925a | V | Cujus os plenum erat amaritudine impie suadens et vane | Fidis |
602926 | R | Amabilis deo puella patrum inquit accepi traditione deos gentium daemonia esse ideo mihi ut eis sacrificem non poteris per suadere | Fidis |
602926a | V | Quia omnes confundantur qui eos adorare non verentur | Fidis |
602927 | R | Praeses Datianus minister iniquitatis crudelissimus ad beatam virginem Fidem aut inquit diis sacrificabis aut diversis te faciam interite tormentis | Fidis |
602927a | V | Illa se pro Christo mortificari et ut ovem occisionis cupiente aestimari | Fidis |
602928 | R | Impius judex Datianus nimio furore succensus sanctam Fidem lecto aeneo super poni et per quattuor partes extense ignem jussit super poni | Fidis |
602928a | V | Ut ejus corpus tenerum tam crudele disperderet supplicium | Fidis |
602929 | R | Sanctissima Christi virgo et martyr Fides ultro candentem conscendens craticulam secundum praesidis jussum extenditur et per flammeam cratim pro voluitur | Fidis |
602929a | V | Quia igne sancti spiritus urebatur interius per nihilo duxit quod exterius | Fidis |
602930 | R | Multi paganorum sancte Fidis compuncti constantia colla ab idolorum solventes cultura crediderunt in dominum Jesum Christum et gloriosum consecuti sunt martyrium | Fidis |
602930a | V | Non timentes occisores corporum quibus per Christo mori erat lucrum | Fidis |
602931 | R | Sancta Fides gaude jam sponsi vox sonat ad te pulchra es amica mea suavis et decora sicut cortex mali punici sic genetuae come capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis | Fidis |
602931a | V | Statura tua assimilata est palme odor tuus sicut malorum guttur tuum ut vinum optimum | Fidis |
a07545 | R | [...] laboraret agone visa et niveo habitu decorata et corona caelestibus margaritis ornata super caput ejus imponitur | Fidis |
a07545a | V | Inter amica poenarum supplicia in visione columbae caelestis virtus super virginem sanetam ostenditur | Fidis |
a07546 | A | Dum beata virgo Fides [...] amica laboraret agone electus a deo [...] | Fidis |
g04408 | Al | Alleluia Apparuit virgo Fides permanens incertamine niveo habitu circumdata et corona caelitur missa mirabiliter perornata | Fidis |