Dionysii
Denis (Dionysius), Bishop of Paris
Feast date:
Oct.9
Feast code:
14100900
Related chants
Displaying 51 - 100 of 194 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
005107 | A | Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret | Dionysii |
005107a | AV | Ostendens Jesum Christum verum esse filium dei vivi | Dionysii |
005140 | A | Terrore subjuncto multisque afflicti iniuriis et suppliciis macerati christianos se esse testantur | Dionysii |
005245 | A | Tunc matrona quaedam quae licet paganorum implicata teneretur errore conversione se desiderare facere aliquid cogitans domino placitura | Dionysii |
005247 | A | Tunc memorata civitas et conventu Germanorum et nobilitate pollebat quia esset salubris aere jucunda flumine fecunda terris arboribus nemorosa et vineis uberrima | Dionysii |
005282 | A | Usa subtilitate consilii ad convivium postulabat percussores et dum copiam oblata humanitatis extendit a memoria eorum quae susceperat agenda discurrit | Dionysii |
005488 | A | Voce clara chorus resonet caelum terra resultet ordines angelici noveni plaudant omnes cives aetherei laudes concelebrent tanto praesuli quo fulsit lumen tantum ecclesiarum chorus novae Jerusalem splendet adauctus gemma viva tam lucida o pretiosissime martyr et pater Dionysi cum sociis tuis assis precamur votis supplicantis populi | Dionysii |
006033 | R | Adest namque beati Dionysii sacratissima dies in qua triumphans agonem explevit et coronam victoriae accipere meruit de manu domini | Dionysii |
006033a | V | Quem dominus post apostolos sic honoravit ut omnem Galliam ejus apostolatu insigniret quique eam suo sanguine consecravit | Dionysii |
006033b | V | Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei | Dionysii |
006190 | R | Beatissimus Dionysius Christi martyr tradente beato Clemente eroganda gentibus semina divina suscepit et quo amplius gentilitatis errorem fervere cognovit illuc intrepidus et virtute fidei armatus accessit | Dionysii |
006190a | V | Et Parisius domino ducente pervenit non veritus incredulae gentis expetere feritatem | Dionysii |
006190za | V | Fanaticae Gallorum gentis ... | Dionysii |
006202 | R | Beatus Dionysius Rusticus et Eleutherius in hac ergo fidei constantia permanentes reddentes terrae corpora beatas animas caelo cum gaudio intulerunt | Dionysii |
006202a | V | Tali namque ad dominum meruerunt professione migrare ut amputatis capitibus adhuc putaretur lingua palpitans dominum confiteri | Dionysii |
006202b | V | Beatae animae sanctorum Dionysii Rustici et Eleutherii relictis glebis secutae sunt redemptorem | Dionysii |
006202za | V | Beatorum divinae Dionysii ... | Dionysii |
006202zb | V | Beatorum animae Dionysii Rustici et Eleutherii relictis glebis domino placuerunt | Dionysii |
006559 | R | Dum sacrum mysterium sanctus Dionysius celebraret in carcere apparuit ei dominus Jesus Christus cum multitudine angelorum Dansque illi sancta dixit accipe hoc care meus quod mox complebo tibi una cum patre meo | Dionysii |
006559a | V | Mecum enim est maxima merces tua et his qui audierint te salus in regno meo | Dionysii |
006559za | V | Accepta mihi nimium est ... | Dionysii |
006791 | R | Gratias tibi domine qui infestantis inimici jacula probationem fidelium tuorum praestitisti esse et non vulnera sed talem tuis martyribus tribuis pro labore mercedem ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem | Dionysii |
006791a | V | Quinimo perpetuum eis largiris triumphum ut ecclesiae tuae semper sint in exemplum | Dionysii |
006791b | V | Justorum autem animae | Dionysii |
006791za | V | Laudes tibi domine referimus ... | Dionysii |
006815 | R | Hi sancti viri a beati Dionysii numquam sustinuerunt abesse praesentia quos in unum interrogatio percussoris invenit interrogati unum et verum in trinitate dominum confitentur | Dionysii |
006815a | V | Terrore subjuncto multisque afflicti injuriis et suppliciis macerati | Dionysii |
006815za | V | Sancti per fidem vicerunt ... | Dionysii |
006904 | R | In hoc ergo loco experiuntur infirmi quantum dei famulos conveniat honorari ubi recipit caecitas visum debilitas gressum et obstructae aures recipere merentur auditum | Dionysii |
006904a | V | Hunc ergo locum dei famulus elegit expetendo | Dionysii |
006904za | V | Illum enim locum ... | Dionysii |
007138 | R | Mecum est maxima merces tua et his qui audierint te salus in regno meo nunc facies fortiter et erit nomen tuum in laude | Dionysii |
007138a | V | Dilectio et benignitas quam habes semper pro quibuscumque petieris impetrabis | Dionysii |
007138za | V | Agonizare viriliter pro ... | Dionysii |
007373 | R | Per beatum N. fiunt divina mysteria per orationes ejus caeci illuminantur et natale ejus daemones effugantur et infirmi sanantur | Dionysii |
007373b | V | Hoc domine ad gloriam et laudem nominis tui fieri voluisti | Dionysii |
007373c | V | Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae | Dionysii |
007373d | V | Peccatorum indulgentia condonatur et reorum vincula relaxantur | Dionysii |
007402 | R | Post passionem domini in universis gentibus praedicatio profutura successit ita ut fide crescente multi mererentur fieri confessores quos catholica postmodum gaudet ecclesia promeruisse martyres | Dionysii |
007402a | V | Qui cum imminere suas cernerent passiones quae domino Jesu Christo docente didicerant repleti spiritus sancti gratia docuerunt | Dionysii |
007402b | V | Beatus Dionysius divini verbi semina gentibus tradente Clemente profutura successit | Dionysii |
007402za | V | Migrantibus apostolis ad ... | Dionysii |
007431 | R | Pretiosus domini Dionysius in agone novissimo oravit dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum fratribus meis servis tuis suscipe me | Dionysii |
007431a | V | Athleta domini Dionysius psallebat dicens | Dionysii |
007591za | V | Exsultabunt ... | Dionysii |
007753 | R | Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret | Dionysii |
007753a | V | In quo lux caelestis gratiae ineffabiliter radiabat | Dionysii |
007753b | V | Miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere | Dionysii |
007753za | V | Plurimum beatus Dionysius ... | Dionysii |
007776 | R | Tres viri isti trinitatis fidem studiose praedicantes hodierna die trinum martyrium consecuti sunt pariter | Dionysii |