Dionysii
Denis (Dionysius), Bishop of Paris
Feast date:
Oct.9
Feast code:
14100900
Related chants
Displaying 151 - 194 of 194 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
602833a | V | Aquae multae non potuerunt (...) | Dionysii |
602834 | R | O fulgens stella fidei (...) | Dionysii |
602834a | V | Nomen tuum et memoriale tuum (...) | Dionysii |
830021 | H | Alma lux siderum robur martyrum te decent omnia laudum carmina te caeli domine laudant hodie | Dionysii |
830227 | H | Nunc caelicum (...) | Dionysii |
830322 | H | Tenetur a gentilibus (...) | Dionysii |
830385 | H | Ave Dionysii scandens polum (...) | Dionysii |
830386 | H | O Dionysi nos fragiles (...) | Dionysii |
a00829 | A | Exsultemus fratres spiritali gaudio in hoc natalitio exsultent simul pauper et dives peregrini atque cives in tanta festivitate sanctissimorum martyrum Dionisii rustici et Eleutherii ex quibus veneramur maximo studio Dionisium Ariopagitam hunc totis viribus invocantes petimus ut nos nostrumque locum suis semper muniat precibus | Dionysii |
a00830 | R | Martyribus laudes laeti canamus qui pro Christo morte cum gaudio susceperunt ut illorum merita tueantur nos semper | Dionysii |
a00830za | V | Quos fecit gratia superna constantes ut lavacro cruoris rosei perfusi migrarent ad gaudia sempiterna | Dionysii |
a00871 | H | Regi polorum debitas cuncti canamus gratias opem aulae qui contulit Mediolani conditae | Dionysii |
a01203 | H | Fortem fidelem | Dionysii |
a02694 | A | O beate Dionysi magna est merces tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui caritate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes | Dionysii |
a03522 | H | Fortem fidelem militem caeli secutum principem Dionysium martyrem plebs corde voce personet | Clemente Roma praesule ab urbe missus adfuit verbi superni seminis ut fructus esset Galliae | Opus sacratum construit Fidem docet baptismatis sed audientum caecitas munus repellit seminis | Instante sacro antistite errore plebem solvere dum spem salutis ingerit tormenta mortis incidit | Correptus a gentilibus pro Christo colla tradidit dilectionem pectoris cervice caesa prodidit | Magnus sacerdos qui dabat templi sacrata munera fuso beato sanguine est factus ipse victima | Felix pio de vulnere quae pœna palmam praebuit qui morte mortem conteris caelum tenes cum sociis | Gloria sit deo patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Dionysii |
a03523 | A | Unum et verum in trinitate deum praedicantes multis afflicti suppliciis ejus se famulos magna confessionis voce pronuntiant | Dionysii |
a03942 | R | Cum sol nocturnas praeclarus ab orbe tenebras excuteret patrie fulsit lux altera nostrae nobilis Heliacas superas qua Gallia flammas | Dionysii |
a03942a | V | Membra Dionysii reteguntur namque Macharii qui te divinae lustravit luce sophyae | Dionysii |
a03943 | I | Psallamus domino concordi mente supremo qui Dionysio tribuit caelestia sancto | Dionysii |
a03944 | R | Errorum captas laqueis dum Paulus Athenas perstudet ad vitae callem verbore vocare vana Dionysius mox respuit idola laetus | Dionysii |
a03944a | V | Ut meruit proprium factorem noscere Christum | Dionysii |
a03945 | R | Despectis vanae decretis philosophiae sectator Christi Dionysius optat haberi | Dionysii |
a03945a | V | Pauli doctrinis monstrato tramite lucis | Dionysii |
a03946 | R | Gentibus Heliadicis mutata mente relictis visitat ausonias Dionysius inclytus horas suadeat ut Christum gentilibus esse colendum | Dionysii |
a03946a | V | Semina doctrinae vitalis spargit ubique | Dionysii |
a03947 | R | Sancte Dionysi martyr clarissime ChristI caelestis patriae tu nobis gaudia posce | Dionysii |
a03947a | V | Quo sine fine frui mereamur luce perenni | Dionysii |
a03948 | R | Clementis citius hierarchae jussa secutus Christi signa ferens gallorum visere fines tendit ut ad dominum convertat corda reorum | Dionysii |
a03948a | V | Parisius tandem Dionysius advenit urbem | Dionysii |
a03949 | R | Non virgae non aequuleus non ignea fornax ferreus haud lectus jejunave belva terret Athletam Christi certantem pectore forti | Dionysii |
a03949a | V | Hostica barbaries desevit talia cernens | Dionysii |
a03950 | R | Sacra Dionysius caelebrans in carcere trusus mysteria angelicis comitatum rite catervis mirifica specie meruit te Christe videre | Dionysii |
a03950a | V | Premia pro meritis qui das aeterna beatis | Dionysii |
a03951 | R | Dans Dionysio Jesus sacra mystica sancto inquit laetare meus sanctum nunc accipe munus quod tibi complebo mox una patre summo | Dionysii |
a03951a | V | Est etenim merces mecum tua maxima semper atque salus cunctis tibi consentire paratis | Dionysii |
a03952 | R | Armatos hostes furiato corde ruentes veridicus testis Christi devincit inermis pneumatis excelsi fretus virtute potenti | Dionysii |
a03952a | V | Cedere tormentis vir sanctus nescit acerbis | Dionysii |
a03953 | R | Carnificis duram sancto subeunte dolabram protinus acephalum corpus vita vidua tum fert caput abscissum caeli comitante caterva | Dionysii |
a03953a | V | Principe devicto tenebrarum sanguine fuso | Dionysii |
a03954 | R | Affectus variis pro christi nomine penis gallorum genti dum detegit abdita veri sideream tandem scandit Dionysius arcem | Dionysii |
a03954a | V | Nactus perpetuam praeclara morte coronam | Dionysii |
ah55113 | Sq | Gaude prole Graecia glorietur Gallia patre Dionysio | Exsultet uberius felici Parisius illustris martyrio | Speciali gaudio gaude felix contio martyrum praesentia | Quorum patrocinio tota gaudet regio regni stat potentia | Juxta patrem positi bellatores inclyti digni sunt memoria | Sed illum praecipue recolit assidue regalis ecclesia | Hic a summo praesule directus ad Galliam non gentis incredulae veretur insaniam | Gallorum apostolus venerat Lutetiam quam tenebat subdolus hostis velut propriam | Hic errorum cumulus hic omnis spurcitia hic infelix populus gaudens idolatria | Adorabant idolum fallacis Mercurii sed vicit diabolum fides Dionysii | Hic constructo Christi templo verbo docet et exemplo coruscat miraculus | Turba credit error cedit fides crescit et clarescit nomen tanti praesulis | His auditis fit insanus immitis Domitianus mittitque Sisinnium | Qui pastorem animarum fide vita signis clarum trahat ab supplicium | Infliguntur seni poenae flagra carcer et catenae catastam lectum ferreum et aestum vincit igneum | Prece domat feras truces sedat rogum profert cruces post clavos et patibulum translatus ad ergastulum | Seniore celebrante missam turba circumstante Christus adest comitante caelesti frequentia | Specu clausum carcerali consolatur et vitali pane cibat immortali coronandum gloria | Prodit martyr conflicturus sub securi stat securus ferit lictor sicque victor consummatur gladio | Se cadaver mox erexit truncus truncum caput vexit quo ferentem hoc direxit angelorum legio | Tam praeclara passio repleat nos gaudio | Dionysii |
g02661 | Al | Alleluia Venite justi ad prandium meum gaudete cum laetitia | Dionysii |
g04152 | Al | Alleluia Ekekrasan di kei keo kyrrios ysu kusen autos ke ek pasanton tytypseon auton elysato autos kyrrios | Dionysii |