Hedwigis
Hedwig, Matron and Duchess of Silesia
Feast date:
Oct.16
Feast code:
14101640
Related chants
Displaying 1 - 50 of 89 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
200633 | A | Benedicite spiritus et animae justorum quia dei filius largitor bonorum deduxit famulam Hedwigem ad gaudia caelorum | Hedwigis |
202115 | A | Hedwigis dei laudibus diebus atque noctibus jugiter vacabat proque pereuntibus profusis gemitibus deum exorabat | Hedwigis |
202116 | A | Hedwigis pietate clara tibi persolvimus debita laudis tu solita clementia auge devotionis incrementa | Hedwigis |
202247.1 | A | Hodiernae sollemnitatis gaudia quae nobis anni reduxit orbita pia recolamus devotione beatae Hedwigis utentes famulamine | Hedwigis |
202763 | A | Jubilate deo omnis terra quia Christo ista famula conregnat super aethera cui laus et gloria per infinita saecula | Hedwigis |
202818 | A | Laetare Germania a qua de (...) | Hedwigis |
202870 | A | Laudate dominum de caelis in quibus Hedwigis fidelis gaudet cum domino regnans sine termino | Hedwigis |
202884.1 | A | Laudemus nomen domini in choro et organo quia beneplacitum est ei in te o pia Hedwigis | Hedwigis |
203410 | A | O decus Trebnitiae Hedwigis mater gratiae concivis militiae caelestis patriae tribue credentibus solamen tuis precibus et da frui laudibus cum caeli patribus tu tot signis radians in te plebs fidelis glorians totius Silesiae digna memoriae asta tuis posteris mater Hedwigis humilis nobis petens veniam et caeli gloriam | Hedwigis |
203430 | A | O felix et beata jam a Christo sublimata virgini Mariae sociata in caelesti curia coronata nos post hoc exsilium fac habere caeli gaudium | Hedwigis |
203486 | A | O mira dei bonitas qua mutatur sublimitas in beata Hedwige cui mundana prosperitas ac principatus dignitas prorsus viluere in qua jugis humilitas victus et vestis vilitas modum excessere quam fides spes et caritas et Christi fecit pietas caelum possidere | Hedwigis |
204704 | A | Solita dum volvitur orbita (...) | Hedwigis |
204914 | A | Tibi rite psallimus tibi laudes referimus ex debito quia quotiens premimur miseriis in te nobis fidelis patet recursus | Hedwigis |
205286 | A | Virtutum exercitio longoque confecta senio Hedwigis beata transcenso mortis stadio carnis disrupto vinculo caeli potitur praemio dei conregnans filio cui laus sit et gloria per infinita saecula | Hedwigis |
501004.23 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore beate Hedwigis de cujus solemnitate gaudent angeli et collaudant fílium dei | Hedwigis |
600192 | R | Beata Hedwigis stirpe nobilis (...) | Hedwigis |
600192a | V | Christo fuit amabilis ad omne (...) | Hedwigis |
602057 | R | Sancta Hedwige inclyta quae (...) | Hedwigis |
602057a | V | Malens se subicere paupertati (...) | Hedwigis |
a00608 | R | Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat | Hedwigis |
a00608a | V | Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum | Hedwigis |
a00609 | R | Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum | Hedwigis |
a00609a | V | Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde | Hedwigis |
a00610 | R | Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate | Hedwigis |
a00610a | V | Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate | Hedwigis |
a00611 | A | Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto | Hedwigis |
a00612 | A | Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena | Hedwigis |
a00613 | A | Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum | Hedwigis |
a00614 | A | Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis | Hedwigis |
a00615 | A | Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona | Hedwigis |
a00615.1 | A | Gaude solum Slesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona | Hedwigis |
a00616 | I | Assunt sollemnia Hedwigis beatae canat ecclesia cum jucunditate | Hedwigis |
a00617 | A | Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae | Hedwigis |
a00618 | A | Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili | Hedwigis |
a00619 | A | Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam | Hedwigis |
a00620 | A | Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare | Hedwigis |
a00621 | A | A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu | Hedwigis |
a00622 | A | Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat | Hedwigis |
a00623 | W | Speciosa et pulchra tua | Hedwigis |
a00624 | R | Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia | Hedwigis |
a00624a | V | Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus | Hedwigis |
a00625 | R | Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis | Hedwigis |
a00625a | V | Cui Christus vivere erat et mori lucrum | Hedwigis |
a00626 | R | Ex nobili stirpe nata moribus nobilior calcans mundi delicata te ipsa sublimior et jam Christo copulata gaudes sole pulchrior | Hedwigis |
a00626a | V | O quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis | Hedwigis |
a00627 | R | Hedwigis mater pauperum hoc praeponens diviciis vere forma fit operum et inimica viciis | Hedwigis |
a00627a | V | Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem | Hedwigis |
a00628 | A | Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata | Hedwigis |
a00629 | A | Nil relinquens praeter victum ex suis proventibus vilem deferens amictum servit pauper pauperibus | Hedwigis |
a00630 | A | Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere | Hedwigis |