Omnium Sanctorum
All Saints' Day
Feast date:
Nov.1
Feast code:
14110100
Related chants
Displaying 301 - 349 of 349 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah08103 | Sq | Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula | Omnium Sanctorum |
ah37095 | Sq | Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna | Omnium Sanctorum |
ah47111 | Tp | KYRIE Deus pater majestatis immensae famulis tuis veniam concede ut laudemus te KYRIE Et devotum persolvamus semper famulatum tibi quo regna scandere simus digna poli KYRIE Et facie ad faciem intueamur te laeti cum sanctis omnibus in regno tuo CHRISTE LEYSON lesu Christe prole patris aequalis cum ipso manens pro nobis factus es consors hominis CHRISTE Et sustinens probra multa pro nostra salute tacens morte pro mortuis descendis ima CHRISTE Tertiaque surgens die superna conferes nobis dona propitius et magnalia KYRIE Almum flamen cuncta replens lumine splendido tuo concede famulis tuam gratiam KYRIE Quo mundum cor possidentes jugiter praecepta tua servemus devote ut confirmemur KYRIE In fide patris et filii cum quibus unus es Deus perfecta trinitas in sempiternum | Omnium Sanctorum |
ah53112 | Sq | Omnes sancti seraphin cherubin throni quoque dominationesque principatus potestates virtutes | Archangeli angeli vos decet laus et honores | Ordines novenos spirituum beatorum | Quos in dei laudibus firmavit caritas | Nos fragiles homines firmate precibus | Ut spiritales pravitates vestro juvamine vincentes fortiter | Nunc et in aevum vestris simus digni sollemniis interesse sacris | Vos quos dei gratia vincere terrea | Et angelis socios fecit esse polo | Vos patriarchae prophetae apostoli confessores martyres monachi virgines | Et viduarum sanctarum omniumque placentium populus supremo domino | Nos adjutorium | Nunc et perenniter | Foveat protegat ut vestrum in die poscimus gaudiorum vestrorum | Omnium Sanctorum |
ah53112:cs | Sq | Všickni světí serafin (...) | Omnium Sanctorum |
ah53115 | Sq | Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta | Omnium Sanctorum |
ah55037 | Sq | Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp01 | Tp | Quos dedit hunc mundum de vincere gratia Christi associando polis civibus angelicis | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp02 | Tp | In quo omnes qui laetantur gratulari jugiter oportet | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp03 | Tp | Qui praecepta ejus pertimescentes fideliter coram eo conversati estis | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp04 | Tp | Non vobismet ipsis quicquam boni vindicantes sed solummodo in Domino gloriantes | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp05 | Tp | Laetamini in Domino et exsultate justi ecce enim merces vestra multa est in caelis dicite eja | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp06 | Tp | Omnes sancti Dei orate pro nobis eja precibus assiduis eja | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp07 | Tp | Orate pro nobis omnes sancti eja diebus ac noctibus eja | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp08 | Tp | Gaudete vos fratres in celeberrima sanctorum sollemnitate cum prophetae ovantes concinite eja LAETAMINI | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp09 | Tp | Ecce enim merces vestra copiosa est in caelis ET GLORIAMINI | Omnium Sanctorum |
g00116.Tp13 | Tp | Gloriosus est rex deus noster qui triumphat in sanctis suis jubilemus illi eya | Omnium Sanctorum |
g00324.1 | In | Timete Dominum TpN | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp01 | Tp | Hodie omnium sanctorum festa colentes et te deus inde laudantes vocibus in excelso devotis jubilemus dicentes TIMETE DOMINUM | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp02 | Tp | Caritate comite quae corda corporaque roboret EJUS | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp03 | Tp | Quia habentes eum omnia bona possident | DIVITES EGUERUNT ET ESURIERUNT | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp04 | Tp | Verbi caelestis ex pastu inanes vacuique remanentes | ESURIERUNT | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp05 | Tp | In praesenti hoc saeculo et in futuro Domino coronante eos laude | OMNI BONO | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp06 | Tp | Quam laudem omnibus sanctis ipse resonare dabit semper | AMEN | Omnium Sanctorum |
g00324.Tp07 | Tp | Hac in sancta festivitate omnium sanctorum venerationi dicatae voce concordi jubilemus fratres carissimi quod egregius psaltes Israel spiritu sancto repletus praecinebat olim dicendo TIMETE | Omnium Sanctorum |
g00324d | InR | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde | Omnium Sanctorum |
g00324e | InV | Exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Omnium Sanctorum |
g00478 | Gr | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum | Omnium Sanctorum |
g00480 | Al | Alleluia Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos | Omnium Sanctorum |
g00481 | Of | Justorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae visi sunt oculis insipientium mori illi autem sunt in pace alleluia | Omnium Sanctorum |
g00481a | OfV | Et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum immortalitate plena est | Omnium Sanctorum |
g00482 | Cm | Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum | Omnium Sanctorum |
g01026.Tp102 | Tp | Vos judicans dignos illius dono capaces | QUOD VOBIS PARATUM | Omnium Sanctorum |
g01026k | InR | Exsultabunt* | Omnium Sanctorum |
g01306.Tp1 | Tp | Multa certamina habuerunt sancti pro Christo Jesu Deus noster ut gaudia sine fine in aevum percipiant SANCT TUI | Omnium Sanctorum |
g01306.Tp2 | Tp | Sancti tui laeti erunt ante te Domine florebunt sicut lilium et sicut aromatizans odor myrrhae atque odor balsami seu rosarum erunt ante te | Omnium Sanctorum |
g01306.Tp3 | Tp | Enituerunt ut sidera atque sol et seu luna qui tibi placuerunt | Omnium Sanctorum |
g01309.Tp01 | Tp | Dulcia perpetuae qui fertis praemia digna eia | GAUDETE JUSTI* | Omnium Sanctorum |
g01358.Tp1 | Tp | Sancti et justi in Domino gaudete dicite filii eia AMEN DICO | Omnium Sanctorum |
g02253 | Al | Alleluia O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit | Omnium Sanctorum |
g02615 | Al | Alleluia Beati estis sancti dei omnes qui cottidie adsistunt ante dominum | Omnium Sanctorum |
g02616 | Al | Alleluia O quam clarus est sidereus locus paradisi in quo sanctorum animae gaudent cum angelis | Omnium Sanctorum |
g03339 | Sq | Alme Deus lux summa quem luna sol et stellarum corpora angelica et spiritalis potestas coelestis atque aeterna | Atque terrae producunt viscera agrestia et lata aeris regna et maria et infera colunt adorant atque trepidant | Tremunt pavescunt adque trepidant | (...) | Omnium Sanctorum |
g04225 | Al | Alleluia Beati estis sancti Dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum | Omnium Sanctorum |
g04406 | Sq | In tempore atque tibi alme | Devotorum alme rex | Tibi hominum superne | Adorandum angelorum patrociniae | Tibi martyrum palmae domino saepe | Apostolorum patriarcharum virginumque | Adorandum angelorum patrociniae | Dies eum semper supplici pro me | Omnium Sanctorum |
g04501 | Al | Alleluia omnes sancti quanta passi sunt tormenta ut securi pervenient ad palma martirii | Omnium Sanctorum |
h02714 | VAR | Filio numero in signito filio | Assistens throno aethereo | Excente nobis bino ac milleno | Duo denoque milleno idque sacro | Electorum Israel | Omnium Sanctorum |
h02715 | VAR | Hodie supero in solio | Plebs pia jubilat altissimo | Ex sempiterno percepto jam gaudio | Et nos quos carnis agravat conditio | Preces fundamos deo | Ditemur ut praemio | Omnium Sanctorum |
h02792 | VAR | Pro cujus nomine sancto | Hostis jugulata gladio | Laeti solio | Triumphant polico | Hosanna perpetuae | Roboante domino | Quocumque hierit | Omnium Sanctorum |