Martini

Martin, Bishop of Tours

Feast date:
Nov.11
Feast code:
14111100

Related chants

Displaying 1 - 50 of 336 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001006 I Adoremus Christum regem confessorum dominum qui aeterna sanctum N. coronavit gloria Martini
001044 I Beatus Martinus migravit a saeculo vivit in Christo in aeternum gemma sacerdotum Martini
001098.2 I Laudemus deum nostrum in confessione beati Martini Martini
001103 I Martinus ecce migrat hic pauper caelo dives quem sanctorum concentus Christo psallens deducit nos caelestibus hymnis Laudemus in hunc deum Martini
001104 I Maximum regem cunctorum adoremus dominum qui beatum Martinum hodie sanctorum conjunxit gloriae confessorum Martini
001263 A Adest multitudo monachorum ac virginum his specialis gloria praecipue flebant dum sentirent magis esse gaudendum si rationem vis doloris admitteret Martini
001486 A Artus febre fatiscentes spiritui servire cogebat stratuque suo illo nobili cilicio recumbans nec terram videre jam dignatus caelo totus inhiabat Martini
001644 A Beatus Martinus dixit Juliano Christi enim sum miles pugnare mihi non licet Martini
001872 A Confido in domino quod filia mea precibus tuis reddenda sit sanitati Martini
002029 A Cum repente viribus corporis coepit destitui tunc moeror et luctus omnium vox plangentium unaque precantium ne pastor oves deserat Martini
002262 A Dixerunt discipuli ad beatum Martinum cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces Martini
002335 A Domine deus noster cujus gratia beatus Martinus tres mortuos resuscitavit concede propitius ut per ejus interventum a morte animae resuscitari mereamur Martini
002351 A Domine jam satis est quod hucusque certavi sed quoad ipse jusseris militabo ac si parcis aetati bonum est mihi hos quibus timeo ipse custodias Martini
002382 A Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua Martini
002411 A Dominus Jesus Christus non se inquit purpuratum nec diademate renitentem se venturum esse praedixit Martini
002466 A Dum sacramenta offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus Martini
002587 A Ego signo crucis non clipeo protectus aut galea ostium cuneos penetrabo securus Martini
002644 A En caelo receptus videri ultra non poterit Jam ergo nobis in quo erit spes in quo refrigerium in cujus caritate solatium sed non deerit nobis ille non deerit si amore sequamur quo sequendum se docuit Martini
002802 A Exsequiae Martini non dicantur funeris sed triumphi nam greges suos qui ductu ejus mundum vicerant agebat ante se pastor extinctus qui corpus ad sepulcrum sequentes psallebant et flebant Martini
002951 A Glorificati hominis viderunt gloriam qui affuerunt nam caro quam cinis semper obtexerat ita resplenduit ut quoddam resurrectionis decus et extincta proferret Martini
003201 A Imposita manu puero beatus Martinus immundum ab eo spiritum eiecit Martini
003710 A Martine misit nos dominus tibi auxilium ferre et rusticam multitudinem effugare Martini
003711 A Martinus Abrahae sinu laetus excipitur Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur Martini
003712 A Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit Martini
003713 A Martinus episcopus migravit a saeculo vivit in Christo gemma sacerdotum Martini
003714 A Martinus signipotens fulgore virtutum ipsa reverberat astra hic diversa multorum complevit unus unde et apostolis ac prophetis pace sanctorum omnium consertus est Martini
003715 A Martinus trium mortuorum suscitator magnificus vivit in Christo gemma sacerdotum mirifice laureatus Martini
003731 A Media nocte dominica sanctus discessit quem caeli cives mox obviant multi audierunt voces in sublimi qui et vitro purior lacte candidior carne quoque monstratus est gemma sacerdotum Martini
004000 A O beate pater Martine pium dominum Jesum pro impietatibus nostris deposce Martini
004002 A O beatum pontificem qui totis visceribus diligebat Christum regem et non formidabat imperii principatum o Martine dulcedo medicamentum et medice o sanctissima anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit tamen palmam martyrii non amisit Martini
004005 A O beatum virum cujus anima paradisum possidet unde exsultant angeli laetantur archangeli chorus sanctorum proclamat turba virginum invitat mane nobiscum in aeternum Martini
004033 A O ineffabilem virum per quem nobis tanta miracula coruscant Martini
004038 A O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine prophetis compar apostolis consertus praesulum gemma fide et meritis egregius pietate et misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et ante deum Martini
004038.1 A O Martine inclyte quam pium est gaudere de te o Martine praesulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et in perpetuum Martini
004074 A O quantus luctus omnium quanta praecipue lamenta monachorum et virginum chorus quia pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum Martini
004088 A O vere beatum o ineffabilem pietate misericordia caritate quarum ut visceribus semper totus affluebat in domino sic non desit nobis non desit in aevum Martini
004094 A O virum ineffabilem nec labore victum nec morte vincendum qui nec mori timuit nec vivere recusavit Martini
004111 A Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat alleluia alleluia Martini
004169 A Ora pro nobis beate N. ut digni efficiamur promissione Christi Martini
004670 A Sacerdos dei Martine aperti sunt tibi caeli et regnum patris mei Martini
004671 A Sacerdos dei Martine pastor egregie ora pro nobis deum Martini
004706 A Sanctae trinitatis fidem Martinus confessus est beatissimam gratiam percepit Martini
004712 A Sancte Martine confessor Christi almiflue pro nostra omnium salute omnipotentem deum toto affectu prosequere quo ad laudem sui sancti nominis concedat nobis dona suae promissionis Martini
004785 A Sanctus Martinus obitum suum longe ante praescivit qui et discipulos in unum congregavit atque sui dissolutionem imminere praedixit Martini
004829 A Scimus quidem te pater desiderare Christum sed salva sunt tibi praemia tua nostri potius miserere quos deseris pater Martini
004964 A Sinite me inquit caelum videre ut spiritus dirigatur ad dominum nihil in me reperiet inimicus sed sinus Abrahae me suscipiet Martini
005141 A Tetradius cognita dei virtute ad baptismi gratiam pervenit Martini
005277 A Unus est dominus deus invisibilis per quem daemonia ejiciuntur Martini
006217 R Beatus Martinus obitum suum longe ante praescivit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere quia indicavit se jam resolvi Martini
006217a V Viribus corporis coepit repente destitui convocatisque discipulis in unum dixit Martini

Pages