Othmari

Othmar (Audemar), Abbot

Feast date:
Nov.16
Feast code:
14111600

Related chants

Displaying 1 - 50 of 69 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001579 A Beati ergo corpus Othmari in ecclesia sancti Galli positum multis inibi miraculis caelitus est glorificatum Othmari
001653 A Beatus Othmarus abbas a tyrannis Warino et Ruthardo in insulam Rheni relegatus in confessione Christi migravit Othmari
001654 A Beatus Othmarus athleta dei electus bonum certamen certavit cursum consummavit fidem servavit quapropter in vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant Othmari
002067 A Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento Othmari
002157 A Descendit dominus cum sancto Othmaro in foveam et in vinculis non dereliquit illum donec afferet illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant mendaces ostendens qui maculaverunt illum Othmari
002659 A Erat namque Othmarus hospitalis valde cunctis affabilis pater pauperum papas egenorum jejuniis atque vigiliis seipsum semper acerrime afflixit Othmarus quippe in omni fuit virtute conspicuus et laudabilis Othmari
002904 A Fratribus autem ad refectionem considentibus vasculum saepius exhaustum liquoris detrimenta nonsensit Othmari
003061 A Hic in aetate juvenili in Raetiam ductus est ibique litterarum scientia eruditus est Othmari
003166 A Igitur Othmarus abba natione Suevorum oriundus fuit Othmari
003174 A Ille vir sanctum dei famulum gloriosissimi regis Pippini secum deferens devote aspectibus praesentavit Othmari
003312 A In vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant Othmari
003743 A Mendaces ostendit dominus qui maculaverunt beatum Othmarum et dedit illi claritatem aeternam alleluia alleluia Othmari
003989 A O antiquis miraculis conferendum quod remissis fratribus contigit inter prandendum nam liquor parvae potionis per incrementa crescebat donec illos omnes convivas satietate vicisset Othmari
004325 A Post decem vero annos visum est discipulis ejus ut ad monasterium sancti Galli eum deferre deberent Othmari
004447 A Quanto in caelis anima beati Othmari cum domino vel quali perfruatur honore ad sepulcrum ejus virtutes signorum frequentissime liquido declarant alleluia Othmari
004490 A Qui per gradus probitate morum conscendens sacerdotii dignitate sublimatus est Othmari
004537 A Quidam vero adolescens membris omnibus miserabiliter contractus dum quidam caeco mente benigna ductoris officium exhibuisset utili errore in sarcophagum viri sancti impegit et mox diu denegatam recipere meruit sanitatem Othmari
004659 A Rex vero benivolus gratanter eum suscipiens impetrantibus sancti Galli monachis abbatem eis constituit et thesauris atque praediis magnifice donatum dato ei privilegio honorifice dimisit Othmari
004710 A Sancte deo dilecte confessor Christi Othmare peculiare nos tuum ovile et omnem hanc plebem tuis precibus assiduis domino semper commenda sancte et gloriose miles Christi cum deo et sanctis omnibus pro tuis felicibus meritis in regno caelesti in aeternum gaudebis Othmari
004774 A Sanctus dei cultor in dies virtutum magnitudine longe lateque clarescens exteras etiam regiones sanctitatis suae odore aspersit Othmari
004778 A Sanctus ergo pater domum veniens officinas regulari vitae congruas strenue construxit atque congregata in ibi multitudine monachorum copiosa caenobium cum caenobiotis amplissime adauxit insuper praedia multa loci incolis acquisivit Othmari
004869 A Sepultus ergo decem annos ibidem requievit incorruptus Othmari
005069 A Surdus quidam et mutus viri sancti tumbam aggressus altari pro dono tabellas imposuit hic divinitus sospitus desiderata sanitatis gaudia suscepit Othmari
005270 A Unde vir quidam nobilis de Suevis viro dei missionem remeandi ad patriam a duce imperavit Othmari
005431 A Vir dei in palatio victoris ducis militans ecclesiam sancti Florini ab eo suscepit regendam Othmari
006949 R Inclyte confessor fratrum quae fidelis amator instanter precibus nostros relevato reatus namque tuis meritis speramus dona salutis Othmari
006949a V Virtutum radiis qui clarus in orbe nitescis ora pro famulis o pater alme tuis Othmari
100408 I Regi regum summo jubilemus domino qui hodie suum dilectum glorificavit Othmarum Othmari
605032 R Sanctus confessor dei Othmarus jam adhuc aetate puerulus toto affectu mentis hausit potum sapientiae salutaris Othmari
605032a V Salutus hominum caelitus destinatus et exemplo aliis mox futurus Othmari
605033 R Hic ut in virile robur evasit sacerdotii gradum conscendit et quidam titulo praelatus odore virtutum suarum sparsim est divulgatus Othmari
605033a V Omni laudabilis vitae merito se ipsum inreprehensibilem exhibendo Othmari
605034 R Vir dei Othmarus cellae beati Galli in patrem promotus erga sibi injunctum officium sollicitus gessit pii mandrite studium Othmari
605034a V Vere fidelis et prudens servus supra familiam domini constitutus Othmari
605035 R Quoddam tempore sanctus pater ad regem Pipinum profectus regiis muneribus recessit ab eo donatus sed pene quidquid ibi percepit pro foribus palatii pauperum turbis distribuit Othmari
605035a V Paternis visceribus inopiae miserorum compassus pecuniam quamvis sibi tunc necessariam Othmari
605036 R Igitur pater venerandus quorumdam principum iniqua potentia oppressus illis in quantum sibi licuit zelo Christi armatus restitit Othmari
605036a V Nam lupis ovile domini vastantibus et res ecclesiasticas diripere cupientibus Othmari
605037 R Judices vero iniqui tecnis callidi hostis instructi infamiam viro dei per quendam falsiloquum inpingebant quem suae nequiciae fautorem aptum asciverant Othmari
605037a V Sed nimiis doloribus dignis quae sibi cruciatibus ultio divina illum mox est prosecuta Othmari
605038 R Beatus confessor Christi Othmarus sine causa damnatus ad palatium Potami ductus est ibique diu laboribus probatus perfectus inventus est Othmari
605038a V Jussu tyrannorum carcere clausus et fame usque ad mortem afflictus Othmari
605039 R Cum autem creator agonum certamine militem suum vellet quiescere de ergastulo corporis eductum ad gaudia regni caelestis est translatus Othmari
605039a V Dilectus deo et hominibus cujus memoria in benedictione est Othmari
605040 R Preciosissimo corporis almi patris thesauro in ecclesia beati confessoris Galli recondito ejus sanctissima merita claruerunt per multa miracula Othmari
605040a V Ut tantae claritas lucernae in domo domini omnibus luceret longe lateque innotuit Othmari
605041 R Quidam vero detecto basilicae viri dei supra sepulcrum ejus corruit qui mox sanus surrexit et inceptum opus laetus per egit Othmari
605041a V Non sine ammiratione cunctorum astantium revertens gracias egit deo ac beato Othmaro Othmari
605042 R Sanctimonialis quaedam utrisque orbata luminibus sancti confessoris ecclesiam adiit ibi que visum quem amiserat recepit Othmari
605042a V Auditis de eo tantis virtutibus ad tumbam ejus oratura prosternitur Othmari

Pages