Gertrudis

Gertrude the Great, Cistercian nun and mystic writer

Feast date:
Nov.17
Feast code:
14111730
Notes:

Holweck, p. 432;

Related chants

Displaying 1 - 13 of 13 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a03662 H Mira nocturnis modulante lingua gesta Gertrudis celebremus horis quae sacris instans precibus peregit tempora noctis | Illius votis deus obsecundans mox repentinas pluvias profudit moxque suspensos gravidis coercet nubibus imbres | Arva jam dudum glacie rigebant corde cum mœsto miserans colonos fervidis virgo lacrimis resolvit frigora brumae | Ne seges largo vitietur imbre sedulis caelum precibus serenat et graves laesi gemebunda placat numinis iras | Igneis mentes penetrat sagittis languidis confert animis medelam atque succendit scelerata castis pectora flammis | Virginum sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex triadem per aevum orbis adoret Gertrudis
a03663 A Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus Gertrudis
a03672 A Habuit Gertrudis potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia lingua ejus clavis caeli facta est Gertrudis
a03673 A Ancilla fidelis et sponsa electa intravit in cor et gaudium domini sui cujus amore languebat Gertrudis
a03674 H Ad sacros virgo thalamos anhelans nuptias caelo celebrare gestit et piis votis nimium morantem provocat horam | Aegra cum languet manifestus astat caelitum turma comitante Christus atque divini recreat jacentem lumine vultus | Surge conclamat soror atque sponsa en tibi pando penetrale cordis ut triumphali reserata scandas sidera curru | Ista vox omnes penetrat medullas atque compages animi resolvit spiritus liber volat in reclusa viscera Christi | Regios Agni thalamos petentem jubilans stipat superum corona atque complexus et amica cantat oscula Sponsi | Virginum Sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex Triadem per aevum orbis adoret Gertrudis
a03675 A O dignissima Christi sponsa quam lux prophetiae illustravit zelus apostolicus inflammavit laurea virginum coronavit divini amoris incendium consummavit Gertrudis
a03676 A Casta columba nidificans in caverna maceriae sacri lateris Jesu Christi mel suavissimum de petra sugebat Gertrudis
a03677 A Loquebatur Christus ad dilectam Gertrudem facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum Gertrudis
a03678 A Beatae Gertrudis verba divini erant amoris jacula lampades ejus lampades ignis atque flammarum Gertrudis
a03679 A Dilectae animam e carcere corporis exeuntem accepit Christus in ulnas suas et cor suum illi amanter aperuit Gertrudis
a03680 A Egredimini et videte filiae Sion Gertrudem in diademate quo coronavit illam Christus in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis ejus Gertrudis
a03693 H Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria Gertrudis
a04911 A Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto Gertrudis