Eucharii
Eucharius, First Bishop of Trier
Feast date:
Dec.8
Feast code:
14120810
Notes:
Holweck, p.333;
Related chants
Displaying 1 - 4 of 4 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a00598 | R | O Euchari columba virtutem illius in signis tibi dedit qui olim in medio rotae clamitavit quem cum amplius corporaliter non vidisti plena signa in umbra illius perfecisti | Eucharii |
a00598a | V | Et sic in pectore ejus fulsisti ac in cherubin sigillum fecisti | Eucharii |
a02488 | A | Beatissimus Eucharius pontifex vir magnarum extitit virtutum et merito bonae gratiae sortitus est vocabulum cui datum est praefigurare nomine quod erat impleturus opere | Eucharii |
g02500 | Sq | O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate dei per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba ne in cerimoniis dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat | Eucharii |