Syri

Syrus

Feast date:
Dec.9
Feast code:
14120900

Related chants

Displaying 1 - 50 of 50 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001241 A Ad haec disponente dei gratia Hermagoras invenit virum venerabilem quem vicis suae ordinem Italiae reliquit insignem et Alexandriam sua praedicatione fecit sublimem Syri
001241a AV Haec igitur jubente Petro peregit quem clavigerum aeterni regni cognovit Syri
001424 A Annuens autem vir domini Syrus universo collegio populi dixit Constantes estote filii carissimi certatimque implete opere quod voce profertis Syri
001424a AV Credite Jesum Christum dei esse filium qui pretioso sanguine nos redemit Syri
001578 A Beate sancte Syre obtine apud dominum et subveni tribulanti populo Syri
001578a AV Ad te devota mente currentes sancta intercessione corrobora Syri
001830 A Clementissime Christi confessor domini beatissime Syre te suppliciter petimus ne nos derelinquas sed apud dominum pius semper pro nobis intercessor exsistas quo te opitulante ad gaudia aeternae vitae pervenire mereamur Syri
001830a AV Omnes igitur humili corde deposcimus ut nos benigne pater sancte exaudias Syri
002054 A Cum vir beatissimus urbi Ticinensi appropinquaret Syrus populus ei obviam acclamabat dicens ingredere ingredere desiderabilis pater revoca errantes doce imperitos libera quos captivos crudelissimus detinet hostis Syri
002054a AV Hora igitur eadem quique tetigerunt eum infirmi sanati sunt Syri
002077 A Cumque vir domini Syrus Veronam pervenisset quaedam matrona nobilis sacris ejus pedibus provoluta clamabat domine pater sancte redde mihi unicum filium defunctum et credam dominum salutis quem praedicas deum esse verum Syri
002077a AV Orante illico eo puer surrexit et illa ut pollicita est credidit Syri
002145 A Delectare gaudiis gloriosa urbs papia quia veniet tibi ab extremis montibus exsultatio non vocaberis minima sed copiosa in finitimis civitatibus Syri
002145a AV Beatus Syrus pastor egregius tali eam glorificans praesagio dicens Syri
002214 A Die autem quadam puerum Eustasium in Brisciana urbe a daemonio liberavit Syri
002214a AV In qua itaque plurimum commoratus multos auxit ecclesiae filios spiritales Syri
002319 A Doctrinam apostolicam evangelistae Marco committens aquilaeiam dirigit ibique ei Christum dominum crucifixum praedicare praecepit Syri
002319a AV Qui sacri statim monita magistri suscepit et sibi injuncta Christo gubernante complevit Syri
002617 A Egregius Christi Petrus apostolus Antiochenam primum ecclesiam instituit in qua novellae gentes christianum nomen cum gaudio susceperunt Syri
002617a AV Inde igitur Romam veniens in qua Christo largiente triumphi palmam suscepit Syri
002969 A Gratia superna per beatorum pectora Ticinensi populo praecucurrit ita a Christo in beatum Petrum a Petro in Marco a Marco vero in Hermagora cui beati patres nostri Syrus atque Yventius auditores deo digni exstiterunt Syri
002969a AV Omnium quidem precibus adjuvari poscimus quorum distributionem sacram doctrinam suscepimus Syri
003404 A Ipse quoque beatus Hermagoras alumnum suum Syrum voto sollemni episcopum consecravit et beatum Yventium ad evangelizandum nomen domini ei socians papiam urbem direxit Syri
003404a AV Tunc aucti benedictione patris viam sancti hujus ingressi sunt operis Syri
004059 A O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat Syri
004059a AV In qua ejus florent orationes memoria ejus non derelinquetur Syri
004062 A O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae Syri
004329 A Post haec igitur dum Laudensium oppidum introisset turba ad eum undique maxima confluxit in qua invocato Christi nomine exspectantibus plurimis a nativitate illuminavit Syri
004329a AV Quique baptizatus cum multitudine maxima pertransit in fide Christi Syri
004709 A Sancte confessor Zeno pastor domini gregis te deprecamur intercede pro nobis ut mereamur tecum esse in caelis alleluia alleluia alleluia Syri
005129 A Tempore quidem eodem beatus Nazarius et Celsus jubente nequissimo Nerone Mediolanio sunt decollati quorum levita Yventius festinus concurrens beato Syro ex cruore proprio sacras reliquias deduxit Syri
005129a AV Cumque eas in ingressu moenium super vexatum posuisset spiritus ab eo immundus illico fugit Syri
006224 R Beatus pontifex Syrus et Ticinensium civium mirabilis doctor in caelis perenniter exsultat qui primus Liguriae partes catholicae fidei praeclaris fulgoribus illustravit Syri
006224a V Missus est ab Hermagora venenis mentes exuere easque doctrinis imbuere Syri
006227 R Beatus Syrus ad levitam Yventium dicens ad urbis partes Mediolanensis ocius perge nobisque profutura Christi martyrum affer pignora quo super ea domini domus aedificetur Syri
006227a V Cumque levita festinus abisset inventa magistro detulit Syri
006280 R Christo templum in adjutorio mentibus fidelium caelestium propagator mandatorum jugiter sanctus condebat Syrus qui in dei martyrum Gervasii atque Protasii honore primus absida in Ticinensi edidit urbem Syri
006280a V In qua conditus libro vitae adscriptus memoria ejus non derelinquetur in aeternum Syri
006608 R Ecce sacerdos ingens cui Ticinensis clamabat populus dicens ingredere pater sancte ingredere nostrisque caelestium donis charismatum longaevus miserere Syri
006608a V Cumque appropinquaret urbi beatus Syrus cum de choro levita Yventio populi clamorem audivit vociferantis et clam voce dicentis Syri
006642 R Egregie Christi praesul Syre beatus es in saecula et bene tibi erit in aevum quia coetibus angelorum permixtus gaudebis et cum sanctorum agminibus in aeternum exsultabis Syri
006642a V Supernorum civium factus es consors orisque tui sermo est benedictus Syri
006724 R Felix namque es almifice pontifex Syrus et omni laude dignus qui extremos ad occasus Italiae fines pretiosae fidei gemmis primus condecorasti Syri
006724a V Ora pro populo interveni pro clero et pro plebe postula Syri
006823 R Hic est electus dei sacerdos Syrus cui tantam dominus gratiam concessit ut hodie quae daemones effugaret innumerosque debiles non cesset sanare Syri
006823a V Tantam a Christo benedictionem accepit ut cunctos ab aegris languores depellat Syri
006972 R Insignis pontifex Syrus dum Lodensium oppidum ingressus est turba ad eum plurima convenit in qua divino fultus auxilio a nativitate caecum illuminavit Syri
006972a V Quique aegros curavit matrique unicum resuscitatum dedit Syri
007831 R Veniente Veronam Syro pontifice vidua pedibus ejus provoluta oravit unicum sibi restitui natum tunc ipse domum illius ingrediens super jacentis funus corporis orationem fudit eumque vitae reddidit et saluti Syri
007831a V Ingressus viduae domum beatus Syrus oravit super defunctum Syri