Luciae
Lucy (Lucia), Virgin Martyr
Feast date:
Dec.13
Feast code:
14121300
Related chants
Displaying 1 - 50 of 83 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001021 | I | Agnum sponsum virginum venite adoremus dominum Jesum Christum | Luciae |
001569 | A | Beata Lucia dixit Paschasio sacrificium mundum et immaculatum apud deum et patrem hoc est visitare viduas et orphanos in tribulatione eorum | Luciae |
001855 | A | Columna es immobilis Lucia martyr Christi quia omnis plebs te exspectat ut accipias coronam regni alleluia | Luciae |
001906 | A | Continge ergo sepulcrum virginis credens et continuo a fluxu sanguinis liberaberis | Luciae |
001942 | A | Crede mater Agathen pro Christi nomine passam hoc meruisse ut semper eum praesentem pro quo passa est habeat | Luciae |
002579 | A | Ego per istos tres annos nihil aliud egi nisi deo vivo sacrificavi jam enim quia nihil superest meipsam offero | Luciae |
002584 | A | Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi quatenus tibi insultent confidentes in Christo | Luciae |
002585 | A | Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi sed credentibus in domino timorem auferam passionum | Luciae |
002869 | A | Fiebat interea praediorum ac gemmarum distractio et cottidie pauperum necessitatibus expendebantur | Luciae |
003163 | A | Ideo petivi indutias martyrii mei ut credentibus timorem tollerent passionis et non credentibus vocem exsultationis auferent | Luciae |
003253 | A | In mediis flammis martyr invicta in nomine domini Jesu Christi exsultans et turbis Christum annuntians manebat immobilis | Luciae |
003301 | A | In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum subisti | Luciae |
003639 | A | Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae | Luciae |
003640 | A | Lucia virgo venerabilis Syracusanorum nobilissima cum matre Euticia ad sepulcrum beatae Agathae venerandum convenerat | Luciae |
003996 | A | O beata Lucia quae pro Christi nomine passa es non solum in carcere missa es sed etiam cum gladio interfecta es deprecare pro nobis filium dei | Luciae |
004057 | A | O pulchra inter mulieres et gloriosa inter virgines intercede pro nostra omniumque salute apud benignum Jesum filium tuum dominum et salvatorem mundi | Luciae |
004178 | A | Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha consolabatur ancillam Christi | Luciae |
004222 | A | Paschasius proconsularis Luciam corripiens coepit ad sacrificia daemonum cogere | Luciae |
004267 | A | Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo | Luciae |
004928 | A | Sicut civitas Catanensium habet intervenientem praedecessorum meum beatam Agathem ita me sciatis a domino huic civitati datam esse si voluntatem ejus facientes susceperitis fidem | Luciae |
004984 | A | Soror mea Lucia virgo deo devota quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae | Luciae |
005102 | A | Tandem ad sponsi notitiam pervenitur proponit ergo litem in judicio sponsam suam christianissimam contra leges vivere augustorum | Luciae |
005110 | A | Tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut virgo domini immobilis permaneret | Luciae |
005160 | A | Torquebatur animo paschasius et ignem pice resina ac ferventi oleo injecto copiosum circa dei famulam fecit accendi | Luciae |
005217 | A | Tu principum leges attendis ego dei leges attendo tu principes times ego deum timeo tu illis placere desideras ego ut soli Christo placeam concupisco | Luciae |
005241 | A | Tunc in viscera ejus gladium mergi fecerunt at illa constantior populum circumstantem diutius allocuta pacem ecclesiae dei redditam nuntiabat | Luciae |
006789 | R | Grata facta est a domino in certamine quia apud deum et apud homines glorificata est in conspectu principum loquebatur sapientiam et dominus omnium dilexit eam | Luciae |
006789a | V | Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur | Luciae |
006789b | V | Erecta namque in virtutis culmine tormenta derisit | Luciae |
007051 | R | Jussu impii paschasii ubi beatam virginem coeperunt trahere velle ad lupanar tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut tamquam mons immobilis penitus moveri non posset | Luciae |
007051a | V | Impellunt plurimi nec movetur immissis funibus admotis boum paribus multis ita solo haerens manebat | Luciae |
007104 | R | Lucia martyr invictissima sponsa agni hostia dei templum spiritus sancti hoste jam visceribus patefactis instantius dominum Jesum diutissime praedicabat dum Christi sumptis mysteriis vitae incorruptibili virgo incorrupta successit | Luciae |
007104a | V | Judice confuso cuncto terrore devicto igne superato gladio quoque transverberata loco omnino non est mota | Luciae |
007105 | R | Lucia virgo judici dixit patrimonium meum tuto loco constitui corruptores autem nec corporis nec mentis meae aliquando suscepi | Luciae |
007105a | V | Hostiam sanctam viventem deo vivo meipsam offero | Luciae |
007106 | R | Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo nam et matri tuae fides tua subveniat et ecce salva est quia jucundum deo in tua virginitate habitaculum praeparasti | Luciae |
007106a | V | Sicut per me civitas Catinensium sublimatur a Christo ita per te civitas Syracusana decorabitur | Luciae |
007106a.1 | V | Sicut per me civitas Catinensium sublimatur a Christo ita per te civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo | Luciae |
007243 | R | Numquam inquinatur corpus nisi de consensu mentis nam si invitam me feceris violari castitatis mihi duplicabitur ad coronam | Luciae |
007243a | V | De sensibus enim et de voluntatibus judicat deus | Luciae |
007356 | R | Paschasius dixit cessabunt verba dum fuerit perventum ad verbera Lucia respondit verba dei cessare non poterunt ancilla dei sum et ideo dixi verba dei | Luciae |
007356a | V | Non vos Christus inquit loquimini in conspectu judicium sed spiritus sanctus | Luciae |
007374 | R | Per ipsam te deprecor mater quae te suis salvavit precibus ne aliquando mihi in terris nomines sponsum nec velis de corporis mei posteritate fructum mortalitatis inquirere | Luciae |
007374a | V | Quae datura eras pro corruptionis meae auctorem da mihi eunti ad integritatis meae auctorem Christum | Luciae |
007456 | R | Quae sunt haec maleficia tua consularis dixit ut puella fragilis a mille tracta hominibus non movearis ista inquit maleficia mea non sunt sed beneficia dei | Luciae |
007456a | V | Si alia decem milia adduxeris audient mihi dicentem spiritum sanctum quod cadent a latere meo mille et decem milia a dexteris meis | Luciae |
007487 | R | Quid cruciaris quid per diversa mentis tuae tormenta vexaris templum dei me esse si probasti jam crede si non probasti disce | Luciae |
007487a | V | Caste viventes apostolus Christi esse asserit templum dei et habitare in eis spiritum sanctum | Luciae |
007550 | R | Rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi et impetravi a domino inducias martyrii mei | Luciae |
007550a | V | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Luciae |