De BMV
Votive Mass/Office for Mary
Feast code:
15008000
Related chants
Displaying 201 - 250 of 276 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| ah54246 | Sq | O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie | De BMV |
| ah54251 | Sq | Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia | De BMV |
| ah54253 | Sq | Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra virginitas integra servatur | Sicut ros in gramine descendit in virgine verbum summi patris | Patrem non deseruit et mortalem induit formam alvo matris | Sicut terram pluvia sic divina gratia virginem fecundat | Sanctus eam spiritus a peccato penitus abluit et mundat | Non est opus hominis sed est opus numinis et magnae virtutis | Quae virum non noverat concipit et generat auctorem salutis | De BMV |
| ah54254 | Sq | Ave mundi gloria virgo mater Maria Ave benignissima | 2. Ave plena gratia angelorum domina ave praeclarissima | 3. Ave decus virginum ave salus hominum ave potentissima | 4. Ave mater Domini genitrix altissimi ave prudentissima | 5. Ave mater gloriae mater indulgentiae ave beatissima | 6. Ave mater luminis ave honor aetheris ave porta caelica ave serenissima | 7 Ave candens lilium ave opobalsamum ave fumi virgula ave splendidissima | 8 Ave dulcis ave mitis ave pia ave laeta ave lucidissima | 9 Ave porta ave virga ave rubus ave vellus ave felicissima | 10 Ave clara caeli gemma ave alma Christi cella ave venustissima | 11 Ave virga Jesse orta ave scala caeli facta ave nobilissima | 12 Ave stirpe generosa ave prole gloriosa ave fetu gaudiosa ave excellentissima | 13. Ave virgo singularis ave dulce salutaris ave digne admiraris ave admirandissima | 14 Ave turtur tuque munda castitate sed fecunda caritate tu columba ave pudicissima | 15 Ave mundi imperatrix ave nostra mediatrix ave mundi sublevatrix ave nostrum gaudium | 16 Nunc et in perpetuum | De BMV |
| ah54256 | Sq | Jesse proles quibus doles leva moles criminum | Mater solis carens dolis lux in polis siderum | | De BMV |
| g00292 | Cm | Regina mundi dignissima Maria virgo perpetua intercede pro nostra pace et salute quae genuisti Christum dominum salvatorem omnium | De BMV |
| g00292b | CmV | Dei genitrix virgo semper Maria intercede pro nobis deprecamur | De BMV |
| g01390c | InR | Audi filia et vide et inclina aurem tuam quia concupivit rex speciem tuam | De BMV |
| g01408 | In | Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum | De BMV |
| g01408:cs | In | Zdráva svatá rodice (...) | De BMV |
| g01408.2 | In | Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum alleluia | De BMV |
| g01408a | InV | Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clavsit viscera factus homo | De BMV |
| g01408b.1 | InV | Sentiant omnes tuum adjuvamen quicumque celebrant tuam commemorationem | De BMV |
| g01408b.2 | InV | Sentiavit omnes tuum levamen (...) | De BMV |
| g01408c | InV | Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis | De BMV |
| g01408d | InV | Eructavit cor meum verbum (...) | De BMV |
| g01408e | InV | Que gaudium hominis ... | De BMV |
| g01409 | Gr | Benedicta et venerabilis es virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater salvatoris | De BMV |
| g01409a | GrV | Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo | De BMV |
| g01409b | GrV | Virgo casta nobis asta ne nos trucidat demonis hastra o benigna laude digna Maria sanctissima dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo | De BMV |
| g01411 | Al | Alleluia Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis | De BMV |
| g01412 | Al | Alleluia Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus | De BMV |
| g01413 | Tc | Gaude Maria Virgo cunctas haereses sola interemisti | De BMV |
| g01413a | TcV | Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti | De BMV |
| g01413b | TcV | Dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti | De BMV |
| g01413c | TcV | Dei genetrix intercede pro nobis | De BMV |
| g01417.1 | Al | Alleluia Virga Jesse floruit virgo deum et hominem genuit pacem terris reddidit qui poli suma condidit orate | De BMV |
| g01419 | Cm | Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium | De BMV |
| g01419.2 | Cm | Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium alleluia | De BMV |
| g01419b | CmV | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi | De BMV |
| g02261 | Cm | Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa velut lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium | De BMV |
| g02262 | InV | Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo | De BMV |
| g02263 | Al | Alleluia Quae est ista tam formosa pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata | De BMV |
| g02265 | Al | Alleluia Veni electa mea et ponam te in thronum meum quia concupivit rex speciem tuam | De BMV |
| g02266 | Al | Alleluia Ora pro nobis pia virgo Maria unde Christus natus est nobis pro peccatoribus sis miserta | De BMV |
| g02496 | Al | Alleluia O virga mediatrix sancta viscera tua mortem superaverunt et venter tuus omnes creaturas illuminavit in pulchro flore de suavissima integritate clausi pudoris tui orto | De BMV |
| g02497 | Sq | O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam | De BMV |
| g02498 | Sq | O viridissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in viriditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo | De BMV |
| g02574.1 | Al | Alleluia Ave sancta Maria caeli regina mundi et domine suscipe tuorum de notas laudes servorum | De BMV |
| g02576.Tp1 | Al | Alleluia o Maria summum caeli gaudium et spes in te credentium o virginum Maria alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora rubens rosa delicatum lilium Maria candens lilium placa tuum filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora dulcis mitis et formosa summum caeli gaudium ut petas auxilium nobis post hoc exsilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa exaudi nos miseros et ora pro nobis pia et perduc nos ad filium tuum virgo Maria | De BMV |
| g02688 | Al | Alleluia Subveni mater pia ora dominum filium tuum pro populo suo ex te enim nasci nobis dignatus es | De BMV |
| g02756 | Al | Alleluia Dulcis mater dulcinato dulcia prebeus ubera que sola fuisti digna generare regem caelorum et hominum | De BMV |
| g02764 | Al | Alleluia Maria dei genetrix et virgo perennis intercede pro nobis | De BMV |
| g02765 | Tc | Laus tibi Christe filio Mariae nobis assiste precamur in hac die cottidie rex pie respice et preces nostras as te dirige | De BMV |
| g02783 | Al | Alleluia Salve dulcis o Maria que es stella matutina rosa florens sine spina tuum pro nobis roga filium ut sanctorum in aeternum nobis donet consortium | De BMV |
| g02784 | Al | Alleluia Recole virgo Maria a virginem parituram quam in Isaia legisti et gaude quia tu esse meruisti gaude virgo mater gaude et pro nobis intercede | De BMV |
| g02811 | Al | Alleluia Ab arce siderea Gabriel intonuit verbum missum divinitus Mariae continuit Ait illa sum ancilla puella humillima Regis hujus defers cujus mandata (...) | De BMV |
| g02879 | Sq | Gaude Maria terra | De BMV |
| g02880 | Sq | Gaude mater aeterni | De BMV |
| g02882 | Sq | Imperatrix supernorum (...) | De BMV |