De BMV
Votive Mass/Office for Mary
Feast code:
15008000
Related chants
Displaying 151 - 200 of 276 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a08573 | A | Adjuro vos filiae Jerusalem per capreas camporum hinnulosque cervorum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit | De BMV |
| a08574 | A | Descendit dilectus cum triumpho victoriae de crucis altitudine in hortum suum paradisum per Adam clausum ut pascatur ibi primum laetitiae fructum latronis praemium et glorificati hominis lilia colligat | De BMV |
| a08575 | A | Descendit in hortum rosarum carissima mulierum cum multitudine filiarum Sion veni speciosa ostende mihi faciem tuam vox enim tua cunctis dulcior aromatibus | De BMV |
| a08576 | A | Equitatui meo in curribus pharaonis assimilavi te amica mea pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt propter quadrigas Aminadab | De BMV |
| a08577 | A | Veni veni sponsa mea formosa mea columba mea veni coronaberis de monte Amana de vertice Sanir et Hermon filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vinea vineam meam non custodivi indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum | De BMV |
| a08578 | A | Vox dilecti mei pulsanti aperi mihi soror mea columba mea formosa mea immaculata mea ostende mihi faciem tuam exsultabimus et laetabimur memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te | De BMV |
| a08579 | A | Vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui | De BMV |
| a08580 | A | En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque gladius super femur suum propter timores nocturnos | De BMV |
| a08581 | A | Sponsus meus in fenestra jacuit et super fenestram mihi manum praebuit dicens imber abiit vinea floruit et turtur cecinit amica surge propera filiae Jerusalem numquid ascendam sponsi curare vulnera | De BMV |
| a08582 | A | Adjuro vos filiae Jerusalem ut si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus | De BMV |
| a08583 | A | Meliora sunt dilectae meae ubera tua vino fragrantiis unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te | De BMV |
| a08584 | A | Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum fasciculus myrrhae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engadi ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina ego flos campi et lilium convallium sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias | De BMV |
| a08585 | A | Pessulum ostii mei aperui dilecto meo at ille declinavit atque pertransiit ex hoc anima mea liquefacta turbata est sed tu vulnerasti cor meum soror mea in uno osculorum tuorum surge propera amica mea veni et sic quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum indica mihi et inveniam eum tecum | De BMV |
| ah07114 | Sq | Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen | De BMV |
| ah08068 | Sq | Mater dei salus rei Indefessa nos regendo nos tuendo nunquam cessa | Mater casta semper asta supplicando gregem istum apud Christum commendando | Mater bona et matrona roga prolem ut nostrorum peccatorum tergat molem | Mater justa et onusta novo flore fer levamen et solamen tuo more | Mater mitis verae vitis ora natum ut solvatur, quod ligatur per reatum | Mater cara iter para nobis tutum te petimus quamvis simus molle lutum | Mater alma velut palma potens alta in profundo mersos fundo duc ad alta | Mater prolem stella solem interpella ut interna et externa premat bella | Mater serva cum caterva locum istum exoptamus et rogamus propter Christum | Mater orbis confer morbis medicinam spes cunctorum miserorum post ruinam | Mater munda sic emunda nos a faece ne damnemur sed salvemur tua prece | Mater pia o Maria te rogamus ut ablato jam peccato gaudeamus | Mater ave mater salve mater nostri miserere miserere miserere | De BMV |
| ah08071 | Sq | O Maria mater pia stella maris fulgida | Mater alma Dei sponsa summi regis filia | .. | De BMV |
| ah08074 | Sq | Salve mater magne prolis per quam jubar summi solis obscuris emicuit | Salve virgo maris stella per quam sedatur procella mortis et evanuit | .. | De BMV |
| ah08075 | Sq | Salve virgo maris stella Salve verbi Dei cella Salve mater gloriae | Salve vellus Gedeonis novi rore Salomonis madefactum gratiae | .. | De BMV |
| ah08076 | Sq | Salve virgo regia Mundi salus unica | Tu Dei summi genitrix Maria Omnium dominarum est domina | .. | De BMV |
| ah08077 | Sq | Salve virgo sacra parens verbi Dei pare carens in sexu femineo | Cujus idem est ex alvo mundo natus tamen salvo pudore virgineo .. | De BMV |
| ah08080 | Sq | Stellam maris attendamus qui transire decertamus Babylonis flumina | Haec ut nostram indefesse cymbam regat est necesse per fluctus et fulmina | .. | De BMV |
| ah08082 | Sq | Te honorant superi matrem omnis gratiae | Ad te clamant miseri de valle miseriae | Audi preces terge fletus nos commenda filio | Ut nos tua prece suo collocet in solio O Maria | De BMV |
| ah08088 | Sq | Ave virgo virga Jesse per quam patris verbum esse nostrum nosse voluit | Assumendum carnem puram non declinans creaturam per quam pati potuit | .. | De BMV |
| ah08091 | Sq | Ave mulier sole rutilior caelsa per aethera | Tecum filium caelo sublimior patres in dextera | .. | De BMV |
| ah10123 | Sq | Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae Grata virgo Assueri gratus Joseph veri reple potum gloriae Arce spicae pharaonis ut referem septem donis te signant veraciter Mater veri Salomonis madens vellus Gedeonis riga mentes jugiter Ardens rubus incombustus ad te currit omnis justus illustratur lumine Roga Jesum ex te natum in salutem mundo datum ut nos ditet flamine Jucundaris et laetaris et cum sanctis gloriaris plena dei gratia Ave sponsa o beata supra choros exaltata angelorum domina Esto nostra advocata caritate tota lata stellato platatio Sursum ducas o Maria nos ad Christum qui est via sine spatio | De BMV |
| ah10130 | Sq | Ave stella matutina plena gratia divina (..) | De BMV |
| ah15090:13 | HV | Jesu fili summi Patris Jesu fili sanctae matris et intactae virginisi Qui de caelo descendisti et descendens induisti veri formam hominis | De BMV |
| ah15090:14 | HV | Genitricis pia prece nos a luto nos a faece peccatorum ablue Et concede vitam puram et da pacem permansuram et salutem tribue | De BMV |
| ah20252 | Sq | O Maria maris stella plena gratiae mater simul et puella vas munditiae | Templum nostri redemptoris sol justitiae porta caeli spes reorum thronus gloriae | Sublevatrix miserorum vena veniae audi servos te rogantes mater gratiae | Ut peccata sint oblata per te hodie qui te puro laudant corde in veritate | De BMV |
| ah34149 | Sq | O Maria virgo dia Trinitatis scrinium | O benigna laude digna castitatis lilium | Stella maris appellaris portus naufragantium | Legis glosa vernans rosa sinus paenitentium | Spes sanctorum dux caecorum claudorum vehiculus | Odor floris flos pudoris sitientum rivulus | Vas virtutum cor imbutum nobis laudem tribuas | Vox raucrum tu nostrorum raucitatem deleas | Ut clangore et amore oris et mentaliter te laudare et amare possimus perenniter | Noster chorus te sonorus spes collaudat unica nam te pia laus Maria voce decet publica | Virgo Jesse nostram esse te fautricem petimus | Ora patrem nam te matrem nobis addit optimus | Hora mortis d aut fortis sit cordis contritio | Ne damnemur sed laetemur in caeli palatio | De BMV |
| ah37089 | Sq | Salve caelorum regina salve dulcis et inclina nostris aurem precibus | Plena virtute divina salve salutem propina tuis his supplicibus | .. | De BMV |
| ah39066 | Tp | Gaude virgo mater Dei gaude nostrum gaudium | Gaude summa nostrae spei gaude virgo virginum | Gaude cujus redemptorem ediderunt viscera | Gaude cujus salvatorem lactaverunt ubera | Gaude vitae reparatrix gaude plena gratia | Peccatorem mediatrix gaude Sion filia | Gaude maris stella portus naufragantis saeculi | Nostri consolatrix luctus gaude salus populi | Tu nos tecum fac gaudere IN EXCELSIS | De BMV |
| ah40084 | Sq | Flos de spina procreatur et flos rore fecundatur fructum vitae proferens | Inter spinas rosa crescit sed spineti dolum nescit flos prae cunctis redolens | Haec est Evae de radice virgo nata peccatrice prima carens vitio | Sec radicis noxam gerit sed in illa noxa perit fecundata alio | Haec est virgo virginum.. | De BMV |
| ah40085 | Sq | Mirae jubar pietatis micans sidus honestatis lux decora caritatis est virgo Maria | Virtus vera castitatis tollens zima vetustatis ut ignara novitatis innovetur via | .. | De BMV |
| ah40126 | Sq | Salve templum trinitatis deifice (etc.). | De BMV |
| ah42046 | Sq | Rex caeli et terrae nolens ultra ferre mittit ad virginem per fortitudinem spem vitam hominum. Haec salutatio vera perfectio saluti congruit dum virgo protulit calestem Dominum. Mutavit naturam caelestis arbiter humanam figuram adjunxit pariter suae deitati. Salvavit facturam natus viriliter omnem nocituram fugavit fortiter reddens sanitati. Fortis prosiliens ex membris virginis carnem conficiens miseri hominis factor gloriosus. Votum abiciens tenoris veteris normam conficiens novis ex liters forma speciosus. Dum ave protulit angelus virgini hoc fetum detulit matri et virgini casto in gremio. Attende pudica audi mirifica verba angelica te virtus caelica umbrat in utero. Placet haec unio flori virgineo rosa cum lilio gaudet de filio regnante in solio. Erunt solacia in caeli patria tolluntur vitia per mundi spatia nam datur gratia. Ubi trinus regnas et solus gubernas ibi constituas miserans animas in caeli palatio. | De BMV |
| ah45006.3.1 | R | Aurea de spinis processit vilibus olim virgula cujus flos roseus resplenduit ut sol | De BMV |
| ah45006.3.1a | V | Gentes Judeam portandum virga Maria quae florem vitae Messiam protulit ex se ERRORES | Gloria Patri et filio et spiritui sancto | De BMV |
| ah47151 | Ky | Mariae laus et amor pater pie eleison | Virginis o fili Mariae eleison | Mariae fecundator sanctum flamen eleison | Christe Mariae risus felix eleison | Mater prolis Mariae salus vera eleison | Mariae matris fructus et flos eleison | Mariae spiritus alme eleison | Distributor gratiarum paraclite eleison | Mariae inhabitatrix trinitatis | Nos ejus ministros clemens inhabita | Ob amorem tantae matris nostri semper eleison | De BMV |
| ah47154 | Ky | Pater pie factor Mariae eleison | Et qui fecisti hanc matrem Christi virginem eleison | Per virginem salvans hominem eleison | Fili sine matre genite de patre eleison | [Fili] sine patre nate de matre eleison | Fili virginalis honor spiritalis eleison | Spiritus egregiam qui perlustras Mariam eleison | Mariae consolator clemens sanctificator verax amator virginis eleison | Angelorum civibus qui praefers hanc omnibus tu nobis orantibus eleison | De BMV |
| ah47371 | Tp | Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS | De BMV |
| ah47372 | Tp | Splendor patris tuae matris gaudentes de gloria | Duc ad laeta sine meta post haec transitoria | Moysi rubus Gedeonis vellus et nucifera | Aaron virga Salomonis thronus et lucifera | Stella maris ut solaris clara lux egreditur | Heac est una velut luna quae decora creditur | Haec ascendit virga fumi pulvis pigmentarius | Quam effecit universis qua nil Deo carius | Haec ascendit de deserto cunctis carens vitiis | Enixa super delictum affluens deliciis IN EXCELSIS | De BMV |
| ah47373 | Tp | Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS | De BMV |
| ah47393 | Tp | AGNUS Factus homo sumpta de virgine carne Maria MISERERE | AGNUS Quem genuit mater sine patre pater sine matre MISERERE | AGNUS Virginis auxilio propulsis hostibus omne DONA NOBIS PACEM | De BMV |
| ah47470 | Tp | AGNUS Gloriosa spes reorum virgo more instrue o Maria fons hortorum lugi stilla difflue MISERERE | AGNUS Mundans lepram vitiorum hostis fraudes dissue nos virtute beans morum luto servos exue MISERERE | AGNUS Virgo tutrix pupillorum mentis sordes exue a contactu peccatorum circumventos erue DONA NOBIS | De BMV |
| AH49400 | L | Lectio libri sapientiae Maria mater indulgentiae | Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris (...) | De BMV |
| ah54216 | Sq | Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula | De BMV |
| ah54217.1 | Sq | Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo | De BMV |
| ah54219 | Sq | Hodiernae lux diei celebris in matris dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto cordis oris voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri torum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens hortus austro flante porta clausa post et ante via viris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve decus firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mare maris stella ne involvat nos procella et tempestas obvia | De BMV |
| ah54245 | Sq | Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas caelestis gratiae | Ab aeterno vas provisum vas insigne vas excisum manu sapientiae | Salve verbi sacra parens flos de spina spina carens flos spineti gloria | Nos spinetum nos peccati spina sumus cruentati sed tu spinae nescia | Porta clausa fons hortorum cella custos unguentorum cella pigmentaria | Cinnamomi calamum myrrham thus et balsamius superas fragrantia | Salve decus virginum mediatrix hominum salutis puerpera | Myrtus temperantiae rosa patientiae nardus odorifera | Tu convallis humilis terra non arabilis quae fructum parturiit | Flos campi convallium singulare lilium Christus ex te prodiit | Tu caelestis paradisus Libanusque non incisus vaporans dulcedinem | Tu candoris et decoris tu dulcoris et odoris habes plenitudinem | Tu thronus et Salomonis cui nullus par in thronis arte vel materia | Ebur candens castitatis aurum fulvum caritatis praesignant mysteria | Palmam praefers singularem nec in terris habes parem nec in caeli curia | Laus humani generis virtutum prae ceteris habes privilegia | Sol luna lucidior et luna sideribus sic Maria dignior creaturis omnibus | Lux eclipsim nesciens virginis est castitas ardor indeficiens immortalis est caritas | Salve mater pietatis et totius trinitatis nobile triclinium | Verbi tamen incarnati speciale majestati praeparas hospitium | O Maria stella maris dignitate singularis super omnes ordinaris ordines caelestium | In supremo sita poli nos commenda tuae proli ne terrores sive doli nos supplantent hostium | In procinctu constituti te tuente simus tuti pervicacis et versuti tuae cedat vis virtuti dolus providentiae | Jesu verbum summi patris serva servos tuae matris solve reos salva gratis et nos tuae claritatis configura gloriae | De BMV |