Ad Processionem
For Processions
Feast code:
16009000
Related chants
Displaying 1 - 50 of 97 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001784 | A | Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et iniquitates nostrae abstulerunt nos et tu iratus es et avertisti faciem tuam et possederunt nos domini absque te sed respice tu pater noster es et nos lutum ne irascaris satis neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas ultra sed parce placare attende et fac nobis juxta multitudinem benignitatis tuae ut in die bona quam tu fecisti o fons David patens in ablutione menstruatae nec confundamur in nobis sed laetemur in te | Ad Processionem |
001879 | A | Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia | Ad Processionem |
002044 | A | Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia | Ad Processionem |
002128 | A | Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium et mirabantur omnes audientes illos loquentes magnalia dei cum gaudio alleluia | Ad Processionem |
002151 | A | Deprecamur te domine in omni misericordia tua ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista et de domo sancta tua quoniam peccavimus | Ad Processionem |
002236 | A | Dimitte domine peccata nostra tibi peccavimus patientia Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia | Ad Processionem |
002237 | A | Dimitte domine peccata populi tui secundum multitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti patribus nostris propitius esto et nobis et implebitur gloria tua universa terra | Ad Processionem |
002336 | A | Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia | Ad Processionem |
002347 | A | Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia | Ad Processionem |
002347.1 | A | Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia | Ad Processionem |
002360 | A | Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia | Ad Processionem |
002376 | A | Domine rex deus Abraham dona nobis pluviam super faciem terrae ut discat populus iste quia tu es dominus deus noster | Ad Processionem |
002376:cs | A | Pane králi bože všech lidí (...) | Ad Processionem |
002385 | A | Domine si iratus fueris adversum nos quem adjutorem petimus aut quis miserebitur infirmitatibus nostris qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam et Petrum lacrimantem domine suscepisti et nostram paenitentiam suscipe misericors et salva nos salvator mundi | Ad Processionem |
002497 | A | Ecce carissimi dies illa judicii magna et terribilis instat praetereunt dies nostri et velociter advenit praeclarus adventus domini jam crebro sono nos hortatur et dicit priusquam ostium paradisi claudatur unusquisque vestrum cito properet ut introiens in aeternum cum domino regnet praeparate vosmetipsos ut videatis immortalem sponsum et possideatis regnum caelorum | Ad Processionem |
002497a | AV | Ecce mater nostra Jerusalem cum magno affectu clamat ad nos et dicit venite filii mei dilectissimi venite ad me | Ad Processionem |
002591 | A | Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitum ejus audivi et descendi liberare eos alleluia alleluia | Ad Processionem |
002766 | A | Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia | Ad Processionem |
002768 | A | Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et dona pluviam super terram quam dedisti patribus nostris domine deus noster | Ad Processionem |
002768.1 | A | Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et da nobis pluviam | Ad Processionem |
002780 | A | Exclamemus omnes ad dominum dicentes peccavimus tibi domine patientiam habe in nobis et erue nos a malis quae cottidie accrescunt super nos alleluia | Ad Processionem |
002822 | A | Exsurge domine adjuva nos et libera nos propter nomen tuum | Ad Processionem |
002822b | AV | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis | Ad Processionem |
002980b | AV | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et defecit anima mea in atria domini | Ad Processionem |
003346 | A | Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos parce domine et inclina super nos misericordiam tuam alleluia | Ad Processionem |
003400 | A | Invocantes dominum exclamemus ut respiciat populum suum conculcatum et dolentem et protegat templum ne ab impiis contaminetur sed misereatur nimis afflictae civitatis suae | Ad Processionem |
003772 | A | Miserere domine plebi tuae super quam invocatur nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia | Ad Processionem |
003772.1 | A | Miserere domine populo tuo super quem invocatum est nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia | Ad Processionem |
003829 | A | Multa sunt domine peccata nostra tibi peccavimus exspectatio Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia | Ad Processionem |
003971 | A | Numquid est in idolis gentium qui pluat nisi tu deus aut caeli possint dare pluviam nisi tu volueris tu es dominus deus noster quem exspectamus dona nobis pluviam | Ad Processionem |
003993 | A | O beata infantia per quam generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero | Ad Processionem |
004004 | A | O beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | Ad Processionem |
004060 | A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem | Ad Processionem |
004061 | A | O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit | Ad Processionem |
004090 | A | O virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum | Ad Processionem |
004143 | A | Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos domine exaudire alleluia | Ad Processionem |
004143.2 | A | Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus tibi hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare voce sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos hodie exaudire alleluia | Ad Processionem |
004164.1 | A | Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum dominum ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim propitius exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur mundi redemptor quem pater misit ovibus pastorem alleluia alleluia | Ad Processionem |
004190 | A | Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque repellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia | Ad Processionem |
004213 | A | Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei surgens a mortuis dominum se confirmat exsultemus et jucundemur in eo qui vera salus est mundi alleluia | Ad Processionem |
004219 | A | Parce domine parce populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ut non in aeternum irascaris nobis alleluia alleluia | Ad Processionem |
004257 | A | Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiat manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua qui Ninive pepercisti miserere nobis | Ad Processionem |
004314 | A | Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia | Ad Processionem |
004339 | A | Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia | Ad Processionem |
005153 | A | Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetavit per universum regum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus es miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi illud revolvens quod pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia | Ad Processionem |
005403za | AV | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | Ad Processionem |
005403zg | AV | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Ad Processionem |
202442 | A | In Niniven civitate magna (...) | Ad Processionem |
202443 | A | In nomine domini dei nostri ambulavimus nos et omnes populi quoniam in Sion facta est lex et verbum domini de Jerusalem regnabit dominus in aeternum alleluia | Ad Processionem |
204825 | A | Surgite sancti de mansionibus vestris loca sanctificate plebem benedicite et nos humiles peccatores in pace custodire | Ad Processionem |