Yventii
Feast code:
20000161
Related chants
Displaying 1 - 34 of 34 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 001322 | A | Alio quoque tempore dum quidam exactor fisci transiret ticinum pecuniam perdidit | Yventii |
| 001843 | A | Cogitans haec daemonia corripitur sanguis ex ore emittitur donec praesul veniat | Yventii |
| 002070 | A | Cumque Porphyrius papiam introisset audito quod vir dei missarum sollemnia celebraret furens ad eum affligendo festinavit | Yventii |
| 002480 | A | Dum vir domini Syrus obitum imminere cognosceret vocavit Yventium dicens non te lateat fili tertium post me hujus officii honorem pertingere | Yventii |
| 002486 | A | Eadem vero tempestate Vespasianus Caesar Porphyrium circumquaque direxerat christianos lacerare | Yventii |
| 002650 | A | Erat consolator maerentium insignis defensor pupillorum ac viduarum munerator | Yventii |
| 002654 | A | Erat enim simplicitate clarus et humilitate qui paucos et pacificos agens annos migravit ad dominum | Yventii |
| 003474 | A | Jam tua miseratione Christe istam provinciam fidelis turba ita repleverat ut eam describere nequiret Porphyrius | Yventii |
| 004324 | A | Post cujus excessum Pompejus quem ipse gradu diaconatu sublimaverat ejus sedis infulas dei nutu est assecutus | Yventii |
| 004335 | A | Postquam beatus Yventius quamquam repugnaret a patre nuntiatam susceperat dignitatem | Yventii |
| 004360 | A | Praedicante sancto viro lux divina plebem circumspexit et Porphyrius credidit Christo domino | Yventii |
| 004385 | A | Pro qua vir dei diaconum misit exuperantium quem contemnens creditor exspiravit corruens | Yventii |
| 005333 | A | Venientes omnes populi reddentes Christo laudem per quem rutilat pastor noster Yventius in miraculis multis cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus | Yventii |
| 005355 | A | Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quia pastor rutilat Yventius signis in praeclaris | Yventii |
| 005417 | A | Vidua quae diu quaedam a creditore fatigata ad virum dei protinus confugit et misericordiam suppliciter ejus postulabat | Yventii |
| 005514 | A | Yventi confessor excelsi egregie plebis sacrae pontifex caelestis aulae consors gloriosissime esto Ticinensis coetus memor piissime quem tu docuisti omnes ut exsultemus tecum in caelis | Yventii |
| 006108 | R | Antistes Yventius dum iret Mediolanum ob confirmandas mentes fidelium idolorum cultores variis eum coeperunt laniare injuriis | Yventii |
| 006108a | V | Eadem hora procellosus turbo emicuit et fortis super eos grando descendit | Yventii |
| 006234 | R | Beatus Yventius dum peteretur suscipere pontificium tanto se indignum clamabat honore sed quia vaticinium praevaluit patris votum compellitur filius | Yventii |
| 006234a | V | Non enim potuit latere praesagium a patre dictum | Yventii |
| 006368 | R | Cum ingrederetur beatus Yventius in urbem Mediolanum ministri daemonum clamabant dicentes ne urbem deludes et tu puniaris | Yventii |
| 006368a | V | Coeperunt eum variis laniare injuriis et resistebant ei dicentes | Yventii |
| 006556 | R | Dum quidam exactor fisci transiret Ticinum pecuniam perdidit quam nutu Christi praesul Yventius maerenti restituit | Yventii |
| 006556a | V | Consistente beato Yventio super ripam fluminis pecunia super aquas natare coepit et ad pedes sancti viri pervenit | Yventii |
| 006996 | R | Iste est confessor Yventius qui vigilando in laude Christi vidit sibi assistentes sanctum Nazarium atque Syrum quorum est adeptus promissa et cum ipsis in aeternum modo regnat | Yventii |
| 006996a | V | Yventi prudentissime jam te oportet gaudere nobiscum in caelis dixit beatus Nazarius atque Syrus | Yventii |
| 007087 | R | Levita Christi dum plebis declinaret preces Laudensium oppidum citus petiit ubi tandem repertus papiam nolens dicitur et pontifex aptatur | Yventii |
| 007087a | V | Ibique tandem aliquamdiu latuit et a Ticinense plebe repertus | Yventii |
| 007349 | R | Paralytica quaedam auxilium salutis postulabat quam vir dei respiciens signum crucis imposuit statimque pristinae est restituta sanitati | Yventii |
| 007349a | V | Imposito signo crucis super eam mox ab ea omnis dolor recessit | Yventii |
| 007581 | R | Sancte pastor Yventi intercede pro cuncto grege tibi a deo dato ut tua monita sequendo perveniat ad vitam aeternam | Yventii |
| 007581a | V | Fundens egregie praesul preces ad dominum ut bonis insistens operibus | Yventii |
| 007909 | R | Vocans beatus Syrus Yventium ministrum suum dixit ei non te lateat fili carissime tertium post me hujus honoris officium feliciter obtinere | Yventii |
| 007909a | V | Confortare et viriliter age ne te terreat perturbantium rabies | Yventii |