Yventii

Related chants

Displaying 1 - 34 of 34 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001322 A Alio quoque tempore dum quidam exactor fisci transiret ticinum pecuniam perdidit Yventii
001843 A Cogitans haec daemonia corripitur sanguis ex ore emittitur donec praesul veniat Yventii
002070 A Cumque Porphyrius papiam introisset audito quod vir dei missarum sollemnia celebraret furens ad eum affligendo festinavit Yventii
002480 A Dum vir domini Syrus obitum imminere cognosceret vocavit Yventium dicens non te lateat fili tertium post me hujus officii honorem pertingere Yventii
002486 A Eadem vero tempestate Vespasianus Caesar Porphyrium circumquaque direxerat christianos lacerare Yventii
002650 A Erat consolator maerentium insignis defensor pupillorum ac viduarum munerator Yventii
002654 A Erat enim simplicitate clarus et humilitate qui paucos et pacificos agens annos migravit ad dominum Yventii
003474 A Jam tua miseratione Christe istam provinciam fidelis turba ita repleverat ut eam describere nequiret Porphyrius Yventii
004324 A Post cujus excessum Pompeius quem ipse gradu diaconatu sublimaverat ejus sedis infulas dei nutu est assecutus Yventii
004335 A Postquam beatus Yventius quamquam repugnaret a patre nuntiatam susceperat dignitatem Yventii
004360 A Praedicante sancto viro lux divina plebem circumspexit et Porphyrius credidit Christo domino Yventii
004385 A Pro qua vir dei diaconum misit exuperantium quem contemnens creditor exspiravit corruens Yventii
005333 A Venientes omnes populi reddentes Christo laudem per quem rutilat pastor noster Yventius in miraculis multis cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus Yventii
005355 A Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quia pastor rutilat Yventius signis in praeclaris Yventii
005417 A Vidua quae diu quaedam a creditore fatigata ad virum dei protinus confugit et misericordiam suppliciter ejus postulabat Yventii
005514 A Yventi confessor excelsi egregie plebis sacrae pontifex caelestis aulae consors gloriosissime esto Ticinensis coetus memor piissime quem tu docuisti omnes ut exsultemus tecum in caelis Yventii
006108 R Antistes Yventius dum iret Mediolanum ob confirmandas mentes fidelium idolorum cultores variis eum coeperunt laniare injuriis Yventii
006108a V Eadem hora procellosus turbo emicuit et fortis super eos grando descendit Yventii
006234 R Beatus Yventius dum peteretur suscipere pontificium tanto se indignum clamabat honore sed quia vaticinium praevaluit patris votum compellitur filius Yventii
006234a V Non enim potuit latere praesagium a patre dictum Yventii
006368 R Cum ingrederetur beatus Yventius in urbem Mediolanum ministri daemonum clamabant dicentes ne urbem deludes et tu puniaris Yventii
006368a V Coeperunt eum variis laniare injuriis et resistebant ei dicentes Yventii
006556 R Dum quidam exactor fisci transiret Ticinum pecuniam perdidit quam nutu Christi praesul Yventius maerenti restituit Yventii
006556a V Consistente beato Yventio super ripam fluminis pecunia super aquas natare coepit et ad pedes sancti viri pervenit Yventii
006996 R Iste est confessor Yventius qui vigilando in laude Christi vidit sibi assistentes sanctum Nazarium atque Syrum quorum est adeptus promissa et cum ipsis in aeternum modo regnat Yventii
006996a V Yventi prudentissime jam te oportet gaudere nobiscum in caelis dixit beatus Nazarius atque Syrus Yventii
007087 R Levita Christi dum plebis declinaret preces Laudensium oppidum citus petiit ubi tandem repertus papiam nolens dicitur et pontifex aptatur Yventii
007087a V Ibique tandem aliquamdiu latuit et a Ticinense plebe repertus Yventii
007349 R Paralytica quaedam auxilium salutis postulabat quam vir dei respiciens signum crucis imposuit statimque pristinae est restituta sanitati Yventii
007349a V Imposito signo crucis super eam mox ab ea omnis dolor recessit Yventii
007581 R Sancte pastor Yventi intercede pro cuncto grege tibi a deo dato ut tua monita sequendo perveniat ad vitam aeternam Yventii
007581a V Fundens egregie praesul preces ad dominum ut bonis insistens operibus Yventii
007909 R Vocans beatus Syrus Yventium ministrum suum dixit ei non te lateat fili carissime tertium post me hujus honoris officium feliciter obtinere Yventii
007909a V Confortare et viriliter age ne te terreat perturbantium rabies Yventii