002559 |
A |
Ecce virum prudentem qui aedificavit supra petram et in ore ejus non est inventus dolus quia deus elegit eum sacerdotem sibi |
De Susceptione Regum |
a02681 |
A |
Benedicat tibi dominus semper et custodiat te ab omni malo convertat quoque vultum suum ad te et det tibi pacem |
De Susceptione Regum |
a02681a |
AV |
Ostendat faciem suam tibi et misereatur tui |
De Susceptione Regum |
a02682 |
A |
Ingredere benedicte domini in locum qui praeparatus est tibi deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere faciat atque multiplicet det tibi benedictiones patrum tuorum serviant tibi populi et adorent te tribus benedictus erit in aeternum alleluia |
De Susceptione Regum |
a02683 |
A |
Salve proles regum invictissimorum dominus deus excercituum memoriale tuum Et tu ad dominum deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi Et spera in domino deo tuo semper salve proles regum invictissimorum |
De Susceptione Regum |
ah51186b |
H |
Ave beati germinis Invicte rex et inclyte omnis tibi militia occurrat ovans caelitum | Intacta Christi genitrix mater honora virginum chorum pudicum socians tibi procedat obviam Ave * | Agonithetae apostoli victoriosi martyres omnesque sancti ordines semper vocent te laudibus Ave *| Nos pro statu parvi loci reisque modo pauperis laetantes pio Domino occurrimus in omnibus Ave* | Haec ipsa gaudent tempora floreque verno germinant adventus omni gaudio quando venit optatior |
De Susceptione Regum |
h02330 |
ANT |
Alleluia occurrerunt seniores civitatis dicentes pax in introitu vestro alleluia pacem nuntiare venimus domino alleluia sanctificamini et gaudete nobiscum alleluia alleluia |
De Susceptione Regum |
h02655 |
ANT |
Benedictus dominus qui direxit gressus vestros ad nos pax vobis et gaudium usque in aeternum et in saeculum saeculi |
De Susceptione Regum |
h02655a |
ANTV |
Vos estis genus electum regalae sacerdotium gens sancta populus adquisitionis |
De Susceptione Regum |
h02807 |
ANT |
Desideravimus videre adventum vestrum cum summo gaudio et vidimus et gavisi sumus alleluia
|
De Susceptione Regum |
h02807a |
ANTV |
Et gaudemus gaudio magno * |
De Susceptione Regum |
h03065 |
ANT |
Ecce ostium veritatis vobis apertum est ingredimini in tabernaculo dei alleluia alleluia |
De Susceptione Regum |
h03065a |
ANTV |
Intrate portas domini in confessione * |
De Susceptione Regum |
h03206 |
ANT |
Exspectavimus faciem vestram videre alleluia cum magno desiderio quia vos estis gaudium nosturm ante dominum alleluia alleluia |
De Susceptione Regum |
h04176 |
ANT |
Sancti omnes et ecclesiae Christi in osculo sancto salutant vos alleluia alleluia alleluia
|
De Susceptione Regum |