Transl. Hieronimi

Moving of Jerome's relics

Feast date:
May.9

Related chants

Displaying 1 - 4 of 4 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah16252 H Novum sidus verae lucis ex alto divinitus refulsit in cunctis locis Hieronymus caelitus enodando sonum vocis aeternorum ambitus I Ex abysso veritatis divini consilii auxit lumen caritatis et coronam lilii stolamque virginitatis aureolam praemii I Sol illuminans obscura per omnia prospicit expellendo quae non pura haerses et abjicit indagando quae sunt clara veram fidem conficit I Ad locum eremitarum ampliavit pariter et illuxit quam praeclarum sit amore dulciter quando mundum sibi carum contempsit celeriter I Nudam humum amplexando ad praesepe Domini festinavit relaxando quae nociva homini bonisque communicando quae conformant lumini I Deo patri laus et honor sit eet ejus filio pari spiritui sancto doctori eximio qui Hieronymum dotavit de perenni gaudio Transl. Hieronimi
ah22205 H Hymnum novum decantemus modulatis vocibus Hieronimum imploremus pium patrem omnibus ut adsistat occurramus sinceris affectibus | Mundam vanum contemnentem ex Stridonis oppido eremumque sitientem ex patre Eusebio nobili ex stirpe natum confini Pannonio | Verum lumen nostrae vitae petentem Hebraicam simul Graecam et Latinam linguam et grammaticam Victorinum oratorem a quo et rhetoricam | Sacrosanctum scripturarum abyssale fluvium intuentem quam praeclare auxit et praeconium effundendo nobis planum quod erat tam asperum | Decus honor deo patri sit et ejus filio spiritui sancto pari doctori eximio et Hieronimo beato sempiterna saecula Transl. Hieronimi
ah22206 H Chorus fidelium coetus angelici pangant praeconium sancti Hieronimi cultoris eremi fidelis domini et doctoris eximii | Totum se praebuit dei obsequio cum mundum renuit in monasterio quod sibi condidit et suis posteris juxta praesepe domini | Ornatus meritis dives virtutibus cum suis monachis in die obitus colloquens monuit ne moestidudinem sed verum gerant gaudium | Regnis coelestibus mundi miseriam cum meis actibus relinquens veniam in summa gaudia aeterna praemia per infinita saecula | Ex hoc sit gloria patri et filio laus sit et latria sancto paraclito ut cum Hieronimo ducat ad patriam et lucem quam inhabitat Transl. Hieronimi
ah22207 H Sanctorum decus praesulum et doctor lumen refulgens in obscuro auctor noster salutis veritatis cultor eremi pastor | Tibi est datum regimen fidele haereses omnes deprimens adhaeres sacrae doctrinae malleus es vere haereticorum | Augendo fidem contra infideles tu semper idem satagis docere vitae perennis ais permanere fruitionem | Gloriam mundi spernis contemnendo carnem lascivam pius jejunando et nudam humum amplectens cubando semper in vita | Utque ad astra traheris a summis caelicis viris diceris jucundis artubus sacris sociatus puris gaudiis vitae | Tibi sit patri filioque vero gloria laudis spiritui tuo qui cum utroque sempiterno deo manet aequalis Transl. Hieronimi