Leopoldi, transl.

Moving of Leopold, Margrave of Austria's relics (Leopoldi Marchionis)

Feast date:
Feb.15
Feast code:
14021520
Notes:

Holweck, p. 606;

Related chants

Displaying 1 - 39 of 39 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
100207 I Per summae venerationis obsequium magnum colamus Leopoldi dominum Leopoldi, transl.
200029 A A saeculo parata est sedes a forti domino electo Leopoldo virtutum decore praecincto Leopoldi, transl.
200444 A Austria laetare vere felix regio quae summis collocatum principibus laudans Leopoldum Marchionem piissimum Leopoldi, transl.
201330 A Dolum linguae nec opprobrium contra proximos egit quia eos amore dei sicut seipsum dilexit Leopoldi, transl.
201533 A Eia nunc dominum laudent universae familiae gentium qui veritatem et misericordiam confirmavit super gloriosissimum Leopoldum principem suum Leopoldi, transl.
201606 A Eruditus terrena Leopoldus judicavit quia domino servivit in timore exsultans ei qui summa majestas est cum tremore Leopoldi, transl.
201746 A Exsultatione ast hymnorum confessione Leopoldus in conspectu intravit domini qui eum fecit hominem primo hinc justum et tandem beatificavit Leopoldi, transl.
201832 A Fides recta indicat deum aeternum remuneratorem inquirentibus caritatis unctione seipsum requiem obtineamus mitissimam angelorum nanciscamur oblectamenta regno utamur mansuro indulgeat miseris praecamur errata remittat aversis tormentorum omnem reatum Leopoldi, transl.
201868 A Fortissime deus cujus potentia ex nihilo creata sunt omnia cujus sapientia rite gubernantur universa cujus clementia pie relevatur miseria cujus justitia aequissime reddet cuique secundum opera sua quaesumus votis beati Leopoldi nostri patroni consequi ut nos potenter defendas in finem optandum dirigas misericorditer nobiscum agas et tandem juste non aestimator meriti sed solita potius pietate nobis beatitudinem concedas Leopoldi, transl.
202300 A Hymnisemus hilares aeternae sapientiae ut meritis atque rogatu illustris ethici Leopoldi auctore unigenito dei et Mariae filio trinitatis haereamus obsequiis moribus abjectis scelestorum consolati omnipotentis notitia rapiamus ardus deliciis usuri supernorum Leopoldi, transl.
202356 A Illuminavit vultum suum super Leopoldum misertus ei dominus ut mandatorum viam congnosceret et ommium gentium salutare Leopoldi, transl.
202557 A Injuriam passis justitiam Leopoldus ministravit caecos ducens elisos erigens compeditos solvens famelicos pavit Leopoldi, transl.
202920 A Legem domini meditatus est Leopoldus noctes atque dies quare voluntas ejus optima fructum dare voluit meritorium Leopoldi, transl.
202951 A Lunam stellas et caelorum opus videns mirabatur quo sibi perfectae dei laudis materia praestabatur Leopoldi, transl.
203637 A Odivit nempe iniquitatem operances scelera abominando cum dilectione proximorum Leopoldi, transl.
203646 A Omnes adversantes Leopoldo percussit dominus quia per ipsum etiam filios contrivit hominum dentes daemoniorum Leopoldi, transl.
203658 A Omnes sanans contritos ligans stellarum nomina vocans magnae virtutis et sapientiae dominus mansuetum ad se suscepit ovans Leopoldum Leopoldi, transl.
203669 A Omnia opera domini Leopoldi animum concitarunt ut benedicens laudaret dominum ac cunctis superextolleret ipsum Leopoldi, transl.
203798 A Peccatum irascendo Leopoldus non commisit dum sacrificio justitiae iniquitates non admisit Leopoldi, transl.
204800 A Super flumina et maria fundatus est Leopoldus quando victis tentamentis omnibus ascendit in montem domini stans in loco sancto ejus Leopoldi, transl.
205047 A Ubique fines tuos pax possedit o Austria Leopoldo te gubernante quae in melius reformabitur Innocentio ipsum sublimante Leopoldi, transl.
205060 A Universa quae sunt vivunt sentiunt vel intellegunt laudate nomen domini singulariter exaltatum Leopoldi, transl.
205074 A Ut clibanum posuit odientes Leopoldum dominus sed ei benedictionis et multorum honorum tribuit decus Leopoldi, transl.
600309 R Burgi loco miraculose prodito reginae caeli caenobium claustrinopolis fabricavit in quo cum conthorali faecundissima resurrectionem exspectat generalem dotatus stola prima supervestiri cupiens secunda Leopoldi, transl.
600309a V Qua fulgebit sicut sol discurret ut scintilla subtilis et impassibilis Leopoldi, transl.
600368 R Claustri saepta quibus servi et ancillae dei ne in viam abeant mundanorum ultro mancipantur sanctus erigebat Leopoldus et plurima in Austria fundavit atque dotavit monasteria ad militandum in eis deo sub beatorum Augustini et Benedicti regulis valde securis Leopoldi, transl.
600368a V Quorum jugum suave et onus leve dei non gravas dilectores Leopoldi, transl.
600550 R Deo soli ex infinita sui bonitate summe se diffundenti ut in essentia simplicissima realis subsistat personarum trinitas sit laus per Jesum Christum dei et hominis filium unius quidem personae triplicis vero substantiae et duplicis naturae qui nos sanguine spiritu cooperante sancto patri reconciliavit Leopoldi, transl.
600550a V Impetra nobis sancte Leopolde ut Christo domino digne gratias referamus Leopoldi, transl.
600563 R Devoti pio et humili mentis affectu in eum qui super omnia est jugiter tendunt et a tanta repulsi majestate ipsius opera securius contemplantur infernalia timore horrentes filiali cunctis deum terrenis praeferentes varios in beatitudine admirantes caelesti talia cogitare est vere felicitari appropinquare Leopoldi, transl.
600563a V Nolite fieri sicut equus et mulus ut non intellegatis gaudia sint quanta beatis Leopoldi, transl.
600803 R Etsi sanctus noster non caelibata sed fretus sit conjugio fructus tamen prole sollemnissima compensavit etiam conjugium jam factum non divortio reprobavit sed praesentia sua et matris suae utique virginum et singulari ipsum miraculo Christus dominus honoravit approbavit confirmavitque Leopoldi, transl.
600803a V Erant autem ambo justi ante dominum de marito et ejus uxore canit evangelium Leopoldi, transl.
600837 R Exsultate in rege vestro o fideles animae qui ab aeterno nobis fidum praedestinavit advocatum Leopoldum inclytum qui talis est pro nobis in caelo verius qualis ab omnibus in terra est cognominatus Leopoldi, transl.
600837a V Pius ac piissimus meruit solotenus praedicari qui nunc ferventissimus interpellator nequit dubitari Leopoldi, transl.
600911 R Fratres sumus Leopoldi carissimi si originem nostram deum advertimus sic nobiles si vita ab eo non degeneramus vera certaque nobilitas est et re et nomine esse christianum Christo namque servire regnare est et ejus frenis regi summa libertas Leopoldi, transl.
600911a V Ut alligentur reges in compedibus mandatorum ejus et nobiles ferreis teneantur manicis disciplinae Leopoldi, transl.
601514 R Novi sollemnitas praeconis nostri non cassa nostras instruit mentes qua potentia sapientia et bonitate diversam hominum sortem summae trinitatis operetur abyssalis justitia oremus ergo omnes ut per preces Leopoldi veniam obtineamus et gratiam Leopoldi, transl.
601514a V Multum enim valet deprecatio justi assidua praesertim apud deum de concedendis certa Leopoldi, transl.