A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12651 - 12700 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a02561.1 | A | Sana Domine infirmum istum et medica eum spiritali medicamine ut in pristina sanitate restitutus gratiarum tibi referat actionem | Pro infirmis |
a02562 | A | Sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea et anima mea turbata est valde sed tu domine convertere et eripe animam meam | Ad visitandum infirmum |
a02569 | A | Ambulate sancti dei in viam quam elegistis ad locum festinantes qui vobis praeparatus est alleluia | In Letaniis maj. |
a02656 | A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem o quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit o beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | Dom. 2 Adventus |
a02657 | A | Venit angelus ad Mariam virginem verbum deitatis praedixit aveto pura virgo dei genitrix futura de spiritu suppremo conceptura tunc locuta est virgo et dixit ei ecce ancilla dei fiat mihi juxta verbum quod dixisti et mox adventu spiritus sancti concepit filium Emmanuel | Dom. 4 Adventus |
a02658 | A | Vae nobis quia peccavimus parce redemptor parce jam parce tua nos gloriosa per crucem sanguinis unda nos purificet supplices petimus | Fer. 6 in Parasceve |
a02659 | A | Vinea mea electa ego te plantavi vineam veram quomodo conversa es in amaritudine | Fer. 6 in Parasceve |
a02661 | A | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire et visitare qui fuisti dignatus visitare infernum et illi qui in tenebris tenebantur per te domine lucem magnam viderunt veni require servos tuos cum gaudio psallentes tibi ut non inveniantur cum his qui ab initio peccant memento domine Jesu quae locutus es et dixisti ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo et ego ero in medio eorum alleluia | Pro tribulatione |
a02662 | A | In Ninivem civitatem magnam jejunabant et orabant flebant et dolebant nimis homines pecora de agris minabant infantes lactantes segregabant ab uberibus dolens dominus super universam generationem illam et clamaverunt ad dominum dicentes peccavimus precamur da nobis indulgentiam presta domine et miserere nobis alleluia alleluia | Pro tribulatione |
a02664 | A | Ego sum alpha et o primus et novissimus initium et finis | Ascensio Domini |
a02665 | A | Salve rex adorande decus caeli et terrae qui venisti redimere nos a sede patris salva nos condolens lapsis ac perditis tu pius pastor dona nobis redemium | Ascensio Domini |
a02670 | A | Miserere spiritus paraclitus consolatio mea illuminatio mea miserere domine deus trinitas et unitas te laudo te adoro te confiteor pax mea spes mea laus mea pulchritudo mea beatitudo mea tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio semper et ubique in saecula sempiterna amen | Ad Processionem |
a02671 | A | Benedic domine domum istam et omnem congregationem quae habitat in ea alleluia | Ad Processionem |
a02672 | A | Signum salutis pone domine Jesu non permittas introire angelum percutientem alleluia | Ad Processionem |
a02673 | A | Monica ferocissimum viri demulcens animum suum traxit ad dominum alleluia | Monicae |
a02674 | A | Mira virtus in femina ipsos nautas per marina consolatur discrimina alleluia | Monicae |
a02675 | A | Laudat eam Ambrosius quod ceteris ferventius bonis instet operibus operibus alleluia | Monicae |
a02676 | A | Benedicta haec vidua cuis praece assidua conversa est proles sua alleluia | Monicae |
a02677 | A | Ancilla christi Monica prole fulgens magnifica deum nobis pacifica alleluia | Monicae |
a02678 | A | Ad honorem sancti patris Augustini suae matris festa colentes inclyta representemus merita quae mundo justitiae lumen fudit ecclesiae alleluia | Monicae |
a02679 | A | Sancta Monica precamus nos qui hoc festum agimus ut qui ob tui gratiam hanc egerint memoriam his veniam peccaminum impetres apud dominum alleluia | Monicae |
a02681 | A | Benedicat tibi dominus semper et custodiat te ab omni malo convertat quoque vultum suum ad te et det tibi pacem | De Susceptione Regum |
a02682 | A | Ingredere benedicte domini in locum qui praeparatus est tibi deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere faciat atque multiplicet det tibi benedictiones patrum tuorum serviant tibi populi et adorent te tribus benedictus erit in aeternum alleluia | De Susceptione Regum |
a02683 | A | Salve proles regum invictissimorum dominus deus excercituum memoriale tuum Et tu ad dominum deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi Et spera in domino deo tuo semper salve proles regum invictissimorum | De Susceptione Regum |
a02684 | A | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam dicit dominus | Dom. 2 Quadragesimae |
a02685 | A | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui quia concupivit rex pulchritudinem tuam | Comm. plurimorum Virginum |
a02687 | A | Sancte Gorgoni tua nos protectione custodi signaculo sancte crucis munitos ab hoste | Gorgonii |
a02689 | A | Cum autem beatus Johannes ingrederetur civitatem Drusiana quae semper eum fuerat secuta deo serviens in castitate et humilitate perfecta desiderio redditus ejus fatigata sed morte preventa efferebatur mortua | Joannis Evang. |
a02690 | A | Ut vidit vero beatus Johannes pauperes ac viduas cum parentibus flentes feretrum deponi jussit et clara voce dixit Drusiana suscitet te Jesus Christus surge et domum tuam revertere sana | Joannis Evang. |
a02691 | A | At illa surrexit ad hanc vocem atque abire coepit ita ut videretur ipsi Drusiane non quod a morte sed quasi a somno excitasset eam | Joannis Evang. |
a02693 | A | Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel | Nativitas Domini |
a02694 | A | O beate Dionysi magna est merces tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui caritate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes | Dionysii |
a02695 | A | Descendit Jesus cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis alleluia | Josephi |
a02696 | A | Trahe nos virgo imaculata post te curremus in odorem unguentorum tuorum | De BMV |
a02698 | A | Galliarum populis nova lux exorta est quando illos Benedictus illustravit praesentia tunc aperti sunt oculis caecorum et mortuo suscitato patriarchae corpus mortuum prophetavit | Benedicti |
a02699 | A | Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia | Josephi |
a02700 | A | Sapientiam Sanctorum narrent populi et laudes eorum nuntiet ecclesia | Basilidis et sociorum |
a02702 | A | Gratia dei et misericordia est in sanctos ejus et respectus in electos illius | Basilidis et sociorum |
a02703 | A | Vestimentum tuum candidum quasi nix et facies tua sicut sol | De BMV |
a02704 | A | In sanctitate et justitia servierunt domino omnibus diebus suis ideo stolam gloriae induit illos dominus deus Israel | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
a02705 | A | Ecce jam venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terras | In tempore Adventus |
a02718 | A | Pacificus vocabitur et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
a02719 | A | Deus judex justus fortis et longanimis numquid irascetur per sigulos dies | |
a02720 | A | Regnum ejus regnum sempiternum est et omnes reges serviet ei et obedient | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
a02721 | A | Hodie sanctus Benedíctus post mortem triumphans Galliam ingressus est alleluia hodie translata est gloria de monte sancto ut Francia patriarchae corpus possideret cujus spiritum acceperat alleluia | Benedicti |
a02722 | A | Ecce vir oriens nomen ejus sedebit et dominabitur et loquetur pacem gentibus | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
a02723 | A | Ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae | |
a02724 | A | Dabit illi dominus deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis alleluia | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
a02725 | A | A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas | Septem Dolorum BMV |
a02726 | A | Ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua | Sacratissimi Cordis Jesu |