A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12501 - 12550 of 13947 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a02177 | A | Apprehendentes enim cum disciplina virtutum sanctae ecclesiae baptismum matris suae detestati sunt paganismum | Fortunatae et sociorum |
| a02178 | A | Beata quoque virgo sanctae religionis habitum arripuit et vanitati mendacioque abnegans Christo dedicavit | Fortunatae et sociorum |
| a02179 | A | Contra istos sanctos in justitia tua deus deductos mundus quam ipsi sprevere coepit persecutionem movere | Fortunatae et sociorum |
| a02180 | A | Quidam denique praefectus a Caesare Diocletiano Caesaream directus gloria et honore dignos coronari penis affecit martyrii | Fortunatae et sociorum |
| a02181 | A | O fortes Christi puglies in tabernaculo ejus jam per vigiles nunc in sancto ipsius monte pro nobis semper intercedite | Fortunatae et sociorum |
| a02185 | A | Calicem dei sitiens sancta virgo capitur ac judicis exhibita pro tribunali blanditiis et terroribus pulsatur | Fortunatae et sociorum |
| a02186 | A | Inimico domini virgo respondit judicio si uni deo te velles mancipare nec multis diis deservire | Fortunatae et sociorum |
| a02187 | A | Filius praefectae tuus cui velles me desponsare est homo tantum sponsus autem meus deus est orbis terrarum | Fortunatae et sociorum |
| a02188 | A | Pedibus sanctae puellae mater sua ejulans advolvitur volens eam avertere de via hac qua gradiebatur | Fortunatae et sociorum |
| a02189 | A | O Jatri filia si me diligis inquit crede mecum in Christum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Fortunatae et sociorum |
| a02190 | A | Virgo repleta bonis domus domini dato pretio obtinuit ut ad sanctos dei carcerarius eam intromiserit | Fortunatae et sociorum |
| a02194 | A | Gaudeamus sanctorum patrociniis suffulti martyrum quorum reliquias Christus nobis speciale dedit solacium | Fortunatae et sociorum |
| a02198 | A | Praeses divinae virtutis opus magicae artis esse mentitus necem virginis est molitus | Fortunatae et sociorum |
| a02199 | A | Conventu ergo facto ad amphitheatrum jussa est ferocium morsibus tradi bestiarum | Fortunatae et sociorum |
| a02200 | A | Sancta vero puella oratione munita feralem rabiem in agninam mutavit blanditiem | Fortunatae et sociorum |
| a02201 | A | Populus divinam hoc signo expertus potentiam unum deum benedixit Christianorum | Fortunatae et sociorum |
| a02202 | A | Judex ferro talos puellae deum laudantis jussit configi nec non ipsam cum fratribus suis poenarum victoribus tandem decollari | Fortunatae et sociorum |
| a02203 | A | Decollatis jam sanctis Fortunatae fratribus ipsi Christum invocanti missa vox est caelitus veni veni veni gloriosa Fortunata veni martyr sacratissima et transi ad regnum summa cum gloria | Fortunatae et sociorum |
| a02204 | A | Gloriose deus in sanctorum virtutibus qui beatam virginem Fortunatam ejusque fratres Carponium Evaristum Priscianum magnificasti per palmam martyrii nos per illorum patrocinia quaesumus ut semper liberes a malos omnibus | Fortunatae et sociorum |
| a02205 | A | Nobilis Fortunata in Caesarea Palestinae genita una cum suis fratribus in lege dei stetit voluntaria | Fortunatae et sociorum |
| a02208 | A | Beatus Marcus Petri apostoli in baptismo filius missus superno munere Christum dominum evangelizavit populo alleluia | Marci |
| a02209 | A | Venit vir dei Marcus Alexandriam ibi verbi semina seminavit et virtutibus coruscans multum domino populum acquisivit alleluia | Marci |
| a02210 | A | Anianus quidam sutor post futurus episcopus suscepit eum in domum suam alleluia | Marci |
| a02211 | A | Vir dei exspuens in terram fecit lutum et unxit vulnus viri et sanavit eum alleluia | Marci |
| a02212 | A | Viso miraculo idem Aniano homo cum omni domo sua credens baptizatus est alleluia | Marci |
| a02213 | A | Quaerentes viri civitatis interficere eum ponebant ei plures insidias alleluia | Marci |
| a02218 | A | Sanctus Marcus praenoscens malitia illorum reversus est Pentapolim alleluia | Marci |
| a02219 | A | Biennio commoratus ibidem episcopos ceterosque gradus per regiones illas ordinavit alleluia | Marci |
| a02220 | A | Confortatis fratribus in fide Christi vir sanctissimus iterum venit Alexandria alleluia | Marci |
| a02221 | A | Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia | Marci |
| a02222 | A | Vox laetitiae in tabernaculo justorum alleluia alleluia alleluia | Marci |
| a02232 | A | Vemens vir sanctus Alexandriam invenit ecclesiam in honore dei aedificatam alleluia | Marci |
| a02233 | A | Ecclesiastici ordinis ministros episcopos ceterosque gradus ordinavit ibidem alleluia | Marci |
| a02234 | A | Ministri videntes gesta viri dei apprehendentes eum miserunt in carcerem alleluia | Marci |
| a02235 | A | Ligatus antro carceris consolatus est visitationem domini salvatoris atque ejus verbis dulcibus est confortatus alleluia | Marci |
| a02236 | A | Pax tibi noster evangelista dixit Jesus beato Marco in carcere posito alleluia | Marci |
| a02237 | A | Mittentes funem in collo traxerunt sanctum ad martyrium ille gaudens fuso sanguine pro Christi nomine ad gaudium transiit angelorum alleluia | Marci |
| a02238 | A | Apostole et evangelista martyrque dei Marce cujus sollemnia colimus pro nostris erratibus intercede propitius alleluia alleluia alleluia | Marci |
| a02239 | A | Beati martyris Marci evangelistae veneranda nobis adest festivitas alleluia in qua triumphans agonis sui cursum viriliter consummavit alleluia et victoriae coronam accipere meruit de manu domini alleluia | Marci |
| a02240 | A | Dilecte Marce (...) | Marci |
| a02243 | A | Gaude felix mater ecclesia novae laudis agens sollemnia tota mentis plaude laetitia redemptoris laudans magnalia inter quae cuncta plus considera mira quae fecit in cena opera | Corporis Christi |
| a02257 | A | Quando sumunt dominus hic unus ibi mille quantum turba plurimum tantum sumit ille | Corporis Christi |
| a02258 | A | Hostiarum cumulus multarum dum sacratur non sub formis pluribus Christus multiplicatur | Corporis Christi |
| a02259 | A | Effectu sumunt vario impius et justus in primo mors in alio est vitalis gustus | Corporis Christi |
| a02260 | A | Masticatur dominus nec dilaniatur semper manet solidus cum species frangatur | Corporis Christi |
| a02261 | A | Benedictus salvator hominum ipsis salutare dans epulum corpus suum ministrat ferculum | Corporis Christi |
| a02262 | A | Panis novus et caelitus missus in fine saeculi aeterni filius est cibus suavitatis | Corporis Christi |
| a02263 | A | Hic a sacerdotibus dum missa celebratur in eorum manibus transubstantiatur | Corporis Christi |
| a02264 | A | Hoc sacramentum dominus instituit in cena cui sedit cominus turba duodena | Corporis Christi |
| a02265 | A | Sub legis dei regula mens justa sit et sedula saginata dulcedine Christi carne et sanguine | Corporis Christi |