A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 12401 - 12450 of 13876 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a01956 A Crucis arbore eximia per os Francisci surgere apparens cogit fugere draconem et daemonia Stig. Francisci
a01957 A Crucis signum thau littera fronti Francisci scribitur quae varie distinguitur miranda lucis opera Stig. Francisci
a01958 A Crucis magnum mysterium super Francisco claruit dum signatus apparuit cruce duorum ensium Stig. Francisci
a01962 A Excelsi dextrae gratia in dies confortatus caeli suspirat praemia quae tenet nunc beatus Francisci
a01963 A Edoctus autem caelitus per visum per languores mundi contemnit penitus thesauros et honores Francisci
a01976 A Mercennarius autem est qui non est pastor cujus non sunt oves propriae videt lupum venientem dimittit oves et fugit Dom. 2 p. Pascha
a01978 A Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph Josephi
a01981 A Exsurgens Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam Josephi
a02018 A Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui elucidant me vitam aeternam habebunt Conceptio Mariae
a02019 A O quam magnus pontifex cui supremus opifex ita magna fecit magnum natu magnum statu magnum vita signis cummunita cum felice fine Ludovice Christus te perfecit Ludovici Toul.
a02020 A O vas omnis gratiae et verae scientiae praesul contentivum da salutis et virtutis tu doctrinam gentibus divinam quae sit lumen ad caeli cacumen nostri directivum Ludovici Toul.
a02021 A O quem ad regnum supernum suscepit deus puerum velut Israelitam nos precantes te laudantes Ludovice viventes pudice deo gratos semper fac paratos ad aeternam vitam Ludovici Toul.
a02022 A O zelator fidei persecutor haereticorum lumen virtutum exterminator Turcarum praedicator egregius doctor populorum Joannes fidelissimus ordinis minorum Joannis Capistranensis
a02023 A Dedit se ut liberaret populum et acquireret sibi nomen aeternum alleluia Nominis Jesu
a02025 A O Wigberte sacerdos Christi Wigberti
a02026 A Gaude caelum terra plaude festum adest dignum laude beatorum vulnerum Christi pii redemptoris quem collaudat vox dulcoris hominis interioris dulcedine dragmatum
a02038 A Lauda deum deum tuum devota Colonia qui te laude fecit dignam per undena milia virginalis coetus tibi missa de Britannia XI milium Virginum
a02039 A Sponsus pulcher prae omnibus rex et sponsus virginum candidatis virginibus purpureis per gladium suum junxit conubium caeli jungendo civibus per passionis bravium super astris invexit XI milium Virginum
a02041 A Diversis mundi partibus virgines quaeruntur virginis aspectibus Ursulae traduntur imbuendae XI milium Virginum
a02042 A Undenis milibus consecratur coetus dei legibus semper meditatur XI milium Virginum
a02043 A Ursula virgo regia moribus ornata vera docta scientia verbi spargit sata XI milium Virginum
a02046 A Novum creans super terram rex creator omnium statum quendam supernorum repraesentat civium XI milium Virginum
a02047 A Quae nec nubunt nec nubentur angelis sunt similes soli Christo sponso suo adhaerentes virgines XI milium Virginum
a02048 A Exercitus virginum fortiter pugnantes ducem habent dominum ipsum imitantes sursum levant animum sursum contemplantes XI milium Virginum
a02056 A Regnans regnat dominus mundo factus comminus carnis per materiam quam traxit de virgine virginum in agmine ludens multifariam XI milium Virginum
a02057 A Omnis terra jubilet jubilando celebret festum virginale in quo canit curia virginum de gloria melos triumphale XI milium Virginum
a02058 A Ante lucem dominum lucis coetus virginum exspectans cum lumine ad agni convivium dum est patens ostium intrat laeto carmine XI milium Virginum
a02059 A Benedicant omnia sua deum opera bonus quia dominus angelorum ordines caelum tellus homines et quo his inferius XI milium Virginum
a02060 A Novum canamus canticum laudantes caeli dominum qui facit mirabilia juvencularum virginum in tympano canentium laus ejus in ecclesia XI milium Virginum
a02061 A Hodierna laetitia mundus illustratur qua caelestis curia valde jucundatur virginitatis lilia sponsus amplexatur nuptiarum convivia celebrat nunc ecclesia thalamus locatur sponsus decorus gloria sponsis daturus praemia sponsis sociatur XI milium Virginum
a02062 A Felix Thomas doctor ecclesiae lumen mundi splendor Italiae candens virgo flore munditiae bina gaudet corona gloriae Thomae de Aquino
a02063 A Scandit doctor civis caelestium orbis decor dux lux fidelium norma limes lex morum omnium vas virtutum ad vitae bravium Thomae de Aquino
a02065 A Doctor Thomas repletus gratia praemonstratus sacris oraculis mundi carnis hostisque vitia fugit exemplar datus saeculis Thomae de Aquino
a02066 A Mentis innocentia flosque puritatis exstiterunt praevia luci veritatis Thomae de Aquino
a02067 A Ope doctoris caelici tota gaudet ecclesia fulget ordo Dominici peculiari gloria Thomae de Aquino
a02071 A O munus dei gratiae vincens quodvis miraculum pestiferae superbiae numquam praesensit stimulum Thomae de Aquino
a02072 A Prece curat socium febrem patientem et in ora vestium sanguinem fundentem Thomae de Aquino
a02073 A Stella cadens emicat stuporem dans insolitum quae instantem indicat beati Thomae transitum Thomae de Aquino
a02077 A Instante vitae termino vidit regna caelestia et revelante domino novit optata praemia Thomae de Aquino
a02078 A Seminavit hic largiter doctor virtuosus metit illic feliciter victor gloriosus Thomae de Aquino
a02079 A Sidus de nube trahitur de foeno flos elicitur salque de terra tollitur dum Thomas caelo redditur Thomae de Aquino
a02079.1 A Sidus de nube trahitur de foeno flos eligitur adeps de carne tollitur dum Thomas caelo redditur Thomae de Aquino
a02083 A Adest dies laetitiae quo Thomas doctor inclytus fit civis caeli curiae bina corona praeditus Thomae de Aquino
a02084 A Aurum sub terra tegitur et lucerna sub modio sed virtus dei cernitur miraculorum radio Thomae de Aquino
a02085 A Alma mater ecclesia Christi fundata sanguine sceptra conscendit grandia novi doctoris lumine Thomae de Aquino
a02086 A Pressus vi daemonii cito liberatur raptu mersus fluvii vitae restauratur Thomae de Aquino
a02087 A Tumor gulae pellitur leprosus sanatur caeco lumen redditur claudo gressus datur Thomae de Aquino
a02091 A Viror carnis flore munditiae vigor vitae fructu justitiae splendor verbi dono scientiae te decorant stantem in acie te coronant in statu gloriae Thomae de Aquino
a02093 A Militantis doctor ecclesiae virginali florens munditia triumphantis optata curiae sancte Thoma largire gaudia Thomae de Aquino
a02094 A Collaudetur Christus rex gloriae qui per Thomam lumen ecclesiae mundum replet doctrina gratiae Thomae de Aquino

Pages