A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12201 - 12250 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01498 | A | Dixit autem dominus Simoni intravi in domum tuam oleo caput meum non unxisti haec vero lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit | Ad Mandatum |
a01500 | A | Cum rex gloriae Christus infernum debellaturus intrasset et chorus angelicus portas principium tolli praeceperat sanctorum animae quae tenebantur in morte captive voce lacrimabile clamaverunt advenisti desiderabilis quem expectabamus in tenebris ut educeres hac nocte vinculatos de claustris te nostra vocabant suspiria te larga requirebant lamenta factus es spes desolatis magna consolatio in tormentis | Fer. 6 in Parasceve |
a01515 | A | Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia | Dom. 4 p. Pascha |
a01524 | A | Martyr Christi ille regis semper invicti miles invictissime ora et in cercede pro cuntis fidentibus cuis patrocinus ut nobis dominus peccata dimmittat pacem tribuat morbos repellat aeristem periem et fruges nobis terrem concedat seritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se in vocatibus ad esse dignetur amen | |
a01525 | A | Super populum tuum domine quaesumus benedictio copiosa descendat indulgentia veniat consolatio tribuatur fides sancta subcrescat redemptio sempiterna firmentur | |
a01526 | A | Monasterium istud circumda domine et angeli tui custodiant portas ejus et famulos tuos exaudi omnipotens | |
a01532 | A | Quae est spes nostra aut gaudium aut corona gloriae nisi tu domine jesu bone | |
a01533 | A | Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini | Gabrielis, Archang. |
a01534 | A | Gaude mater magnae prolis ex te enim processit rutilans stella summi solis | Annae |
a01535 | A | Jucundare genetrix Mariae quae virgo deum peperit et mater est messiae | Annae |
a01536 | A | De torrente in via bibet propterea exaltabit caput et regnabit indutus decorem et fortitudinem | De Corona Spinea |
a01537 | A | Requievit super eum spiritus timoris domini corona sapientiae et exultationis decoravit illum | De Corona Spinea |
a01538 | A | Induit eum dominus vestimentis salutis et indumento justitiae quasi sponsum decoratum corona | De Corona Spinea |
a01539 | A | Rex aeternae gloriae pro nobis coronatus benedicet coronae anni benignitatis suae | De Corona Spinea |
a01540 | A | Exivit Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum | De Corona Spinea |
a01541 | A | Cinxerunt David in modum coronae Saul et viri ejus | Tiburtii, Susannae |
a01542 | A | Et genuflexo ante eum illudebant ei dicentes ave rex judeorum et expuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput ejus | Tiburtii, Susannae |
a01640 | A | Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri | Conceptio Mariae |
a01641 | A | Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis | Conceptio Mariae |
a01644 | A | Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia | Conceptio Mariae |
a01649 | A | Quid videtis in sulamite nisi choros castrorum | Conceptio Mariae |
a01650 | A | A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio | Conceptio Mariae |
a01655 | A | Paratum cor meum deus paratum cor meum | Sabb. Hebd. 2 p. Ep. |
a01656 | A | Salve virginum gemma Margarita ante Dominum fulgens caelo sita vi gravaminum a nobis que sita pestis criminum per te sit sopita morbis hominum sis salus et vita | Margaritae |
a01661 | A | Gaude felix femina tecum caeli agmina hodie laetantur sed plus chori virginum collaudantes dominum tecum jocundantur castitatis lilium per fide martirium inte venerantur. | Margaritae |
a01663 | A | Sancte vult conubium princeps anxiatus sed contentus nimium extitit iratus | Margaritae |
a01665 | A | Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius | |
a01673 | A | Dicunt domino laudes trucidati ab Herode lactentes loquuntur sanguine quia lingua non possunt passione canuit quia sermone non norunt occisi praedicant quod vivi non poterant | Nat. Innocentium |
a01675 | A | Et unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo et beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino | Annuntiatio Mariae |
a01676 | A | Lava me domine ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Dom. Quinquagesimae |
a01677 | A | Laudate deum in excelsis | Dom. Quinquagesimae |
a01678 | A | Populus acquisitionis annuntiate virtutes ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum et ovantes psallite | Dom. Resurrectionis |
a01682 | A | Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi | |
a01684 | A | Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi | |
a01686 | A | Beatus es o levita Stephane qui terrena reliquisti ut acciperes caelestia gaudet chorus sanctorum cum palma victoriae processit tibi obviam rex regum Christus dei filius coronam pretiosi lapidis posuit super caput tuum ideoque precamur intercede pro salute omnium nostrum | Stephani |
a01690 | A | Fundavit eam altissimus qui super Maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam | Conceptio Mariae |
a01694 | A | Quam pulchra es amica mea columba mea immaculata mea et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia | Conceptio Mariae |
a01696 | A | Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est alleluia | Conceptio Mariae |
a01697 | A | Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa | Conceptio Mariae |
a01698 | A | Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est | Conceptio Mariae |
a01699 | A | Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata | Conceptio Mariae |
a01700 | A | Decuit virginem ea puritate nitere qua maior sub deo nequit intelligi | Conceptio Mariae |
a01701 | A | Ingredimini benedicti domini praeparata est enim a domino habitatio sedis vestrae sed et populus fidelis cum gaudio sequitur iter vestrum ut oretis pro nobis majestatem domini alleluia | In Dedicatione Ecclesiae |
a01702 | A | Sub altare domini sedes accepistis intercedite pro nobis ad dominum Jesum Christum | In Dedicatione Ecclesiae |
a01703 | A | Unxit te deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis | In Dedicatione Ecclesiae |
a01704 | A | Circumdate Sion levitae altare domino et vestite illud vestimentis albis et estote et vos canentes hymnum novum dicentes benedictus dominus | In Dedicatione Ecclesiae |
a01705 | A | Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit | Conceptio Mariae |
a01706 | A | Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia | Conceptio Mariae |
a01709 | A | Venite filii audite me timorem Domini | Sabbato Sancto |
a01714 | A | Movete sancti de mansionibus vestris ad loca festinate quae vobis praeparata sunt | In Dedicatione Ecclesiae |