A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12151 - 12200 of 13881 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a01311 | A | Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio | Willibaldi |
| a01312 | A | Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam | Willibaldi |
| a01313 | A | Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat | Willibaldi |
| a01314 | A | Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam | Willibaldi |
| a01315 | A | Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes | Willibaldi |
| a01318 | A | Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querela fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis ejus in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat | Willibaldi |
| a01326 | A | Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates crystallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos ope tua praevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire | Wunnibaldi |
| a01328 | A | Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit | Wunnibaldi |
| a01329 | A | Hic antequam decem annorum metam emergeret spretis omnibus puerilis vitae lasciviis rebus et pompis totum se dei servatio mancipavit intricare | Wunnibaldi |
| a01330 | A | His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit | Wunnibaldi |
| a01331 | A | Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus praeceteris cordi erat | Wunnibaldi |
| a01332 | A | Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit | Wunnibaldi |
| a01333 | A | Trajecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto | Wunnibaldi |
| a01334 | A | His ita gestis quam coeperat viam aggressus ambulando reptando scandendo montes valles plana confragosa difficulter superando Romam laetus pervenit | Wunnibaldi |
| a01335 | A | Hanc ingressus rapido cursu Hilari vultu ad ecclesiam sancti Petri perruit et ante confessionem se prosternens uberrimus lacrimarum rivulis ipsam perfundens laudes et preces permiscuit | Wunnibaldi |
| a01336 | A | Infra et extra urbem loca sanctorum quodquod erant circumquaque jacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis jejuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret | Wunnibaldi |
| a01351 | A | Beatus Wunnebaldus gloriosi ducis fretus auspicio totam Bajoariam per trium annorum revolutiones monendo increpando blandiendo dulcibus amara per miscendo diversorum quisquiliis facinorum emaculavit | Wunnibaldi |
| a01352 | A | Post haec Mogontiam rediens a sancto Bonifacio humanissimae susceptus est et magna ibi saecularis vitae dignitate sed multo majore rectae conversationis rumore inter omnes insignis habebat | Wunnibaldi |
| a01353 | A | Inde discendens eo potissimum quod illam terram ubertas vini perfunderat quam monachiali regulae non parum obstare callebat et quasi naufragium abhorrebat ad fratrem suum sanctum Willibaldum revertens Heidenheim pervenit | Wunnibaldi |
| a01354 | A | Empto ibi devicinis agello ecclesiam fabricavit monasterium construxit monachos congessit eorum vitam ad unguem usque limavit paganismo deditos et barbarorum more viventes Sualaveldos ad viam convertit justitiae | Wunnibaldi |
| a01356 | A | Mens ejus humilis et deo devota numquam de saecularium gloria honorum elata jactantia non extollebatur irrogata non laude laetabatur humana nec reprehensione pravorum inpulsa precipitabatur in iram sed in adversis et prosperis aequa se trutina ponderabat | Wunnibaldi |
| a01357 | A | Illuster ille et prudens populi pedagogus monachiale apum examen quod suo dominus subrogavit magisterio sine paupertate et nuditate sine divitiis absque murmuratione cum divinis saecularibusque alimentis ubertim pascebat et ad alvearia mellis illexerat aeterna | Wunnibaldi |
| a01358 | A | O ineffabile opus conditoris o infinita pietas salvatoris o inscrutabilis majestas et bonitas redemptoris laudes illi et gratias referimus quod super longa locorum stadia super gelidas marium fluminumque latices ab extremo solis occasu ad primum aurorae ortum tam dispari termino talem suo gregi pastorem talem suo populo patronum procuravit dirigere atque isto in loco suis solatio pausare | Wunnibaldi |
| a01361 | A | Adest namque beatae Walburgis sacratissima dies in qua felicis cursum vitae feliciori fine complevit | Walburgae |
| a01363 | A | Post discessum fratrum germanorum Willibaldi antistitis et Winnebaldi egregii confessoris virgo Walburgis cenobialis militiam disciplinae Christo favente suscepit | Walburgae |
| a01365 | A | Cum autem in puro ejus pectore exuberavit religio castitatis coepit etiam pollere virtutibus | Walburgae |
| a01366 | A | Ardens namque virgo Christi flamma divini spiritus corporeas contempsit voluptates | Walburgae |
| a01370 | A | Dumque jam dictante rei et temporis ratione domum cujusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae | Walburgae |
| a01371 | A | Quadam ergo volventis anni circuli nocte dum caereali lumine privaretur lumen aetheriae lampadis cenaculum sacrae virginis lustrans emicuit | Walburgae |
| a01372 | A | Quo viso miraculo non ad humanae laudis est conversa favorem sed veram in arce pectoris humilitatem servavit | Walburgae |
| a01376 | A | Non immerito ista virgo laudatur quae semetipsam ut aurum in fornace probavit | Walburgae |
| a01377 | A | Ecce quae habuit pro deo obscuritatem praeparavit illi dominus claritatem in sempiternum | Walburgae |
| a01378 | A | Dilecta deo in omnibus et laudibus et actibus modo suis meritis praesidium fert populis | Walburgae |
| a01380 | A | Factum est proelium in caelo Michael et angeli ejus proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo alleluia | Michaelis |
| a01383 | A | Palmae fuerunt in manibus sanctorum et magnum clamorem canebant salus deo nostro sedenti super throno et agno | Dom. in Palmis |
| a01387 | A | Novus Abel Christus hostiam gratam pro nobis offerens Deo Patri novum predicavit in suo sanguine testamentum | Corporis Christi |
| a01388 | A | Introducens Joseph domum fratres suos instruxit convivium et apposito pane comedit et bibit cum eis | Corporis Christi |
| a01392 | A | O panis vitae natus de Virgine qui te pura mente sumentibus vitam gratiae donas in via da nobis in patria vitam gloriae sempiternae | Corporis Christi |
| a01393 | A | O quam tui felix inventio corporis est virgo Catharina quam de caelis descendans folio revelavit virginum regina propter quod praebuit contio angelorum iter montem Sinai ut translatum cum cordis gaudio coletetur in valle vacua alleluia | Inventio Catharinae |
| a01394 | A | Qui colere das inventionem Catharinae corporis hodie colentibus da devotionem te precamur rex alme gloriae alleluia | Inventio Catharinae |
| a01395 | A | Annis centum triginta qui tribus et amplius hoc corpus in Sina non corruptum nec vermium cibus requievit virtute divina alleluia | Inventio Catharinae |
| a01396 | A | Serpentina prae multitudine deferentes loca corde tristi consolatur hoc ergo famine hiis obvians virgo mater Christi alleluia | Inventio Catharinae |
| a01403 | A | Gustate et videte quoniam suavis est dominus et ideo beatus vir qui sperat in eo | Corporis Christi |
| a01404 | A | Parasti cibum justorum domine nam dulcis est praeparatio tua qua replentur fideles animae | Corporis Christi |
| a01426 | A | Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis | Comm. unius Virginis |
| a01430 | A | Quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Jericho | Assumptio Mariae,8 |
| a01433 | A | Non esurient neque sitient amplius et non cadet super illos sol neque ullus aestus alleluia | Comm. plurimorum Martyrum TP |
| a01435 | A | Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum suorum alleluia alleluia | Comm. plurimorum Martyrum TP |
| a01435.1 | A | Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum suorum quoniam priora transierunt | ~Benedic anima | Nat. Innocentium |
| a01444 | A | Cum exaltaveritis filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me pater haec loquor | Exaltatio Crucis |