A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12101 - 12150 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01256 | A | In ista die fidei fortitudine Demetrius paradisi delicias introivit | Demetrii |
a01257 | A | Demetrius Nestori dixit fidem tene quia ipse est deus qui per puerperam virginem in hujus mundi aream venit | Demetrii |
a01258 | A | Nestor ad haec omnia germina quae tu exsultationis labiis seminasti in me per evangelii gramina jam jam videbis fructum | Demetrii |
a01259 | A | Curia caelestis nos vocat festinemus ingredi ut inter benedictos domini hereditatem capiamus | Demetrii |
a01260 | A | In laudibus egregiae fidei Demetrii caelum terra mare hodie cum magna devotione jucundetur | Demetrii |
a01261 | A | Hodie sollemnitas sancti Demetrii gaudimii inspirat nobis hodie pia devotio Thesalonicensium miraculorum magnitudine sublimatur hodie tota jucunditate mentis eum patronum queramus ut ejus pietas nos adjuvet apud deum | Demetrii |
a01262 | A | In multitudine misericordiae tuae sperantes rogamus te beate Demetri qui caelum decorasti inclito martyrio esto salus animae auctor pacis evacuatio totius adversitatis | Demetrii |
a01265 | A | Propter fidem castitatis dilexit me dominus et throno gloriae suae collocavit me | Comm. plurimorum Virginum |
a01269 | A | Legem tuam domine et exquiram eam semper | Fest. per annum |
a01285 | A | Ascendentes discipuli ad dominum Jesum patris vocem audientes ceciderunt in facies suas | Transfiguratio Dom. |
a01286 | A | Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius meus ipsum audite | Transfiguratio Dom. |
a01287 | A | Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius mens dilectus in quo mihi bene complacui alleluia | Transfiguratio Dom. |
a01288 | A | Oleum effusum est nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te nimis | XI milium Virginum |
a01289 | A | Sixtus igitur apud Athenas natus et doctus prius quidem philosophus postea fuit Christi discipulus | Sixti et sociorum |
a01291 | A | Caeli aperti sunt super eum et vox patris facta est hic est filius meus dilectus hunc audite | Transfiguratio Dom. |
a01295 | A | In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus majores coaevos juniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat | Willibaldi |
a01305 | A | Inclytus et mirae sanctitatis praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre | Willibaldi |
a01306 | A | Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit | Willibaldi |
a01307 | A | In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit | Willibaldi |
a01308 | A | Septimo demum anno postquam a patria exivit cum deus illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum | Willibaldi |
a01309 | A | Ibi decem annorum aestatibus sub regula ejus districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit | Willibaldi |
a01310 | A | Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres promiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem | Willibaldi |
a01311 | A | Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio | Willibaldi |
a01312 | A | Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam | Willibaldi |
a01313 | A | Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat | Willibaldi |
a01314 | A | Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam | Willibaldi |
a01315 | A | Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes | Willibaldi |
a01318 | A | Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querela fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis ejus in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat | Willibaldi |
a01326 | A | Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates crystallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos ope tua praevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire | Wunnibaldi |
a01328 | A | Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit | Wunnibaldi |
a01329 | A | Hic antequam decem annorum metam emergeret spretis omnibus puerilis vitae lasciviis rebus et pompis totum se dei servatio mancipavit intricare | Wunnibaldi |
a01330 | A | His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit | Wunnibaldi |
a01331 | A | Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus praeceteris cordi erat | Wunnibaldi |
a01332 | A | Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit | Wunnibaldi |
a01333 | A | Trajecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto | Wunnibaldi |
a01334 | A | His ita gestis quam coeperat viam aggressus ambulando reptando scandendo montes valles plana confragosa difficulter superando Romam laetus pervenit | Wunnibaldi |
a01335 | A | Hanc ingressus rapido cursu Hilari vultu ad ecclesiam sancti Petri perruit et ante confessionem se prosternens uberrimus lacrimarum rivulis ipsam perfundens laudes et preces permiscuit | Wunnibaldi |
a01336 | A | Infra et extra urbem loca sanctorum quodquod erant circumquaque jacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis jejuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret | Wunnibaldi |
a01351 | A | Beatus Wunnebaldus gloriosi ducis fretus auspicio totam Bajoariam per trium annorum revolutiones monendo increpando blandiendo dulcibus amara per miscendo diversorum quisquiliis facinorum emaculavit | Wunnibaldi |
a01352 | A | Post haec Mogontiam rediens a sancto Bonifacio humanissimae susceptus est et magna ibi saecularis vitae dignitate sed multo majore rectae conversationis rumore inter omnes insignis habebat | Wunnibaldi |
a01353 | A | Inde discendens eo potissimum quod illam terram ubertas vini perfunderat quam monachiali regulae non parum obstare callebat et quasi naufragium abhorrebat ad fratrem suum sanctum Willibaldum revertens Heidenheim pervenit | Wunnibaldi |
a01354 | A | Empto ibi devicinis agello ecclesiam fabricavit monasterium construxit monachos congessit eorum vitam ad unguem usque limavit paganismo deditos et barbarorum more viventes Sualaveldos ad viam convertit justitiae | Wunnibaldi |
a01356 | A | Mens ejus humilis et deo devota numquam de saecularium gloria honorum elata jactantia non extollebatur irrogata non laude laetabatur humana nec reprehensione pravorum inpulsa precipitabatur in iram sed in adversis et prosperis aequa se trutina ponderabat | Wunnibaldi |
a01357 | A | Illuster ille et prudens populi pedagogus monachiale apum examen quod suo dominus subrogavit magisterio sine paupertate et nuditate sine divitiis absque murmuratione cum divinis saecularibusque alimentis ubertim pascebat et ad alvearia mellis illexerat aeterna | Wunnibaldi |
a01358 | A | O ineffabile opus conditoris o infinita pietas salvatoris o inscrutabilis majestas et bonitas redemptoris laudes illi et gratias referimus quod super longa locorum stadia super gelidas marium fluminumque latices ab extremo solis occasu ad primum aurorae ortum tam dispari termino talem suo gregi pastorem talem suo populo patronum procuravit dirigere atque isto in loco suis solatio pausare | Wunnibaldi |
a01361 | A | Adest namque beatae Walburgis sacratissima dies in qua felicis cursum vitae feliciori fine complevit | Walburgae |
a01363 | A | Post discessum fratrum Germanorum Willibaldi antistitis et Winnebaldi egregii confessoris virgo Walburgis cenobialis militiam disciplinae diversis Christo favente suscepit | Walburgae |
a01365 | A | Cum autem in puro ejus pectore exuberavit religio castitatis coepit etiam pollere virtutibus | Walburgae |
a01366 | A | Ardens namque virgo Christi flamma divini spiritus corporeas contempsit voluptates | Walburgae |
a01370 | A | Dumque jam dictante rei et temporis ratione domum cujusdam conprovincialis viri inviseret moribunda viscera languentis natae reparavit vitae | Walburgae |