A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12051 - 12100 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01183.1 | A | Respice domine quia aruit terra rugiunt jumenta quia defecerunt pascuae et exsiccata sunt flumina jam miserere domine et excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua | |
a01184 | A | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum Moyse ut nostris non derelinquens nos sed inclinans corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus | In Letaniis maj. |
a01184.1 | A | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquas nos sed inclinans corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus | |
a01185 | A | Tua est domine patientia et victoria tuum domine regnum tu es super omnes principes domine deus Israel da pacem in diebus nostris | |
a01186 | A | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto domine obprobrii servorum tuorum | |
a01186.1 | A | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto Domine et da nobis pluviam | Ad Processionem |
a01187 | A | Usquequo domine adhuc peccata adversantur nobis fac nobiscum misericordiam tuam et erue nos in mirabilibus tuis tibi peccavimus domine deus Israel libera nos deus in tempore tribulationis | |
a01188 | A | Benedicat nos deus pater sancti nos deus filius illuminet nos deus spiritus sanctus corpus nostrum custodiat animas nostras salvet cor nostrum irradiet sensum nostrum dirigat et ad supernam patriam omnibus sanctis intercedentibus nos perducat alleluia | |
a01189 | A | Benedicat nos una majestas domini benedicat nos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille nos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terram et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus monasterium nostrum et conventum nostrum alleluia | |
a01194 | A | Sancta virgo Maria regis semper invicta mater castissima ora et intercede per cunctis sidentibus tuis patrociniis ut nobis dominus peccata dimittat pacem tribuat morbos depellat aeris temperiem et fruges nobis terrae concedat feritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se invocantibus ad esse dignetur amen alleluia | |
a01195 | A | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | Dom. Resurrectionis |
a01199 | A | Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse que divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit | Annae |
a01200 | A | Jesu Christe nepos cujus tuis ob amorem hujus molem tergens peccatorum regno transfer nos polorum | Annae |
a01201 | A | O beata christiana fac vitemus mundi vana ut cum nate interventu collocemur in conventu beatorum omnium | Annae |
a01202 | A | Adjunge tibi domina pie nata suffragia nam ipsis comitantibus nihil negat dominus | Annae |
a01204 | A | Sanctam Annam induit dominus decore et sedem ejus posuit in gloria et honore | Annae |
a01205 | A | Laeta atque jubilans haec sancta introivit domum quam desiderans in terra concupivit | Annae |
a01206 | A | Praegustavit domine de rivo sed sitivit nunc pleno fruens flumine de torrente bibit | Annae |
a01207 | A | Fratres benedicite huic sacre matrone consortes ut efficiat aeterne nos corone | Annae |
a01208 | A | Qui matutinum splendidum meridiem et ignem facis lucis creator extingue flammas litium per Annae meritum nobis sis [...]tor | Annae |
a01209 | A | Gloriosus cultor dei rex Stephanus Hungaroroum doctor egregius ferocitatem gentium perdomuit mores crudelium superavit victor in Christo populum acceptabilem domino praeparavit | Stephani, Reg. |
a01210 | A | Ad ortum lucis dominum oportet honorare Annam lucis vehiculum qui lucem jam intrare fecit a quo principium hoc sumpsit luminare | Annae |
a01211 | A | O Anna plena gratia orta regum prosapia assistentes tuae laudi miserando exaudi ad te matrem fugientes tu tuere pias mentes | Annae |
a01213 | A | Conditor alme siderum aeterna lux credentium qui pro peccatis nostis juste irasceris et propitius eris clamantibus ad te domine miserere nostri miserere nostri redemptor mundi et per intercessionem Mariae semper virginis ac sanctorum sanctarumquae omnium caelestium da nobis serenitatem aeris ut cognoscamus quia tu solus altissimus | Ad Suffragium |
a01216 | A | Tota pulchra es amica mea et macula non est in te veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis de capite amata de vertice Seir Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum | Nativitas Mariae |
a01218 | A | Sancte Aegidi intercede pro nobis ut consortes gloriae sanctorum tecum effici mereamur | Aegidii |
a01220 | A | Sancte pater Aegidi vas spiritus sancti gemina confessorum decus monachorum cum pietate qua redundas supplicantium tibi semper memor esto nostri | Aegidii |
a01221 | A | Beatus papa Sixtus dixit clero suo fratres et commilitones nolite expavescere terrores passionum | Sixti et sociorum |
a01222 | A | Orta persecutionis tempestate sub Decio multi christianorum necati sunt | Sixti et sociorum |
a01223 | A | Eo tempore Romanae urbis pontifex sanctus Sixtus erat | Sixti et sociorum |
a01227 | A | Sanctus Sixtus ad clerum suum dixit fratres et commilitones nolite pavescere | Sixti et sociorum |
a01228 | A | Respondentes Felicissimus et Agapitus beato Sixto dixerunt et nos sine te qualiter non pavebimus sine patre nostro quo ibimus | Sixti et sociorum |
a01229 | A | Dixit autem Decius ad sanctum Sixtum episcopum consule senectuti tuae audi praecepta nostra et sacrifica | Sixti et sociorum |
a01230 | A | Beatus Sixtus Decio respondit miser tu consule tibi magis et noli blasphemare | Sixti et sociorum |
a01231 | A | Responderunt Felicissimus et Agapitus Decio et Valeriano o miseri si audietis monita patris nostri evadetis tormenta aeterna quae vos nos torqueri habent | Sixti et sociorum |
a01232 | A | Cumque sanctus Sixtus Felicissimus atquae Agapitus ad decollandum ducerentur ad templum Martis Sixtus dixit destruat te Christus filius dei vivi et subito cecidit pars aliqua templi et comminuta est | Sixti et sociorum |
a01234 | A | Gloriosus deus in sanctis suis mirabilis in majestate sua | XI milium Virginum |
a01235 | A | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | XI milium Virginum |
a01236 | A | Adducentur regi virgines post reginam in laetitia | XI milium Virginum |
a01237 | A | Virgo regalis Ursula flos fulsit ex Britannia vernans sicut caeli rosa virtutum plena gratia | XI milium Virginum |
a01238 | A | Perennis patriae regis militem in gloria filiorum dei receptum deprecemur quatenus domini misericordiarum ubertate perfrui mereamur | Demetrii |
a01240 | A | Tenebris sub annis graeco alta soboles Demetrius in lege domini summa ope tuebatur | Demetrii |
a01241 | A | Ecclesiarum magistri disciplinam Thesalonicenses Pauli dicipulos imitari compellebat | Demetrii |
a01242 | A | Incentiva fidei dogmata Nestor symbolum apostolorum suscepit a sancto Demetrio | Demetrii |
a01246 | A | Ultimi doloris dominicae passionis efficax latere perfosso Demetrius in pace requievit | Demetrii |
a01247 | A | Felix populus utitur qui Demetrio patrono quoniam scuto bonae voluntatis circumtegitur | Demetrii |
a01248 | A | Quam admirabilis est Christus in suo milite Demetrio non sufficit lingua promere | Demetrii |
a01251 | A | Omnium quos caelum terra continet laude dignus est sanctus Demetrius quo gradibus virtutum montem dei jucundissimus ascendit | Demetrii |
a01252 | A | Ex lucidissimo Christi sidere Demetrio Lupus illuminatus est minister ejus per quem deus edidit mirabilia in mundo multa qui tandem gaudii occisione occubuit et in monte sancto requievit cum Demetrio | Demetrii |
a01253 | A | Nestorem et Lupum inter generationes quaerentium dominum attulit sanctus Demetrius quia potens est apud cuncta regnantem | Demetrii |