A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13251 - 13300 of 13947 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a07299 A Recte filii tonitrui cognominatur quorum unus e caelestibus intonans vocem emisit in principio erat verbum Vigilia Jacobi
a07300 A Jacobus et Joannes tonitruum de nube terrificum in montem Tabor audierunt hic est filius meus dilectus ipsum audite Vigilia Jacobi
a07301 A Ascendens Jesus in montem vocavit ad se Jacobum et Joannem et imposuit eis nomina Boanerges alleluia Vigilia Jacobi
a07302 A Ad sepulchrum beati Jacobi aegri veniunt et sanantur caeci illuminantur claudi eriguntur daemoniaci liberantur mestis consolatio datur et quod majus est fidelium preces exaudiuntur ibi Barbarae gentes omnium mundi climatum catervatim occurrunt munera laudis domino deferentes alleluia Jacobi
a07306 A O quanta sanctitate et gratia beatus Jacobus refulget in caelis qui virtute dei tanta miracula agit in terris nullus enim est qui enarrare queat quanta beneficia tribuit petentibus se toto corde Jacobi
a07307 A Gaudeat plebs Gallaecianorum quae tantum ducem ac pastorem meruit suscipere almum Jacobum exultent gentes occidentales omnesque insulae illustrate tanto patrono laetetur Samaria documentis ejus imbuta gratuletur Jerosolyma sanguine ejus purpurata omnes festa ejus celebrantes dicant gloria tibi domine Jacobi
a07308 A Sanctissime apostole Jacobe sedulae pro salute tocius populi Christum deprecare qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra sucurre nobis nunc et in periculo mortis Jacobi
a07309 A Jacobe servorum spes et medicina tuorum redde tuis vitam per tempora longa capitam ut superam castris jungi mereamur in astris Jacobi
a07313 A Honorabilem eximii patroni nostri die hujus apostoli domini Jacobi sollemnitatem celebremus devotione humili ut ejus almis precibus a noxis cunctis mereamur liberari Jacobi
a07314 A Alleluia Jacobe sanctissime alleluia pro nobis intercede alleluia alleluia Jacobi
a07315 A Alma perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere saecli quo valeant gaudia captare vitae Jacobi
a07317 A Jesus dominus vidit duos fratres Jacobum Zebedaei et Joannem in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes recia sua et vocavit eis Jacobi
a07318 A Venite post me dixit Jesus Jacobo et Joanni et faciam vos piscatores hominum Jacobi
a07319 A Jacobus et Joannes statim relictis reetibus et patre secuti sunt redemptorem alleluia Jacobi
a07320 A Jesus vocavit Jacobut Zebedaei et Joannem fratrem ejus et imposuit eis nomina Boanerges Jacobi
a07321 A Eduxit Jesus beatum Jacobum in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eum Jacobi
a07322 A Dixerunt Jacobus et Joannes ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua Jacobi
a07323 A Jesus autem ait Jacobo et Joanni potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum at illi dixerunt ei possumus Jacobi
a07324 A Jam vos delectat locus celsitudinis sed prius via exerceat laboris Jacobi
a07325 A Herodes rex misit manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio Jacobi
a07326 A Videns herodes quia de Jacobi nece gratum esset Judaeis et Petrum conjecit in carcerem Jacobi
a07327 A Regis vero facinus in apostolo perpetrarum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera Jacobi
a07328 A Statim percussit Herodem angelus domini eo quod non dedisset gloriam deo Jacobumque permisset et scatens vermibus expiravit alleluia Jacobi
a07329 A Jacobe magne supplantator nomine supplanta nos a viciis tuis almis meritis Jacobi
a07344 A Immisit in quid Herodes rex magnus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio alleluia Jacobi
a07345 A His qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia confessus est se esse Christianum alleluia Jacobi
a07346 A Ducti sunt in quid ambo pariter ad supplicum mortis alleluia Jacobi
a07347 A Cum ducerentur in via rogavit Josias Jacobum dare sibi remissionem alleluia Jacobi
a07348 A At Jacobus parumper deliberans pax tibi in quid et osculatus est eum et ita ambo simul capite plexi sunt alleluia Jacobi
a07349 A Apostole Christi Jacobe aeterni regis miles invictissime qui in praeclara apostolorum curia ut sol micans inter astra refulges in gloria te suplex nostra deposcit caterva ut tua prece cuncta ejus deleas crimina et te duce poli mereamur scandere regna Jacobi
a07369 A Post primitive ecclesiae tempora a beato Petro apostolorum principe jam Romae summo praesule septem discipulis missis Hispanias ex illis Indalaetius refulsit praedicationis gratia et virtutum gloria
a07370 A Praesens ut psalmus monet Indalaetius almus nobis laudandi sit causa deumque praecandi
a07371 A Vir sanctus Indalaetius Christi quidem discipulus est praedicandi gratia delegatus Hispanias
a07372 A Septem quidem discipulis destinatis Hispanias ex illis Indalaetius emicuit egregius
a07373 A Septem Christi discipuli praedicarunt Hispanias ex tam digno collegio fulgenite Indalaetius
a07374 A Jam Jesu Christo domino ascendente ad superos hi septem viri Jacobo adhaeserunt apostolo
a07375 A A Petro septem traditis Hispaniae episcopis ex his est Indalaetius urci factus episcopus
a07376 A Confessor Indalaetius tam verbis quam virtutibus is convertit ad dominum urcensis urbis populum
a07381 A Praesul sanctus jejuniis intentus et vigiliis exemplum pie vivere tradebat plebi prope
a07382 A Christi miles egregius et praesul Indalaetius mundi factus victoria migravit ad caelestia
a07383 A Urcensi in ecclesia tumulatus eum gloria veris signis angelica adhaerebat custodia
a07384 A Signis et visionibus ut ad nos Indalaetius sanctus transferi debeat ostendit din pietas
a07385 A Militibus et monachis in castri somno deditis hic apparebat sepius ut transferetur Urcius
a07386 A O Indalaetii inclyte praesul doctor egregie tua nunc laude continua qui celebramus merita nos adispici perennia fac in caelesti gloria
a07391 A Noctis hic absque mora sacer Indalaetius hora hinc ubi servatur castris jubet ut moveatur
a07395 A Aeterni magnus dominus regni decore praeditus induat virtutibus quis fulsit Indalaetius
a07396 A Omnipotenti domino jubilemus cum gaudio de sancto Indalaetio nobis patrono dedito
a07397 A Ad te de luce domine nos vigilare annue ut te mens nostra siciat nobis hic sanctus faveat
a07398 A Quem in fornace liberi benedixerunt pueri benedicat nos mittas beati Indalaetii
a07399 A Laudemus nomen domini cum creaturis omnibus per quem exiat laudabilis confessor Indalaetius

Pages