A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13051 - 13100 of 13947 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a04851 A Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis Dom. 5 p. Epiph.
a04866 A Erigens se Jesus dixit mulieri mulier ubi sunt qui te accusabant nemo te condemnavit nemo domine nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare Dom. 4 Quadragesimae
a04888 A Ave gratia plena dei genitrix virgo gaudium annuntiabis universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster ex solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam Annuntiatio Mariae
a04892 A Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04893 A Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04911 A Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto Gertrudis
a04913 A Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem Teresiae Avilensis
a04921 A Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt Cyrilli et Methodii Pont., Conf.
a04926 A Dixit autem dominus Salomoni quia postulasti sapientiam ad discernem dum judicium neque petisti vitam neque divitias neque animas inimicorum augebo tibi honorem et gloriam super omnes reges qui ante te fuerunt retro cunctis diebus De Sapientia
a04927 A Dixit autem dominus ad Job ubi eras dum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes fili dei posui fundamenta terre et extendi super eam lineam conclusi mare terminum et posui nubem vestumentum ejus alleluia
a04934 A Ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum Stephani
a04936 A Nec mortem jam timebat quia Christum quem pro se occisum sciebat viventem videbat Stephani
a05242 A Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia Ad Processionem
a05317 A [...] magnificet deum Fer. 6 per annum
a05394 A Manete autem in dilectione mea qui manet in me et ego in eo dicit dominus Ad Mandatum
a05395 A Tunc praecinxit se Jesus et fecit illos discumbere et transiens ministrabat illis Ad Mandatum
a05477 A Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit Francisci
a05478 A Permaneat et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum o Maria
a05479 A Lauda Jerusalem dominum lauda inclytum nomen Mariae
a05480 A Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias cui fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus
a05481 A Mirabiles elationes maris sed mirabilior in nomine Mariae dominus
a05565 A Jucundetur in hoc sollemnio Tarasconis devota contio harmonica vocis diffusio Martham laudet jubilet animo sollemnizet adiacens regio tantae laudis dotata radio Marthae
a05568 A Martha nobis virginis filium quem pavisti redde propitium et post mortis hujus exsilium fac in caelo nobis hospitium Marthae
a05570 A Ex regali prosapia Christi procedens hospita matre fuit Eucharia Syroque patre genita Marthae
a05571 A Hebraicis litteris satis erudita floruit prae ceteris in activa vita Marthae
a05573 A Multos per facundiam praedicationis provexit ad patriam summae regionis Marthae
a05574 A Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio Marthae
a05575 A Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine Marthae
a05576 A Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint ejus merita quae sic erat sollicita Marthae
a05581 A Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur Marthae
a05582 A Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa Marthae
a05583 A Ministrat exterius Martha per activam pascitur interius per contemplativam Marthae
a05584 A Dum a pontificibus templum consecratur aqua Marthae precibus in vinum mutatur Marthae
a05585 A Morbus incurabilis regis Chlodovaei probat quam mirabilis virtus esset ei Marthae
a05586 A Tuis apud dominum ministris implora veniam peccaminum Martha mortis hora Marthae
a05591 A Hodie rex gloriae coronavit Martham quae vas plenum gratiae vitam duxit artam Marthae
a05646 A Custodi nos domine ab omni opere malo et salvos fac in regnum tuum caelestem e domine de praecannia supplicamus et rogamus ut perambulemus et ad te veniamus et in te requiescamus
a05693 A O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia
a05708 A Ascendit fumus de loco illo odor suavitatis alleluia
a05709 A Ferebatur in ortu dei gloriabato imposito ligno [...]
a05757 A Exaudisti Domine orationem ancillae tuae et non despexisti lacrimas ejus Monicae
a05758 A Regressus ergo invenit patriam pluribus consumptam pressuris quam absolvit jugo damnationis Maclovii
a05760 A Triduo antequam hominem exueret febre correptus in cinere et cilicio jacens caelo manibus caelo ore caelo totis oculis inhiabat ad cujus obsequia angelica occurrit frequentia Maclovii
a05761 A Pauci fideles viri qui in urbe aletensium paganissima elanculo latitant venientes ad Maglovium frequenti persuadent prece ne permittat plebem nesciam ulterius errare Maclovii
a05762 A Ad urbem ergo vir sanctus accessit et verbum dei annunciare incipit Maclovii
a05763 A Expectantibus populis virum sanctum juxta corpus defuncti orantem simul surgunt et sanctus de pulvere et mortuus de morte. Maclovii
a05764 A Qui claris meritis vitae tria corpora reddis nos Macute tuis vivifica precibus atque gravi miseros peccati mole sepultos surgere jam venie fac pie praesul opere. Maclovii
a05765 A Absolvente sancto praesule parochiam redditur terrae ubertas populo sanitas et totius prosperitatis reformatur integritas Maclovii
a05938 A Ducti sunt Petrus et Paulus ante conspectum impii Neronis Petrus autem dum iret ad crucem dixit dominus et magister meus recta cruce sublimatus est me autem a terra ad caelos vocare dignatus est Petri
a05950 A Sicut pastor portat ovem perditam ad gregem suum sic porto et complector vos dicit dominus ego feci et ego feram ego creavi et ego sustinui ego redemi vos ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus Israel Ad Processionem

Pages