A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13001 - 13050 of 13876 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a04681 A O deus excelsi noster fabricator Olympi omnia qui solus benedicis sis benedictus Eulaliae quia sanctae das sollemnia nostrae
a04682 A Laudibus aeternis rex qui laudaris in altis sanctos sanctificas nimia et virtute per hornas vingere nos ipsi non de digneris in astris
a04684 A Post animae sacrum felici ad astra volatum virginis extinctae corpus mirabile valde noctis christicolae modulanter tempore caute marmoris in claustro posuerunt cespite fosso
a04685 A O pia virgo te venerando valde precamur ut mala pellas et bona poscas omnia nobis quo mereamus regna polorum scandere celsa munere Christi te quae petente martyre sancta
a04686 A Hostia sollemnis Eulalia virgo perennis quae calicem sibi thalamum subitura bibisti lapsos redde status da prospera tolle reatus nos et ad aeterna miserando patrona guberna
a04689 A Summi doctilogi laudes cantemus ovantes cui fuerat primo pontificalis honor Cathedra Petri
a04690 A In jubilo magni studeamus psallere Petri pontificis caeli claviger ut meruit Cathedra Petri
a04691 A Pervigilat noster praesul de luce beatus Petrus et ipse suis custos in est gregibus Cathedra Petri
a04692 A Nunc benedictionis solvamus carmina dulcis pastori nostri haec sub honore Petri
a04693 A Laudis in officio celebremur suma bono cathedrae sessio pervigilique Petro Cathedra Petri
a04700 A O quam praeclarae sunt duo lucernae in excelso fundate undique vox suavis alleluia Juliani
a04703 A Beatus Julianus aviciis et concupiscentiis mundi castraverat ut recte deo clamaret quamdiu sum in hoc mundo peregrinor a domino Juliani
a04704 A Adest dominus consolator fidelem servum talique commonitione alloquitur eum dicens exsurge ne timeas et voluntate parentum non orrescas Juliani
a04705 A Beatus vero Julianus ita diem nuptiarum exspectabat quasi bonus athleta devicta libidine regi caeli placere studebat Juliani
a04706 A Inter plures vero actales acies desudabat athleta Julianus Juliani
a04707 A Beatus Julianus dixit sponsae suae suavissimus odor qui tibi apparuit nec tempus habet nec finem Juliani
a04708 A Odor suavissimus qui tibi apparuit ipse est dominus Jesus Christus amator castitatis qui integritatem corporis custodientibus vitam reddet aeternam Juliani
a04714 A Cumque beatus Julianus pavimento adhaereret subito ergo fundamenta cubiculi commota sunt et lux inennarrabilis emicuit ita illuminaria quae prae erant cubiculi illius lucis magnitudine velarentur Juliani
a04715 A Ex una parte sedebat rex aeternus Christus cum multitudine innumerabilium candidatorum et ex alia parte innumerabilium multitudines virginum utriusque sexus quarum principatum virgo gloriosa Maria tenebat
a04717 A Ad venientes duo albis induti circa pectora aureas zonas habentes et singulas coronas in manibus tenentes elevaverunt eos dicentes surgite quia vicistis et in numero nostro computati estis Juliani
a04718 A Sanctus Julianus ait ad sanctam congregationem nunc fratres oremus quia appropinquaverunt persequentes nos qui quaerunt velud aquam obsorbere nos Juliani
a04720 A Tunc sanctus Julianus armans frontem crucis vexillum et scuto fidei firmans pectus et jubet introire eos Juliani
a04722 A Serpens enim non movetur ex propria sede nisi ex ore in cantantis verborum prius cognoverit carmen
a04723 A Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus
a04724 A Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus
a04726 A Julianus sanctus dixit carnificibus hujus multitudinis voluntas simul mecum Juliani, Basilissae, et socii
a04727 A In quo loco martyrium recipientes talis divina gratia collata est ut omnibus praeter cantibus quos his temoribus ad venerit quacumque fuerit infirmitate possesus sanus abscedat Juliani
a04729 A Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me Matthaei
a04764 A Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam Matthaei
a04765 A Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam Matthaei
a04787 A Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04788 A Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04789 A Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04790 A Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04791 A Erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04810 A Euntes renunciate Joanni quae vidistis caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
a04832 A Virgo sancta ef fidelis si verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quem laudantes omnes dicimus benedicta tu mulieribus Suff. Mariae Nat.
a04851 A Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis Dom. 5 p. Epiph.
a04866 A Erigens se Jesus dixit mulieri mulier ubi sunt qui te accusabant nemo te condemnavit nemo domine nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare Dom. 4 Quadragesimae
a04888 A Ave gratia plena dei genitrix virgo gaudium annuntiabis universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster ex solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam Annuntiatio Mariae
a04892 A Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04893 A Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04911 A Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto Gertrudis
a04913 A Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem Teresiae Avilensis
a04921 A Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt Cyrilli et Methodii Pont., Conf.
a04926 A Dixit autem dominus Salomoni quia postulasti sapientiam ad discernem dum judicium neque petisti vitam neque divitias neque animas inimicorum augebo tibi honorem et gloriam super omnes reges qui ante te fuerunt retro cunctis diebus De Sapientia
a04927 A Dixit autem dominus ad Job ubi eras dum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes fili dei posui fundamenta terre et extendi super eam lineam conclusi mare terminum et posui nubem vestumentum ejus alleluia
a04934 A Ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum Stephani
a04936 A Nec mortem jam timebat quia Christum quem pro se occisum sciebat viventem videbat Stephani
a05242 A Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia Ad Processionem

Pages