D
Dramatic element (used for items of liturgical drama that are not otherwise rubricked)
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 101 - 150 of 169 chantsCantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
---|---|---|---|
a01036 | D | Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te | |
a01037 | D | Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis | |
a01038 | D | O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere | |
a01039 | D | O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis | |
a01040 | D | Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me | |
a01041 | D | O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me | |
a01042 | D | Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare | |
a01043 | D | O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est | |
a01044 | D | O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset | |
a01045 | D | Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te | |
a01046 | D | Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te | |
a01047 | D | Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me | |
a01048 | D | O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc | |
a01049 | D | O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere | |
a01050 | D | Ligate ergo istum o virtutes praeclarae | |
a01051 | D | O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus | |
a01052 | D | Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est | |
a01053 | D | Laus tibi Christe rex angelorum | |
a01054 | D | In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est | |
a01055 | D | Tu nescis quid colis quia venter tuus vacuus est pulchra forma de viro sumpta ubi transis praeceptum quod deus in suavi copula praecepit unde nescis quid sis | |
a01056 | D | Quomodo posset me hoc tangere quod tua suggestio polluit per immunditiam incestus unum virum protuli qui genus humanum ad se congregat contra te per nativitatem suam | |
a01057 | D | O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi | |
a01058 | D | O pater omnipotens ex te fluit fons in igneo amore perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Jerusalem | |
a01059 | D | In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat | |
a01490 | D | Heu nobis internas mentes quantus pulsat gemitus pro nostro consolatore quo privamur misere quem crudelis Judeorum morti dedit populus | Nam percusso seu pastore oves errant misere aut magister discedente turbantur discipuli ita nos absente eo dolor tenet nimius | Sed eamus et ad ejus properemus tumulum et unguentum liniamus corpus sacratissimum si dileximus viventem diligamus mortuum | Quis revolvet ergo nobis ab hostium lapidem ut con dignum sepulture agamus obsequium cujus mire bonitatis sensimus solatium | Ille quippe qui fetentem suscitavit Lazarum ejus et sorores flentes reduxit ad gaudium poterit ferre obtatum nobis adjutorium | Eia dulcis consolator Jesu bone respice eia nunc vultu sereno mentes nostras refove eia sancte laudis tuae vota clemens suscipe | Dom. Resurrectionis |
a01491 | D | Venite filii Evae venite ad filium Mariae ecce quomodo pendet quadrifida latronum in cruce | Dom. in Palmis |
a01492 | D | Quid in eo culpa | Dom. in Palmis |
a01493 | D | Nil pro veritate | Dom. in Palmis |
a01494 | D | Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherimae bonus suus pater nimia victus caritate | Dom. in Palmis |
a01495 | D | Sic voluit sic filium tradidit pro servus ingratis et perditis gracias deo soli | Dom. in Palmis |
a01501 | D | Quid est hoc tam dure quod in vestro manet pectorae amarumque ductis animum | Dom. Resurrectionis |
a01502 | D | De Jesu nobis est dure manet in nos mors Jesu et ipsa nobis est incognita | Mortis ligno dampnaverunt impii quem cum impiis dire cruci dampnaverunt eum cum lanceaque perfuderunt | Dom. Resurrectionis |
a01503 | D | O vos Christicole quem quaeritis esse dolentes unguentoque sacro unguere quem cupitis | Dom. Resurrectionis |
a01504 | D | Quaerimus o superi cives Jesum crucifixum dicite quis nobis sustulit hunc miseris | Dom. Resurrectionis |
a01505 | D | Non jacet hic quia surrexit nolite timere en ecce locus ubi positus erat dominus | Dom. Resurrectionis |
a01506 | D | Venite et vidite locum ubi positus erat dominus alleluia alleluia | Dom. Resurrectionis |
a01507 | D | Vultum tristem jam mutate Jesum vivum suis nuntiate | Galilaeam nunc adite si placet videre festinate | Dom. Resurrectionis |
a01508 | D | Alleluia resurrexit dominus hodie resurrexit leo fortis Christus filius dei deo gratias dicite eia | Dom. Resurrectionis |
a01509 | D | Assunt feminae mente devote ferunt unguenta nimis optima corpus condire volunt quem amant Jesum | Quas tunc angelus sermone pio mentes pavidas demulcet ita cur hic viventem Jesum quaerites qui caeli tentet sceptra per saecula | Quae cum audissent nimis admirantes magno simul tremor concusse gaudentes et laetantes currere coeperunt | Dom. Resurrectionis |
a01510 | D | Adest Jesus carne innovatus visu pulchro nimisque amabilis salutans feminas purificans animas pedes ejus strinxerunt venerantes eis pia oscula praebuerunt | Dom. Resurrectionis |
a01511 | D | Meis haec nuntiate Galilaeam eant ibi a fratribusque videbor | Dom. Resurrectionis |
a01512 | D | Mane valde diluculo venit nimis ardens corpus quaerens in sepulchro qui continet omnia | Dom. Resurrectionis |
a01513 | D | En prospexit vidit angelos non esse ibi Jesum nimis tristatur animo |Flere coepit dicunt angeli cur ita tuas genas perfudit lacrimis | Tunc conversa vidit dominum hortulanum putat ignara fatur taliter | Dom. Resurrectionis |
a01514 | D | Si tu scire vis quidnam ego sum Jesus vocitor dei sum unicus filius tuum agnosce deum redemptorem | Tu es Maria quam ego amo meos omnium tibi primo cupio visus monstrare novum ut tuum inde sit laudabile cum gloria per saecula | Dom. Resurrectionis |
a01518 | D | Meum namque hic dominum quaesieram si tu eum scis dicito mihi ut inde eum auferam | Dom. Resurrectionis |
a02295 | D | Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium | Dom. Pentecostes |
a02296 | D | Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula | Dom. Pentecostes |
a02297 | D | Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt | Dom. Pentecostes |
a02298 | D | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilatu passus et sepultus est | Dom. Pentecostes |
a02299 | D | Et resurrexit tertia die secundum scripturas | Dom. Pentecostes |