D

Dramatic element (used for items of liturgical drama that are not otherwise rubricked)

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 151 - 171 of 171 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a02300 D Et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris Dom. Pentecostes
a02301 D Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erat finis Dom. Pentecostes
a02302 D Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit Dom. Pentecostes
a02303 D Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas Dom. Pentecostes
a02304 D Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam Dom. Pentecostes
a02305 D Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi amen Dom. Pentecostes
a06747 D Nolite timere ecce enim evanglizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator mundi in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio Nativitas Domini
a06747:1 D Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis Nativitas Domini
a06747:10 D Alleluia Alleluia Jam vere scimus Christum natum in terris de quo canite omnes cum prophetis dicentes Nativitas Domini
a06747:3 D In Judea puer vagit puer salus populi quo bellandum se presagit vetus hospes saeculi Accedamus accedamus ad praesepe Domini et dicamus laus fecunde virgini Nativitas Domini
a06747:4 D Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Nativitas Domini
a06747:5 D Quem quaeritis in presepe pastores dicite Nativitas Domini
a06747:6 D Salvatorem Christum Dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum Nativitas Domini
a06747:7 D Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Isaias dixerat propheta Nativitas Domini
a06747:8 D Ecce virgo concipiet et pariet filium et euntes dicite quia natus est Nativitas Domini
a06747:9 D Salve virgo singularis virgo manens Deum paris autem saecla generatum corde patris adoremus nunc creatum carne matris Nos Maria tua prece a peccati purga foece nostri cursum incolatus sic dispone, ut det sua frui Natus visione Alleluia alleluia jam vere scimus quia Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes Nativitas Domini
a07220 D Christus dominus resurrexit R. Deo gratias gaudeamus Dom. Resurrectionis
a08457 D Eamus mirram emere cum liquido aromate | Ut valeamus ungere corpus datum sepulture | Omipotens pater altissime angelorum rector mitissime quid facient iste miserime | Dixit angelus: Heu quantus est noster dolor | Amisimus enim solatium Jesum Christum Mariae filium iste nobis erat subsidium | Heu* | Set eamus unguentum emere quo possimus corpus in ungere non amplius poscet putrescere | Heu* | Dic tu nobis mercator juvenis hoc unguentum si tu vendideris dic pretium nam jam habueris | Heu* | Respondet mercator: Mulieres mihi intendite hoc unguentum si vultis emere datur genus mire potencie | Quo si corpus possetis ungere non amplius posset putrescere neque vermes possent comedere | Hoc unguentum si multum cupitis unum auri talentum dabitis nec aliter umquam portabitis | Respondet Maria: O mercator unguentum libera ecce tibi dabimus munera ibimus Christi ungere vulnera | Heu* | Tanta sorores gaudia deflorent in tristitia | Cum innocens opprobria fert et crucis suspendia | Judaeorum invidia et principum perfidia quid angemus et qualia | Licet sorores plangere plangendo Christum querere | Querendo corpus ungere ungendo mente pascere | [Angelus:] De fletu viso vulnere dilecto magno federe cor monstratur in opere | Cordis sorores creduli simus et bene seduli | Ut nostri cernant oculi corpus precium saeculi | Quis volvet petram tumuli magnam sine vi plurimi | [Angelus:] Virtus caelestis epuli tanta sorores visio splendoris et lustrascio | Nulla sit stupefatio vobis sit exultatio | [Angelus:] Mors et mortis occasio moritur vita vicio nostra surge surrexio | Hoc sorores circuitu lecto dicite sonitu | [Angelus:] Illis qui mesto spiritu est pro dictum transitu dux victor surgit obitu | Querantur lecto strepitu nunc scis et in dux ortiu | Quid faciemus sorores graves ferimus dolores | Non est nec erit saeculis dolor doloris similis | Jesum gentes perimere semper decet nos lugere | Sed ut poscimus gaudere eamus tumbam videre | Tumbam quaerimus non lento corpus ungamus unguento | Quod extinctum vulneribus vivis prevalet omnibus | Regis perhempti previum plus valet quam viventium | Cujus amor solatium juvamen et praesidium | Et per homne subsidiu sic nunc et in perpetuum | Ubi est Christus meus dominus | Ubi est Christus meus dominus et filius excelsi eramus videre sepulcrum | Respondet angelus: Quem quaeritis in sepulcro christicolae | Respondet Maria: Jesum Nazarenum crucifixum o coelicole | Respondet angelus: Non est hic surrexit sicut predixerat ite nuntiate quia surrexit dicentes alleluia | Ad sepulcrum residens angelus nuntiat resurrexisse Christum | Te deum laudamus Tres Mariae
a08458 D Rex in accubitum jam se contulerat et mea redolens nardus spiraverat | In hortum veneram in quem descenderat at ille transiens jam declinaverat | Per noctem igitur hunc querens exeo huc illuc transiens nusquam reperio | Angeli: Mulier quid ploras quem queris | Maria: Occurrunt vigiles ardenti studio quoscum transierim sponsum invenio | Ortolanus: Mulier quid ploras quem queris | Maria: Tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum si tu sustulisti eum dicito mihi et eum tollam | Ortolanus: Maria Maria Maria | Item respondet Maria: Raboni raboni magister | Maria rediens dicat: Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Discipuli: Dic nobis Maria quid vidisti in via | Maria: Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Angeli: Non est hic surrexit sicut predixerat vobis | Discipuli: Credendum est magis soli Mariae veraci quomodo judaeorum turbe fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis Christe rex miserere Dom. Resurrectionis
ah49007 D Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et Epiphania
ah54007.1 D Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere Dom. Resurrectionis

Pages