Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1801 - 1850 of 1951 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| ah55256 | Sq | Redeundo per gyrum (...) | |
| ah55258 | Sq | Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria | Michaelis |
| ah55265 | Sq | Laude Christo debita celebremus (...) | |
| ah55267 | Sq | Sancte dei pontifix sis reorum optifex (...) | |
| ah55269 | Sq | Salve pater et patrone (...) | |
| ah55272 | Sq | Postquam calix babilonis (...) | |
| ah55273 | Sq | Rex oswaldus ab anglorum regno regnis angelorum (...) | |
| ah55277 | Sq | Gaude felix Agrippina sanctaque Colonia | Sanctitatis tuae bina gerens testimonia | Postquam fidem suscepisti civitas praenobilis | Recidiva non fuisti sed in fide stabilis | Gereonis cum bis nonis trecentena contio | Et Maurorum trecentorum sexaginta passio | Te tinxerunt te sanxerunt virginumque milium | Undenorum et decorum exornat martyrium | Severinus Cunibertus Evergislus incliti Agilolphus Heribertus patres urbi praediti | Felix Adauctus Albinus Maurinus Eliphius Hyppolitus et Paulinus Ewaldi et Gregorius | Felix Nabor hi cum tribus magis urbs sanctissima | Te tuentur tribus quibus polles famosissima | Et vobiscum supplicamus patroni propitii | Gloriose resurgamus in die judicii | |
| ah55278 | Sq | Corde voce pulsa caelos triumphale pange melos gentium ecclesia | Paulus doctor gentium comsummavit stadium triumphans in gloria | Hic Benjamin adulescens lupus rapax praeda vescens hostis est fidelium mane lupus sed ovis vespere post tenebras lucente sidere docet evangelium | Hic mortis viam arripit quem vitae via corripit dum Damascum graditur spirat minas sed jam cedit sed prostratus jam oboedit sed jam vinctus ducitur | Ad Ananiam mittitur lupus ad ovem trahitur mens resedit effera fontis subit sacramentum mutat virus in pigmentum unda salutifera | Vas sacratum vas divinum vas propinans dulce vinum doctrinalis gratiae synagogas circuit Christi fidem astruit prophetarum serie | Verbum crucis protestatur crucis causa cruciatur mille modis moritur sed perstat vivax hostia et invicta constantia omnes poena vincitur | Segregatus docet gentes mundi vincit sapientes dei sapientia raptus ad caelum tertium videt patrem et filium in una substantia | Roma potens et docta Graecia praebet colla discit mysteria fides Christi proficit | Crux triumphat Nero saevit quo docente fides crevit Paulum ense conficit | Sic exutus carnis molem Paulus videt verum solem patris unigenitum | Lumen videt in lumine cujus vitemus numine Gehennalem gemitum | Pauli |
| ah55280 | Sq | Doctori gentium gentes applaudite (...) | |
| ah55281 | Sq | Sacer paulus architectus est a Christo preelectus (...) | |
| ah55283 | Sq | Gaude Roma caput mundi primus pastor in secundi laudetur victoria | Totus orbis hilarescat et virtutis ardor crescat ex Petri memoria | Petrus sacri fax amoris lux doctrinae sal dulcoris Petrus mons justitiae | Pertrus fons est salvatoris lignum fructus et odoris lignum carens carie | Et quid Petro dicens dignum nullum Christi videns signum primo sub admonitu | Fugit rete fugit ratem necdum plene veritatem contemplatus spiritu | Auro carens et argento coruscat miraculis a nervorum sub momento claudum solvit vinculis | Paralysi dissolutus Aeneas erigitur Petrum praesens dei nutus ad votum prosequitur | Petrus vitam dat Tabithae juvenemque reddit vitae potestate libera pede premit fluctus maris et nutantem salutaris Petrum regit dextera | Facta Christi quaestione brevi claudit hic sermone fidem necessariam hunc personam dicit unam sed nec tacet oportunam naturae distantiam | Quod negando ter peccavit simplex amor expiavit et trina confessio | Angelus a carcere Petrum solvit libere destinatum gladio | Umbra sanat hic languentes sanat membra sanat mentes morbos reddit impotentes medici potentia Petrum Simon magus odit magum Symon Petrus prodit plebem monet et custodit a magi versutia | Hic a Christo petra dictus in conflictu stat invictus licet jugus sit conflictus et gravis congressio dum volare magus quaerit totus ruens totus perit quem divina digne ferit et condemnat ultio | Nero frendet furibundus Nero plangit impium Nero cujus aegre mundus ferebat imperium | Ergo Petro crux paratur a ministris scelerum crucifigi se testatur in hoc Christus iterum | Petro sunt oves creditae clavesque regni traditae Petri praeit sententia ligans ac solvens omnia | Pastoris noster meritis ac prece salutifera nos a peccati debitis aeterne pastor libera | Petri |
| ah55285 | Sq | Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es Bariona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi claves dono dedit quibus porta caeli cedit praevalentque inferis | Potestate formidanda his ligas illic liganda tuta sunt quae solveris | Te piscantem piscatoris ad capturae melioris usum traxit gratia | Cuncta linquis navi spreta temporalis mundi meta judices ut omnia | Apostolis principaris dominoque sociaris in tributi pretio | Transformati tu Messiae Moysique et Eliae frueris colloquio | Sicco pede calcas mare Malchum truncas fles amare dum pungit negatio | Sic deiectum patientis et erectum resurgentis redintegrat visio | Ter confessus ter negatum gregem pascis ter donatum vita verbo precibus | Claudus salit et Tabitha iterata calet vita viam paras gentibus | Infirmis umbra mederis defraudantes gravi feris conjuges supplicio | Tu vinclis liber laxatio portis exis reseratis duce fretus praevio | Caecus videt mutus fatur languor fugit duplex datur salus Antiochiae | Funus surgit magus cadit consecrator Romam vadit crucis et victoriae | Illum sequens pendens cruce scandis caelum quo te duce nobis detur aditus | Janitor ingressum pande quo nos lucis non mutandae foveat intuitus | |
| ah55286 | Sq | Plebs parentis pietatis plausu plaude (...) | |
| ah55289 | Sq | Roma Petro glorietur Roma Paulum veneretur pari reverentia | Immo tota jucundetur et jucundis occupetur laudibus ecclesia | Hi sunt ejus fundamenta fundatores fulcimenta bases epistylia | Idem saga qui cortinae pelles templi iacynctinae scyphi sphaerae lilia | Hi sunt nubes coruscantes terram cordis irrigantes nunc rore nunc pluvia | Hi praeconens novae legis et ductores novi gregis ad Christi praesepia | Laborum socii triturant aream in spe denarii colentes vineam | His ventilantibus secedit palea novisque horrea | Ipsi montes appellantur ipsi prius illustrantur veri solis lumine | Mira virtus est eorum firmamenti vel caelorum designantur nomine | Fugam mortis imperant leges mortis superant effugant daemonia | Delent idolatriam reis praebent veniam miseris solacia | Laus communis est amborum cum sint tamen singulorum dignitates propriae | Petrus praeit principatu Paulus pollet magistratu totius ecclesiae | Principatus uni datur unitasque commendatur fidei catholicae | Unus cortex est granorum sed et una vis multorum sub eodem cortice | Romam convenerant salutis nuntii ubi plus noverant inesse vitii nihil medicinae | Insistunt vitiis fidelis medici vitae remediis obstant phrenetici fatui doctrinae | Facta Christi mentione Simon magus cum Nerone conturbantur hoc sermone nec cedunt apostolis | Languor cedit mors oboedit magus crepat Roma credit et ad vitam mundus redit reprobatis idolis | Fremit Nero sceleratus magi mortes desolatus cujus error ei gratus grave praecipitium | Bellatores praeelecti non a fide possunt flecti sed in pugna stant erecti nec formidant gladium | Petrus heres verae lucis fert inversus poenam crucis Paulus ictum pugionis nec diversae passionis sunt diversa praemia | Patres summae dignitatis summo regi conregnatis vincla nostrae pravitatis solvat vestrae potestatis efficax sententia | Petri, Pauli |
| ah55290 | Sq | Duae verae sunt olivae per quos plantae primitivae nascuntur ecclesiae | Quibus Sion est imbuta et caelesti delibuta Roma rore gratiae | Isti Sion fundamenta bases tecta fulcimenta arcam portant foederis | Petrus primus principatu Paulus alter magistratu effulgent prae ceteris | Hi sunt summi bellatores duces legis et doctores vectes evangelii | Turres trabes cypressinae saga pelles et cortinae claves sanctuarii | Qui dum Romae docent mores plantant fidem et errores excludunt gentilium | Vincunt magos et Nerones nec abhorrent passiones aut crucis supplicium | Ergo vos in Christo duce tu in ense tu in cruce ardore martyrii | Nos ad crucem inflammetis nobis cenam impetretis caelestis convivii | |
| ah55293 | Sq | Adest dies celebris quo lumen de te nebris (...) | |
| ah55301 | Sq | Lux praeclara lux sollemnis in qua vite lux perennis (...) | |
| ah55302 | Sq | Summe bone et suavis qui petrum de remo navis (...) | |
| ah55310 | Sq | Heri mundus exsultavit et exsultans celebravit Christi natalitia | Heri chorus angelorum prosecutus est caelorum regem cum laetitia | Protomartyr et levita clarus fide clarus vita clarus et miraculis | Sub hac luce triumphavit et triumphans insultavit Stephanus incredulis | Fremunt ergo tamquam ferae quia victi defecere lucis adversarii falsos testes statuunt et linguas exacuunt viperarum filii | Agoniza nulli cede certa certus de mercede persevera Stephane insta falsis testibus confuta sermonibus synagogam satanae | Testis tuus est in caelis testis verax et fidelis testis innocentiae | Nomen habes coronati te tormenta decet pati pro corona gloriae | Pro corona non marcenti perfer brevis vim tormenti te manet victoria | Tibi fiet mors natalis tibi poena terminalis dat vitae primordia | Plenus sancto spiritu penetrat intuitu Stephanus caelestia | Videns dei gloriam crescit ad victoriam suspirat ad praemia | En a dextris dei stantem Jesum pro te dimicantem Stephane considera | Tibi caelos reserari tibi Christum revelari clama voce libera | Se commendat salvatori pro quo dulce ducit mori sub ipsis lapidibus | Saulus servat omnium vestes lapidantium lapidans in omnibus | Ne peccatum statuatur his a quibus lapidatur genu ponit et precatur condolens insaniae | In Christo sic obdormivit qui Christo sic oboedivit et cum Christo semper vivit martyrum primitiae | Quod sex suscitaverit mortuous in Africa Augustinus asserit fama refert publica | Hujus dei gratia revelato corpore mundo datur pluvia siccitas tempore | Solo fugit hic odore morbos et daemonia laude dignus et honore jugique memoria | Martyr cujus est jucundum nomen in ecclesia languescentem fove mundum caelesti fragrantia amen | Stephani |
| ah55312 | Sq | Gaude celi procerum consors primus martyrum (...) | |
| ah55313 | Sq | Exsultemus et laetemur et in deo gloriemur (...) | |
| ah55315 | Sq | Corde voce mente pura (...) | |
| ah55321 | Sq | Congaudeant hodie filii ecclesiae sollempni laetitia / Thomas doctor Indiae laudis et laetitiae nobis est materia / Abbanes prepositus circuit sollicitus quaerens virum strenuum / Qui Romano opere noverit extruere domum arte manuum / Tradit ei protinus servum suum dominus prudentem artificem / Mox ascensis navibus de rebus siblimibus conferunt ad invicem / Regis intrant nuptias sed epulas regias velut immundicias Thomas obliviscitur / Cybum habens alium puellae praeconium in conspectu omnium a pincerna caeditur / Quem lacerat dum properat ut de fonte aquam ferat leo diris morsibus / Mox attulit qua pertulit manum canis et intulit ibi coram ominibus / Auro sibi commendato pauperibus erogato domus surgit regia / Non est domus temporalis sed est status immortalis in coelesti pria / Rex cogebat apostolum ut adoraret idolum sed orando divinitus est liquefactus poenitus / Currunt ergo pontifices et ceteri carnifices gladio Thomas subditus martyr dignus est heritus / O Didime miles christi per eundem quem vidisti cujus latus tetigisti prece posce sedula / Ut post cursum hujus vitae nos in christo vera vitae maneamus lacti rite per aeterna saecula / Deo laus et gloria Amen dicant omnia | Thomae Apost. |
| ah55322 | Sq | Salve Thoma Didine dux (...) | |
| ah55326 | Sq | Aquas plenas amritudine novi salis nova dulcidine (...) | |
| ah55328 | Sq | Gaude Sion et laetare voce voto jucundare sollemni laetitia | Tuus Thomas trucidatur pro te Christe immolatur salutaris hostia | Archipraesul et legatus fuit Thomas consecratus nullo tamquam est elatus honoris fastigio | Dispensator summi regis et divinae doctor legis pro tutela sui gregis trusus est exsilio | Telo certans pastorali ense cinctus spiritali triumphare meruit | Hic pro dei sui lege et per suo mori grege decertare studuit | Tunc rectore desolatam et pastore viduatam se plangebat Cantia | Versa vice plausu miro exsultavit tanto viro senonensis Gallia | Quo absente infirmatur infirmata perturbatur perturbatur conculcatur libertas ecclesiae | Sic nos pastor reliquisti te configiens cruci Christi nec a vero recessisti tramite justitiae | Quondam coetu curiali primus eras et regali militans palatio | Plebis aura favorali et ut mos est temporali plaudebas praeconio | Consequenter es mutatus praesulatu sublimatus novus homo reparatus felici commercio | Ex adverso ascendisti et te murum objecisti caput tuum obtulisti Christi sacrificio | Carnis tuae morte spreta triumphalis es athleta palma tibi datur laeta quod testantur insueta miranda miracula | Per te visus caecis datur claudis gressus instauratur paralysis effugatur vetus hostis propulsatur et peccati macula | Cleri gemma clare Thoma motus carnis nostrae doma precum efficacia | Ut in Christo vera vite radicati verae vitae capiamus praemia | Thomae Cant. |
| ah55328.1 | Sq | Gaude Sion et laetare voce voto jucundare sollemni laetitia | Tuus Thomas trucidatur pro te Christe immolatur salutaris hostia | Archipraesul et legatus nullo tamquam est elatus honoris fastigio | Dispensator summi regis pro tutela sui gregis trusus est exsilio | Telo certans pastorali ense cinctus spiritali triumphare meruit | Hic pro dei sui lege et per suo mori grege decertare studuit | Tunc rectore desolatam et pastore viduatam se plangebat Cantia | Versa vice plausu miro exsultavit tanto viro senonensis Gallia | Quo absente infirmatur infirmata conculcatur libertas ecclesiae | Sic nos pastor reliquisti nec a vero recessisti tramite justitiae | Quondam coetu curiali primus eras et regali militans palatio | Plebis aura favorali et ut mos est temporali plaudebas praeconio | Consequenter es mutatus praesulatu sublimatus novus homo reparatus felici commercio | Ex adverso ascendisti et te murum objecisti caput tuum obtulisti Christi sacrificio | Carnis tuae morte spreta triumphalis es athleta palma tibi datur laeta quod testantur insueta miranda miracula | Cleri gemma clare Thoma motus carnis nostrae doma precum efficacia | Ut in Christo vera vite radicati verae vitae capiamus praemia amen | Thomae Cant. |
| ah55329 | Sq | Laureata novo Thoma sicua sua petro roma (...) | |
| ah55331 | Sq | Majestati sacrosancte militans cum triumpphante (...) | |
| ah55332 | Sq | Udalrici benedicte Cristi regis ut amici (...) | |
| ah55333 | Sq | Virginalis turma sexus Jesu Christi quem connexus dono sentis gratie | Flos candoris tui rubet trucidari dum te jubet tortor pudicitiae | Britannorum insulae rector pater Ursulae deonotus claruit | Hanc Chonanus virginem propter pulchritudinem parem tori voluit | Procos mittit et precatur minis terret si spernatur sibi poscens Ursulam | Pater ejus jam baptismi fonte lotus paganismi prorsus vitat copulam | Interim Ursula Christi discipula docta per somnium | Statuit nuptias quaerens indutias trimatus spatium | Vice dotis conjugii reginae votis habiles dato sumptu navigii coeve dantur nobiles | Undena demum milia sponsae transmittit virginum ducunt naves per maria curam spernentes hominum | Aura flante lenius discedunt a littore huc illucque saepius plano ludunt aequore | Hinc manus feminea rexit dante Domino naves quas Basilea brevi vidit termino | Relictis navibus ordinant acies ventis et aestibus exponunt facies et Romam adeunt | Per monasteria fundentes lacrimas trahunt suspiria commendant animas sanctis et redeunt | Quam in portu reliquerunt classem simul invenerunt magnum flumen et amoenum navigantes intrant Rhenum per Dei clementiam | Hinc ad locum passionis ducit eas dux agonis florem suae juventutis parvipendunt spe salutis euntes Coloniam | O felix Colonia subter cujus moenia barbarorum rabies | Enses tela frameas cultros in virgineas cruentavit acies | Feliciora virginum conubia viraginum agnum quae sine macula duce sequuntur Ursula | Quarum orationibus felices cum felicibus pace fruamur sedula per seculorum secula | |
| ah55336 | Sq | Dies adest revoluta quae prefulget (...) | |
| ah55337 | Sq | Ecce dies triumphalis (...) | |
| ah55338 | Sq | Ex radice caritatis ex affectu pietatis (...) | |
| ah55339 | Sq | Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria | Vincentii |
| ah55340 | Sq | Martyris egregii triumphos Vincentii celebret ecclesia | Qui certanti praefuit vires arma praebuit regi laus et gloria | Hic aetate viridis Daciani praesidis currit ad praetoria | Verbum verbo redditur de fide conseritur grandis controversia | Nil ait Vincentius nostra fide verius ego sum christicola | Deum unum astruo deos praeses respua non deos sed idola | Te minantem rideo te parcentem doleo saevi torque lania | Praeses ira tumidus tamquam fera rabidus intendit supplicia | Torquet in eculeo sublimatum ferreo poena sub diutina | Rapit ab eculeo stridens igne flammeo candens ferri machina | Raptus a patibulo clauditur ergastulo testae super fragmina | Testarum asperitas florum fit suavitas caelo datur anima | Bestiis exponitur vident stupent figitur alitis custodia | Mari nautae dederant perdito tripudiant sed jam tenet littora | Sic ubique victor est caeli terrae potens est gaudeat ecclesia | Dies haec victoriae dies est laetitiae nobis dans sollemnia | Tuo martyr sanguine culpas nostras ablue reddens prima gaudia | Ut mundati sordibus cum electis omnibus laetemur in gloria | |
| ah55341 | Sq | Triumphalis lux illuxit lux precclara (...) | |
| ah55344 | Sq | Vito plaudat omnis etas et pro vito laudes laetas (...) | |
| ah55345 | Sq | Dulce melos cum concentu tocius ecclesie (...) | |
| ah55346 | Sq | In wolffgangi canamus honorem Christo (...) | |
| ah55347 | Sq | Grates nunc reddamus deo cum laetitia (...) | |
| ah55352 | Sq | Jucundare christiana plebs in Christo fide sana (...) | |
| ah55353 | Sq | Veni martir gracie te pulsat in acie (...) | |
| ah55355 | Sq | Ad promendum laudes dei pro fruenda dote spei (...) | |
| ah55357 | Sq | Collaudando jubilemus jubilando decantemus (...) | |
| ah55358 | Sq | Jungat laudes triumphanti (...) | |
| ah55359 | Sq | Psallat nostra contio resonet devotio (...) | |
| ah55360 | Sq | Triumphali regi coetus laudes pangat (...) | |
| ah55361 | Sq | Laus eterna sit deo totius fonti bonitatis (...) |